Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Religioni igitur nostrae congruit et timori et ipsi loco adque officio sacerdotii nostri, frater carissime, in dominico calice miscendo et offerendo custodire traditionis dominicae ueritatem [*]( 4 Hier. 3, 9. 10. 10 Io. 8, 12. 14 Matth. 28, 18-20. ) [*]( 2 a om. SQ (ad M) proximu suu M (u corr.) 4 eodem 81 moecata S 5 in lignum v 6 furtum ex futurum SQ (furtum M) 9 debemus JR 11 saeculi] mundi Q ambulauit QR 13 christi R 14 in alio v apostolus OP 16 omnes LS, gentes omnes OPR, omnes gentes Qv tinguentes] baptizantes Q eas B 17 fili SPQ eas B 19 uoluimus Oxon. 20 dum] nondum S 21 quod Q ignuscit 0, agnoscit P* 22 erranimus] eramus S iam om. P adpropinquat LOPQRv 23 benigna eius LOPQBv 25 religione 0 26 sacerdoti 0, sacerdotis S nro O )

717
et quod prius apud quosdam uidetur erratum Domino monente corrigere, ut cum in claritate sua et maiestate caelesti uenire coeperit, inueniat nos tenere quod monuit, obseruare quod docuit, facere quod fecit. opto te, frater carissime, semper bene ualere.

CVPRIANVS ET CETERI COLLEGAE QVI IN CONCILIO ADFVERVNT NVMERO LXVI FIDO FRATRI S.

Legimus litteras tuas, frater carissime, quibus significasti de Victore quondam presbytero, quod ei, antequam paenitentiam plenam egisset et Domino Deo in quem deliquerat satisfecisset, temere Therapius collega noster inmaturo tempore et praepropera festinatione pacem dederit. quae res nos satis mouit, recessum esse a decreti nostri auctoritate, ut ante legitimum et plenum tempus satisfactionis et sine petitu et conscientia plebis nulla infirmitate urgente ac necessitate cogente pax ei concederetur. sed librato apud nos diu consilio satis fuit obiurgare Therapium collegam nostrum quod temere hoc fecerit et instruxisse ne quid tale de cetero faciat: pacem tamen quomodocumque a sacerdote Dei semel datam non putauimus auferendam ac per hoc Victori communicationem sibi concessam usurpare permisimus. [*]( 2 corripere 8 sua et maiestate om. R et om. S uenirell desinit 0 3 nos tenere ex nosteme Sm. 2 docuit] nocuit R 4 opto ... nalere om. S. — Caecili Cypriani ad Caecilium (de sacramento calicis dominici add. Q) explicit SQ, De (Explicit ad Caecilium de P, Ad Caecilium de R) sacramento dominici calicis (om. R) ezplicit (om. P) LPR. - Epist. LXIIll. - Incipit ad Fidum de infantibus baptizandis CLPQR. - 7 salute LlB 9 quondam C2LMPQ1RV, quodam Q1, quandam 01 ei ex et M (ei Q), et PB1 10 deliquerit C 11 temere om. CBv terapios L1 propera B 14 et sine] sine CB 15 urgente om. CB ei] et exp. C 16 liberato C 17 terapium Q et om. C 19 a sacerdote] sacerdoti L semel] apud exp. C offerendam C1 ac] hac LXQ 20 uictoria 01 promisimus L )

718

Quantum uero ad causam infantium pertinet, quos dixisti intra secundum uel tertium diem quam nati sint constitutos baptizari non oportere et considerandam esse legem circumcisionis antiquae, ut intra octauum diem eum qui natus est baptizandum et sanctificandum non putares: longe aliud in concilio nostro uisum est. in hoc enim quod tu putabas esse faciendum nemo consensit, sed uniuersi potius iudicauimus nulli hominum nato misericordiam Dei et gratiam denegandam. nam cum Dominus in euangelio suo dicat: filius hominis non uenit animas hominum perdere sed saluare, quantum in nobis est, si fieri potest, nulla anima perdenda est. quid enim ei deest qui semel in utero Dei manibus formatus est? nobis enim adque oculis nostris secundum dierum saecularium cursum accipere qui nati sunt incrementum uidentur. ceterum quaecumque a Deo fiunt Dei factoris maiestate et opere perfecta sunt.

