Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Quotienscumque autem aqua sola in scripturis sanctis nominatur, baptisma praedicatur, at apud Esaiam significari uidemus. nolite, inquit, priora meminisse et antiqua nolite reputare. ecce ego facio noua, quae nunc orientur, et cognoscetis, et faciam in deserto uiam, et flumina in loco inaquoso adaquare genus meum electum, plebem meam quam adquisiui, ut uirtutes meas exponeret. praenuntiauit illic per prophetam Deus quod apud gentes in locis quae inaquosa prius fuissent flumina postmodum redundarent et electum genus Dei, id est per generationem baptismi filios Dei factos adaquarent. item denuo praecanitur et ante praedicitur Iudaeos, si sitierint et Christum quaesierint, apud nos esse poturos, id est baptismi gratiam consecuturos. si sitierint, inquit, per deserta, adducet illis aquam, de petra producet illis, findetur petra et fluet aqua et bibet plebs mea. quod in euangelio adinpletur, quando Christus qui est petra finditur ictu lanceae in passione: qui et admonens quid per prophetam sit ante praedictum clamat et dicit: si qui sitit, ueniat et bibat [*]( 5 Ea. 43, 18--21. 16 Eu. 48, 21. 21 Io. 7, 37—39. ) [*]( 1 calcatiu om. S prior add. 8 m. 2 in fNJrg. et pressos] expraessus B 2 quo O, in quo LPB*, quod QRlSV; quod rtcU fort. si calicem expungas 4 ut om. P eeeian S, eseiam Q significare OP1 uideamus Rl 7 ea et faciam F, ut faciam 8 8 aquoso QS in loco inaquoso flumina B 9 exqmeiui 8 uirtutum B 10 exponerent 0 11 fuisset R1 12 redundaret QB dei om. B regenerationem PQ 14 praedicatur F, praedicetur 0 15 poturos LlPl, futuros SQ (foturos M), potaturus 0, potaturos L2P2Rv consecuturis 0 16 si om. L desertam Ml Ql (desertum Q7, deeerta M) adducet] adhuc S 17 illos t) aqua 0 per deeerta adducet illoa, aquam sic distinguit v; ef. tesL 112 aquam de petra add. Lm. 2 in marg. petram SQ produeet illis om. LB flnditur O findet petram producet illis 8 18 aquam 8 bibit B plene 0 19 findetur Q lanciae 0, lancae LP 20 quid] quidquid 8, quid et LP per om. S 21 si quis OQRSv )

707
qui credit in me, sicut scriptura dicit, flumina de uentre eius fluent aquae uiuae. adque ut magis posset esse manifestum quia non de calice sed de baptismo illic loquitur Dominus, addidit scriptura dicens: hoc autem dixit de spiritu quem accepturi erant qui in eum credebant. per baptisma autem spiritus sanctus accipitur, et sic baptizatis et spiritum sanctum consecutis ad bibendum calicem Domini peruenitur. neminem autem moueat quod cum de baptismo loquatur scriptura diuina sitire nos dicit et bibere, quando et Dominus in euangelio dicat: beati sitientes et esurientes iustitiam, quia quod auida et sitienti cupiditate suscipitur plenius et uberius hauritur. sicut et alio loco ad Samaritanam mulierem Dominus loquitur dicens: omnis qui biberit ex aqua ista, sitiet iterum. qui autem biberit ex aqua quam ego dedero, non sitiet in aeternum. quo et ipso baptisma salutaris aquae significatur, quod semel scilicet sumitur nec rursus iteratur. ceterum calix Domini in ecclesia semper et sititur et bibitur.

