Epistulae
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Et idcirco, frater carissime, haec fuit in concilio nostra sententia a baptismo adque a gratia Dei, qui omnibus misericors et benignus et pius est, neminem per nos debere prohiberi. quod cum circa uniuersos obseruandum sit adque retinendum, magis circa infantes ipsos et recens natos obseruandum putamus, qui hoc ipso de ope nostra ac de diuina misericordia plus merentur quod in primo statim natiuitatis suae ortu plorantes ac flentes nihil aliud faciunt quam deprecantur. optamus te, frater carissime, semper bene ualere.
Grauiter et dolenter motus sum, fratres carissimi, quod cognouerim Fortunatianum quondam apud uos episcopum post grauem lapsum ruinae suae pro integro nunc agere uelle et episcopatum sibi uindicare coepisse. quae res contristauit me, primo propter ipsum qui miser uel diaboli tenebris in totum excaecatus uel [*]( 3 fratres CN; om. 22 kmT C, om. M (f. k. Q) nostro C 4 a gratia] gratia CH omnibus] hominibus L 6 nniuersa C seruandum CR magis CPQBV, ** magis Q, ut magis M, tum magis Hv 7 recentes C* puta H 8 hos R de ope om. Q (exh. M) nostra ad dininam misericordiam H miserentur Q (merentur M) 10 quam ex quidam L optamns ... nalere om. CP. — Ad (Explicit ad P, Explicit Caecili Cypriani ad C) Fidum de infantibus baptizandis explicit (om. CP) CLPQB. — Epist. LXV. — Incipit ad Epictetum et plebem Assnritanorum (Assnrit L, Assyritanomm P, Assiritanoram N, Desubitanorum Q) de (et LNP, om. CR) episcopo eorum (episcoporum MlN, fortunato episcoporum Q, om. CR) CLMNPQB. — 13 assyras P consistentibus Q, consistentis R 15 frater carisrime V 16 fortunatum CR 17 pro] pro in L episcopatu R 18 uindicare] nelle nindicare LNPQ; fort. uel uindicare ) [*]( m. ) [*]( 46 )
Cum ergo haec tormenta, hael supplicia in die iudicii Dominns conminetur his qui diabolo obtemperant et idolis sacrificant, quomodo se putat posse agere pro Dei sacerdote qui obtemperauit et seruiuit diaboli sacerdotibus, aut quomodo putat manum suam transferri posse ad Dei sacrificium et precem Domini quae captiua fuerit sacrilegio et crimini, quando in scripturis diuinis Deus ad sacrificium prohibeat accedere sacerdotes etiam in leuiore crimine constitutos et in Leuitico dicat: homo in quo fuerit uitium et macula non accedet offerre dona Deo. item in Exodo: et sacerdotes qui accedunt ad Dominum Deum sanctificentur, ne forte derelinquat illos Dominus. et iterum: et qui accedunt ministrare ad altare sancti, non adducent in se delictum, ne moriantur. qui ergo grauia delicta in se adduxerunt, id est qui idolis sacrificando sacrilega sacrificia fecerunt, sacerdotium Dei sibi uindicare non possunt nec ullam in conspectu eius precem pro fratribus facere, quando in euangelio scriptum sit: Deus peccatorem non audit, sed si qui Deum coluerit et uoluntatem eius fecerit, illum audit. quamuis sic quorundam pectora tenebrarum ingruentium profunda caligo caecauerit, ut de praeceptis salubribus nihil lucis admittant, sed semel a recto limite ueri itineris auersi per [*]( 8 Leoit. 21, 17. 10 Ex. 19, 22. 12 E*. 9, 31. 18 Io. 9, 31. ) [*]( 1 iudicii] irae exin C dno C1 2 his] iis v obtemperent LXN 3 putant posse C\'P, putat pro se R 5 transferre P dei om. CRV 6 sacrilegiorum et criminum C in om. C diuinie scripturis C 8 leuiori Rv, religione L, om. P constitutos OBQ\', consecutos LMNPQ1 9 accedat C 10 et om. CR 11 delinquat N 12 qui] cum Vv administrare P 13 altare sanctum C1, sanctum Y teste Rigaltio 14 qui] quia C m se delicta CRv 15 sacrificandum Csacrificandos P, sacrificauerunt Q sacrilege LNP 16 dei om. C 17 euangelium ClL 18 si om. C quia Pv dum R 19 et uoluntatem 1 uoluntatemque C 20 peccatora C1L1Q1 (pectora M) profundi 01 21 ut de] unde 01 . salutaribus C 22 sed R, et C, om. LNPQ ) [*]( 46* )
Nec mirum si consilia nostra aut Domim praecepta nunt abnnnnt qui Dominum negauerunt. stipes et oblationes et lucra desiderant, quibus prius insatiabiles incubabant., et cenis adque epulis etiam nunc inhiant, quarum crapulam nuper superstitem in dies cruditate ructabant, nunc manifestissime conprobantes nec ante se religioni, sed uentri potius et quaestui profana cupiditate seruisse. unde et ipsam uenisse perspicimus et credimus de Dei exploratione censuram, ne apud altare consistere et contractare ulterius perseuerarent pudorem incesti, fidem perfidi, religionem profani, diuina terreni, sancta sacrilegi. quod ne tales ad altaris inpiamenta et contagia fratrum denuo redeant omnibus uiribus excubandum est, omni uigore nitendum ut quantum possumus ab hac eos sui sceleris audacia retundamus, ne adhuc agere pro sacerdote conentur qui ad mortis extrema deiecti ultra lapsos laicos ruinae maioris pondere proruerunt.