Esse denique apud omnes sine infantes sine maiores natu unam diuini muneris aequalitatem declarat nobis scripturae diuinae fides, cum Helisaeus super infantem uiduae filium qui mortuus iacebat ita se Deum deprecans superstrauit, ut capiti caput et faciei facies adplicaretur et superfusi Helisaei membra singulis paruuli membris et pedes pedibus iungerentur. quae res si secundum natiuitatis nostrae et corporis qualitatem cogitetur, [*]( 9 Luc. 9, 66. ) [*]( 1 quantum ... 1.11 perdenda est exh. Augustinus Contra duas epist. Pelag. IV 23 infantum C n corr. 2 diem tertium L quam] dum quam V, quo e et Aug. textus sunt R et Aug. 4 antiquae B ae in ras., antiqua M (antiquae Q) 5 longe] aliquid C 6 uisum] omnibus nisum Qv et Aug. tu om. Aug. 7 consentit P, concessit C iudicamus Clv 8 homini c misericordis dei gratiam Aug. 10 hominum om. CB et Aug. sed saluare B sed salna in ras., om. C 11 si] sicut C anima] innocens add. C 12 manibus dei Q 17 maioris L 18 declara B dininae scripturae a 19 cum om. c elisenB PQ infante 01 nidnae C sed ae in ras., samaritis F 20 ita se om. P caput ex apud C 21 faciei C sed ei in ras., facie L applicaret B snperfnsa CB aelisae L, elisei PQ singuli L 22 parnulis C1 inngarentnr 01 23 qualitatem] inaequalitatem c cogitatnr C )

719
adulto et prouecto infans non posset aequari nec cohaerere et sufficere possent parua membra maioribus. sed illic aequalitas diuina et spiritalis exprimitur, quod pares adque aequales sint omnes homines, quando a Deo semel facti sunt et possit aetas nostra in incrementis corporum secundum saeculum, non secundum Deum habere discrimen: nisi si et gratia ipsa quae et baptizatis datur pro aetate accipientium uel minor uel maior tribuitur, cum spiritus sanctus non de mensura sed de pietate adque indulgentia paterna aequalis omnibus praebeatur. nam Deus ut personam non accipit, sic nec aetatem, cum se omnibus . ad caelestis gratiae consecutionem aequalitate librata praebeat patrem.

Nam et quod uestigium infantis in primis partus sui diebus constituti mundum non esse dixisti, quod unusquisque nostrum adhuc horreat exosculari, nec hoc putamus ad caelestem gratiam dandam inpedimento esse oportere. scriptum est enim: omnia munda sunt mundis. nec aliquis nostrum id debet horrere quod Deus dignatus est facere. nam etsi adhuc infans a partu nonus est, non ita est tamen ut quisquam illum in gratia danda adque in pace facienda horrere debeat osculari, quando in osculo infantis unusquisque nostrum pro sua religione ipsas adhuc recentes Dei manus debeat cogitare, quas in homine modo formato et recens nato quodam modo exosculamur, quando id quod Deus fecit amplectimur. nam quod in Iudaica circumcisione carnali octauus dies obseruabatur, sacramentum est in umbra adque [*]( 16 Tit. 1, 15. ) [*]( 1 cohereret L 2 possint Q 3 aequalem B sit R, sunt C 5 in om. CB corporis v 6 si om. C et om. B quae et] quae CBfJ 7 minore B 9 paterne C1 10 accepit O. aetate L patrem] parem Bamb. (B) 14 constituto L 15 adhuc horreat] adhorreat L ezhosculari Q, rex osculari C, sed rez eorr. in eum caeleste L 17 sunt om. C nec ... 1.24 amplectimur exh. August. I. e. aliquid C1 18 dominus Aug. etsi] si et P a partu] aperte C ert corr. 19 non et est om. CB ut] ut ne CB gratiam Q 21 ipsas om. C in ras., ipsa B adhoc L 22 regentes corr. in regentis C manus] malis L cogitari Q quas] quam C 23 regene L1 nato om. v, acto ex ato C 24 iuda Cl carnali om. 0 )

720
imagine ante praemissum. sed ueniente Christo ueritate conpletum nam quia octauus dies id est post sabbatum prima dies futurus erat quo Dominus resurgeret et DOS uiuificaret et circumcisionem nobis spiritalem daret, hic dies octauus id est post sabbatum primus et dominicus praecessit in imagine. quae imago cessauit superueniente postmodum ueritate et data nobis spiritali circumcisione.