Nec argumentis plurimis opus est, frater carissime, ut probemus appellatione aquae baptisma significatum semper esse et sic nos intellegere debere, quando Dominus adueniens baptismi et calicis manifestauerit ueritatem, qui aquam illam fidelem, aquam uitae aeternae praeceperit credentibus in baptismo dari, calicem uero docuerit exemplo magisterii sui uini et aquae coniunctione [*]( 10 Matth. 5, 6. 13 Io. 4, 13. 14. ) [*]( . - 1 qui] et qui S 3 possit 0 4 addit 0 5 quae P 6 baptismo Q autem] enim LOPv a baptizatis LOPv 7 ad bibendum] adhibendum S 8 dno BI 9 loquitur 0 si sitire QS sitire scriptnra* diuma. R s eras. dicat R 11 esnrientes et sitientes Rv quia] quid R sitiente S 12 plenius om. R auditur M (auritnr Q) 13 samaritanem P1, samaritam LRS dicens] add. R: hoc autem dixit 14 . Iterum L, s* iterum M (Et eras.), iterum. Et iterum Q beberit S 16 quo] quod QRS; cf. 712,7 et ipso LOP, et in ipso Q, et ipsum v, et S, om. R 17 et semel Q 19 kmT Q 20 appellationem P aquae] *q. Q (atq. M) signiflcaturum 81 21 dominus om. R inadueniens matismi R et om. S 23 aeterna 0 ) [*](45* )

708
misceri. calicem etenim sub die passionis accipiens benedixit et dedit discipulis suis dicens: bibite ex hoc omnes. hic est enim sanguis testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. dico uobis, non bibam amodo ex ista creatura uitis usque in diem illum quo uobiscum bibam nonam in regno patris mei qua in parte inuenimus calicem mixtum fuisse quem Dominus optulit et uinum fuisse quod sanguinem dixit. unde apparet sanguinem Christi non offerri, si desit uinum calici nec sacrificium dominicum legitima sanctificatione celebrari, nisi oblatio et sacrificium nostrum responderit passioni. quomodo autem de creatura uitis nonum uinum cum Christo in regno patris bibemus, si in sacrificio Dei patris et Christi uinum non offerimus nec calicem Domini dominica traditione miscemus?

Beatus quoque apostolus Paulos a Domino electus et missus et praedicator ueritatis euangelicae constitutus haec eadem in epistula sua ponit dicens: Dominus Iesus in qua nocte tradebatur accepit panem et gratias egit et fregit et dixit: hoc est corpus meum, quod pro uobis est. hoc facite in meam commemorationem. simili modo et calicem postquam cenatum est accepit dicens: hic calix nonum testamentum est in meo sanguine, hoc facite quotienscumque biberitis in meam conmemorationem. quotienscumque enim ederitis panem istum et calicem biberitis, mortem Domini [*]( 2 Matth. 26, 28. 29. 17 I Cor. 11, 23-26. . ) [*](1 miscere R 2 hie] hoc LIP est post testamenti R Snoui testamenti Pv, effunditur Q 4 remissione S, remissam LO 5 die 0 6 nouum om. 0, noaum uinum Rv, regnum S 8 san- guinem suum LOPQRv 9 christus R1 10 nec] nisi S 11 passione 0 12 autem] enim 0 creaturae S regnum Q 13 patri L 14 offeramus R dominicae S misoeamos R, messemns S 17 sua om. 0 ponens dicitene S 18 tradebatur accepit om. B egit et] agens Oxon. 19 u: est LOPQBSV, u. tradetur v 20 simili et modo L, similiter et B 21 calicem om. R accepit] acceptum calicem R 23 biberitis ... quotienscumque om. B 24 enim om. S ederetis 0 25 dni ex- dns B )

