Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Sed et per Salomonem spiritus sanctus typum dominici sacrificii ante praemonstrat, immolatae hostiae et panis et uini sed et altaris et apostolorum faciens mentionem. sapientia, inquit, aedificauit domum et subdidit columnas septem. mactauit suas hostias, miscuit in cratera uinum suum et parauit suam mensam. et misit suos seruos, conuocans cum excelsa praedicatione ad craterem dicens: qui est insipiens declinet ad me. et egentibus sensu dixit: uenite et edite de meis panibus et bibite uinum quod miscui uobis. uinum mixtum declarat, id est, calicem Domini aqua et uino mixtum prophetica uoce praenuntiat, ut adpareat in passione dominica id esse gestum quod fuerat ante praedictum. [*]( 1 cf. Matth. 3, 9. 4 Lnc. 19, 9. 13 Prou. 9, 1—5. ) [*]( 1 benedicti suiit] benedicentur B 2 excitare 0 ex S, de LOPQBv 3 collegi 0 abrahame 8 et] nam B zaccheum LOPQES 6 possit Q 7 ricte MI Q\' (rite 7 Q\') celebrare P imago dei Q sacrificii] christi add. v panem Q 8 scilicet et L constitatam Q quem P1 9 ueritatu neritatem v 10 adplenit B 11 aolomonem PQS sacrificii ante dominici S 8. I. m. 2 12 praemostrat S, praemonstrans v timmolatae S 13 facies 81 15 cratere P, crateram Q 16 mensam suam c et om. S seruos suos OB 18 quis M (qui Q) 19 egentibus] indigentibus B censa B et edite] aedite O, edite LPQv 21 declar∗at∗ S calicem] sanguinem B dns R1 aquam 0 et om. 0 mixto 8 22 profetica OPQBS praennntians BSv, denuntiat LP apparet 8 23 praedicium B - )

705

In benedictione quoque Iudae hoc idem significatur, ubi et illic Christi figura exprimitur, quod a fratribus suis laudari et adorari haberet, quod inimicorum dorsa cedentium adque fugientium manibus quibus crucem pertulit et mortem uicit conpressurus fuisset quodque ipse sit leo de tribu Iuda et recubet dormiens in passione et surgat et sit ipse spes gentium. quibus scriptura diuina adiungit et dicit: lauabit in uino stolam suam et in sanguine uuae amictum suum. quando autem sanguis uuae dicitur, quid aliud quam uinum calicis dominici sanguis ostenditur?

Nec non et aput Esaiam hoc idem spiritus sanctus de Domini passione testatur dicens: quare rubicunda sunt uestimenta tua, et indumenta tua uelut calcatione torcularis pleni et percalcati? numquid rubicunda uestimenta aqua potest facere aut in torculari aqua est quae pedibus calcatur uel praelo exprimitur? uini utique mentio ideo ponitur, ut Domini sanguis uino intellegatur et quod in calice dominico postea manifestatum est prophetis adnuntiantibus praedicaretur.

torcularis quoque calcatio et pressura taxatur: quia quomodo ad potandum uinum ueniri non potest nisi botruus calcetur ante et prematur, sic nec nos sanguinem Christi possemus bibere, nisi [*]( 7 Gen. 49, 11. 12 Ee. 63, 2. ) [*]( 1 significabitur B 2 expremif ir 0 3 et adorari om. V, et adhonorari S* quod et P c«edentium S, caedentium Q 6 recnbane Q resurgat Q 7 adiunxit Q dixit SQ lauauit M (lauabit Q) 10 sanguinis QBVv 11 et om. Q eseian S, eeeiam Q, isaiam B is in ras. 13 a calcatione LOBv 14 et pleni et P rubicundum S1 15 aquas 0 in om. S aquae S quae] aquae S 16 calcantur S uel] et LP praelo om. P ideo OQBSV, est et ideo LP exponitur Q 17 nino om. v et om. B 18 manifeslitum S praediceretnr v 19 ad] calcatio ad L1 20 putandum S, optandum Q uenire Q botrnus SL, b«otuus Q (r eras.), b.otrus M (r eras.), botrus OPBv calcefur corr. in calce feriatur Pm. 2 21 sanguine B possimus Q, possumus P ebibere QR. et bibere 0 ) [*]( m. ) [*]( 45. )