709
adnuntiatis quoad usque ueniat. quod si a Domino praecipitur et ab apostolo eius hoc idem confirmatur et traditur, ut quotienscumque biberimus, in commemorationem Domini hoc faciamus quod fecit et Dominus, inuenimus non obseruari a nobis quod man\'datum est, nisi eadem quae Dominus fecit nos quoque faciamus et calicem pari ratione miscentes a diuino magisterio non recedamus. ab euangelicis autem praeceptis omnino non recedendum esse et eadem quae magister docuit et fecit discipulos quoque obseruare et facere debere constantius et fortius alio in loco beatus apostolus docet dicens: miror quod sic tam cito demutamini ab eo qui uos uocauit ad gratiam, ad aliud euangelium, quod non est aliud, nisi si sunt aliqui qui uos conturbant et uolunt conuertere euangelium Christi. sed licet nos aut angelus de caelo euangelizauerit praeterquam quod adnuntiauimus uobis, anathema sit. sicut praediximus, et nunc iterum dico: si qui uobis adnuntiauerit praeterquam quod accepistis, anathema sit.

Cum ergo neque ipse apostolus neque angelus de caelo adnuntiare possit aliter aut docere praeterquam quod semel Christus docuit et apostoli eius adnuntiauerunt, miror satis unde hoc usurpatum sit ut contra euangelicam et apostolicam disciplinam quibusdam in locis aqua offeratur in dominico calice, [*](11 Gal. 1, 6-9. ) [*]( 1 adnnntiatis LMOPQ1 SV, adnuntdabitis Q2v, praecipitur adnuntiatis B quodusque OB ei] si et LOPQv 2 praecipiatur SMl apostolis 0 et traditur om. V 3 ut om. S commemoratione dum jR 4 dum R1 5 a om. R quod ex quam Sm. 2 nisi eadem ... p. 715,7 secundum om. 0 dno RI 6 quoque] eoque P calioom] domini add. Qv pari ratione] parationem S, rationem Q (ratione M) 7 a om. S en. antem] ennangelico saltem S 8 omnino] omno S, omnimodo R recedendum non LPv 10 beatus om. R docens dioet S 12 ad g.] in g. R alium Q 13 alius Q, alium L si om. RS sint S qui om. M1Q1 turbant LPQR 14 christo Rl 15 nos] aut nos v angelos Q euagelizauerit S, aliter (aut aliter Q) adnuntiet LPQRv; cf. 543^20 17 si quis QRv )

710
quae sola Christi sanguinem non possit exprimere. cuius rei sacramentum nec in psalmis tacet spiritus sanctus faciens mentionem dominici calicis et dicens: calix tuus inebrians perquam optimus. calix autem qui inebriat utique uino mixtus est. neque enim aqua inebriare quemquam potest. sic autem calix dominicus inebriat ut et Noe in Genesi uinum bibens inebriatus est. sed quia ebrietas dominici calicis et sanguinis non est talis qualis est ebrietas uini saecularis, cum diceret spiritus sanctus in psalmo calix tuus inebrians, addidit per quam optimus, quod scilicet calix dominicus sic inebriet ut sobrios faciat, at mentes ad spiritalem sapientiam redigat, ut a sapore isto saeculari ad intellectum Dei unusquisque resipiscat, et quemadmodum uino isto communi mens soluitur et anima relaxatur et tristitia omnis exponitur, ita et poto sanguine Domini et poculo salutari exponatur memoria ueteris hominis et fiat obliuio conuersationis pristinae saecularis et maestum pectus ac triste quod prius peccatis angentibus premebatur diuinae indulgentiae laetitia resoluatur: quod tunc demum potest laetificare in ecclesia Domini bibentem, si quod bibitur dominicam teneat ueritatem.

Quam nero pernersum est quamque contrarium, at cum Dominus in nuptiis de aqua uinum fecerit, nos de uino aquam faciamus, cum sacramentum quoque rei illius admonere et instruere nos debeat, ut in sacrificiis dominicis uinum potius offeramus. nam [*]( 3 Pa. 22, 5. ) [*]( 1 ehriitu B 2 tacet Sled cet I. I. 4 perquun optima] quam praeclarus est Q 5 mixtus uino Q est] — M, et Q 6 inebriat] potest inebriuiB S geneaim Q (geDesi JC) 7 et on. S 8 nini] domini et ealicis uini S 9 sanctus] add. S: faciens mentionem dominici calicis et Bangninia non est talis qualia est ebrietu nini saecularis cum diceret sps scs 10 quam praeclaras M* (perquam optimus M1 Q) sic] sic bibentes LPQv inebriat LPBc 12 a] ad Q eopore LPQ resipiacat] respiciat V teste JSigaltio 13 mens om. S 14 ita om. 8 et poto QV, epoto LP, potato B, epotato e, potest S dum R1 16 exponitnr SQ hominibus S 16 et pristinae S 17 ac] et 8 agentibus S 18 tunc] cum B laetificari 8 19 ecclesiam LP dominica teneatnr ueritate P 23 struere Q 24 in om. S )