706
Christus calcatus prius fuisset et pressus et calicem prior biberet, quo credentibus propinaret.

Quotienscumque autem aqua sola in scripturis sanctis nominatur, baptisma praedicatur, at apud Esaiam significari uidemus. nolite, inquit, priora meminisse et antiqua nolite reputare. ecce ego facio noua, quae nunc orientur, et cognoscetis, et faciam in deserto uiam, et flumina in loco inaquoso adaquare genus meum electum, plebem meam quam adquisiui, ut uirtutes meas exponeret. praenuntiauit illic per prophetam Deus quod apud gentes in locis quae inaquosa prius fuissent flumina postmodum redundarent et electum genus Dei, id est per generationem baptismi filios Dei factos adaquarent. item denuo praecanitur et ante praedicitur Iudaeos, si sitierint et Christum quaesierint, apud nos esse poturos, id est baptismi gratiam consecuturos. si sitierint, inquit, per deserta, adducet illis aquam, de petra producet illis, findetur petra et fluet aqua et bibet plebs mea. quod in euangelio adinpletur, quando Christus qui est petra finditur ictu lanceae in passione: qui et admonens quid per prophetam sit ante praedictum clamat et dicit: si qui sitit, ueniat et bibat [*]( 5 Ea. 43, 18--21. 16 Eu. 48, 21. 21 Io. 7, 37—39. ) [*]( 1 calcatiu om. S prior add. 8 m. 2 in fNJrg. et pressos] expraessus B 2 quo O, in quo LPB*, quod QRlSV; quod rtcU fort. si calicem expungas 4 ut om. P eeeian S, eseiam Q significare OP1 uideamus Rl 7 ea et faciam F, ut faciam 8 8 aquoso QS in loco inaquoso flumina B 9 exqmeiui 8 uirtutum B 10 exponerent 0 11 fuisset R1 12 redundaret QB dei om. B regenerationem PQ 14 praedicatur F, praedicetur 0 15 poturos LlPl, futuros SQ (foturos M), potaturus 0, potaturos L2P2Rv consecuturis 0 16 si om. L desertam Ml Ql (desertum Q7, deeerta M) adducet] adhuc S 17 illos t) aqua 0 per deeerta adducet illoa, aquam sic distinguit v; ef. tesL 112 aquam de petra add. Lm. 2 in marg. petram SQ produeet illis om. LB flnditur O findet petram producet illis 8 18 aquam 8 bibit B plene 0 19 findetur Q lanciae 0, lancae LP 20 quid] quidquid 8, quid et LP per om. S 21 si quis OQRSv )

707
qui credit in me, sicut scriptura dicit, flumina de uentre eius fluent aquae uiuae. adque ut magis posset esse manifestum quia non de calice sed de baptismo illic loquitur Dominus, addidit scriptura dicens: hoc autem dixit de spiritu quem accepturi erant qui in eum credebant. per baptisma autem spiritus sanctus accipitur, et sic baptizatis et spiritum sanctum consecutis ad bibendum calicem Domini peruenitur. neminem autem moueat quod cum de baptismo loquatur scriptura diuina sitire nos dicit et bibere, quando et Dominus in euangelio dicat: beati sitientes et esurientes iustitiam, quia quod auida et sitienti cupiditate suscipitur plenius et uberius hauritur. sicut et alio loco ad Samaritanam mulierem Dominus loquitur dicens: omnis qui biberit ex aqua ista, sitiet iterum. qui autem biberit ex aqua quam ego dedero, non sitiet in aeternum. quo et ipso baptisma salutaris aquae significatur, quod semel scilicet sumitur nec rursus iteratur. ceterum calix Domini in ecclesia semper et sititur et bibitur.