711
quia apud Iudaeos defecerat gratia spiritalis, defecit et uinum: uinea enim Domini sabaoth domus Israel est. Christus autem docens et ostendens gentium populum succedere et in locum quem Iudaei perdiderant nos postmodum merito fidei peruenire, de aqua uinum fecit, id est quod ad nuptias Christi et ecclesiae Iudaeis cessantibus plebs magis gentium conflueret et conueniret ostendit. aquas namque populos significari in apocalypsi scriptura diuina declarat dicens: aquae quas uidisti, super quas sedet meretrix illa, populi et turba et gentes ethnicorum sunt et linguae. quod scilicet perspicimus et sacramento calicis contineri.

Nam quia nos omnes portabat Christus qui et peccata nostra portabat, uidemus m aqua populum intellegi, in uino uero ostendi sanguinem Christi. quando autem in calice uino aqua miscetur, Christo populus adunatur et credentium plebs ei in quem credidit copulatur et iungitur. quae copulatio et coniunctio aquae et uini sic miscetur in calice Domini ut conmixtio illa non possit ab inuicem separari. unde ecclesiam id est plebem in ecclesia constitutam fideliter et firmiter in eo quod credidit perseuerantem nulla res separare poterit a Christo quo minus haereat semper et maneat indiuidua dilectione. sic autem in sanctificando calice Domini offerri aqua sola non potest quomodo nec uinum solum potest. nam si uinum tantum quis offerat, sanguis Christi incipit esse sine nobis. si uero aqua sit sola, plebs incipit esse sine Christo. quando autem [*]( 8 Apoc. 17, 15. ) [*]( 1 spiritalis gratia S deficit L 2 tiineam 81 istrahel est S, erat israel LPQRv christus] sps S 4 nos] nec S potest modum S 5 ad nubtias Q, adnuntians S 6 connenire S 7 ostendat Q populo L I significare Bv 8 aquas B 9 ille P 10 ethiquorum S sunt et] sunt S . 11 in sacramento LPQBv 12 portabat om. B 18 nidebat S aqua] quam S 14 ostendit Ll, ostendens 8 16 aquam miscet S christi SLP; fort. christi sanguine 16 ei LPB*, et R1QS, sanguini eius V coniungitur QVfJ 17 dum Rl 18 unde et Rv, unde e M (unde Q) 19 ecclesiam QRS 20 crediderit R perseuerantiam S; fort. perseuerantem iam re S 21 a om. P 22 dilectio QRfJ sic] si B sanctificatione Sl calicem 81 Q1 (calice M) aquam P offeret LP 24 christus >9, sps R 25 uere S )

712
utrumque miscetur et adunatione confusa sibi inuicem copulatur, tunc sacramentum spiritale et caeieste perficitur sic uero calix Domini non est aqua sola aut uinum solum nisi utrumque sibi misceatur, quomodo nec corpus Domini potest esse farina sola aut aqua sola, nisi utrumque adunatum fuerit et copulatum et panis unius conpage solidatum. quo et ipso sacramento populus noster ostenditur adunatus. at quemadmodum grana multa in unum collecta et conmolita et conmixta panem unum faciunt, sic in Christo qui est panis caelestis unum sciamus esse corpus, cui coniunctus sit noster numerus et adunatas.