Propter quod neminem putamus a gratia consequenda inpedieadum esse ea lege quae iam statuta est, nec spiritalem circumcisionem inpediri carnali circumcisione debere, sed omnem omnino admittendum esse ad gratiam Christi, quando et Petrus in actis apostolorum loquatur et dicat: Dominus mihi dixit neminem hominum communem dicendum et inmundum. ceterum si homines inpedire aliquid ad consecutionem gratiae posset, magis adultos et prouectos et maiores natu possent inpedire peccata grauiora. porro autem si etiam grauissimis delictoribus et in Deum multum ante peccantibus, cum postea crediderint, remissa peccatorum datur et a baptismo adque gratia nemo prohibetur, quanto magis prohiberi non debet infans qui recens natus nihil peccauit, nisi quod secundum Adam. carnaliter natus contagium mortis antiquae prima natiuitate contraxit, qui ad remissam peccatorum accipiendam hoc ipso [*]( 12 Act. 10, 28. ) [*]( 1 in imagine Cv, iamagine B in neritate CR 2 quia corr. in qui C octanam diem B id est... 1.4 octauus id om. C abblatam R item l. 5 3 quo] quod LM (quo Q: 5 imaginem C 7 spiritale CI P 8 ad gratiam consequendam CR 9 ea] a C 10 a carnali P, caraaliter C circnmcisionem LICR deberet C, impediri debere R omne] omne nominum R 11 omnino CLPMQ1RV, omnino hominem Q7v 12 actus Q 13 hominum LPV, hominem CRv, om. Q et ex esse C 14 ceterum... p. 721,2 aliena peccata exh. Augustinus Contra duas epist. Pdag. IV 23 = A\' et Contra Iulian. Pelag. I 6 = A1 inpediri L 15 possent CLPQR adulto et prouectuu C 16 porro usque ad ifnem exh. Hieronymtu adu. Pelag. p. 545 = H etiam om. A7 17 delictorum C multo AlH 18 crediderunt L remissio H adque CLPQRA1 A1 H, et Y, atque a c 19 gratiae L 21 prime C\' 22 qui] quae B sed uae s. I. remissa LPQ, remissionem H )

721
facilius accedit quod illi remittuntur non propria sed aliena peccata.

Et idcirco, frater carissime, haec fuit in concilio nostra sententia a baptismo adque a gratia Dei, qui omnibus misericors et benignus et pius est, neminem per nos debere prohiberi. quod cum circa uniuersos obseruandum sit adque retinendum, magis circa infantes ipsos et recens natos obseruandum putamus, qui hoc ipso de ope nostra ac de diuina misericordia plus merentur quod in primo statim natiuitatis suae ortu plorantes ac flentes nihil aliud faciunt quam deprecantur. optamus te, frater carissime, semper bene ualere.

CVPRIANVS EPICTETO FRATRI ET PLEBI ASSVRAS CONSISTENTI S.

Grauiter et dolenter motus sum, fratres carissimi, quod cognouerim Fortunatianum quondam apud uos episcopum post grauem lapsum ruinae suae pro integro nunc agere uelle et episcopatum sibi uindicare coepisse. quae res contristauit me, primo propter ipsum qui miser uel diaboli tenebris in totum excaecatus uel [*]( 3 fratres CN; om. 22 kmT C, om. M (f. k. Q) nostro C 4 a gratia] gratia CH omnibus] hominibus L 6 nniuersa C seruandum CR magis CPQBV, ** magis Q, ut magis M, tum magis Hv 7 recentes C* puta H 8 hos R de ope om. Q (exh. M) nostra ad dininam misericordiam H miserentur Q (merentur M) 10 quam ex quidam L optamns ... nalere om. CP. — Ad (Explicit ad P, Explicit Caecili Cypriani ad C) Fidum de infantibus baptizandis explicit (om. CP) CLPQB. — Epist. LXV. — Incipit ad Epictetum et plebem Assnritanorum (Assnrit L, Assyritanomm P, Assiritanoram N, Desubitanorum Q) de (et LNP, om. CR) episcopo eorum (episcoporum MlN, fortunato episcoporum Q, om. CR) CLMNPQB. — 13 assyras P consistentibus Q, consistentis R 15 frater carisrime V 16 fortunatum CR 17 pro] pro in L episcopatu R 18 uindicare] nelle nindicare LNPQ; fort. uel uindicare ) [*]( m. ) [*]( 46 )

722
quorundam sacrilega persuasione deceptus, cum debeat satisfacere et ad Dominum exorandum diebus ac noctibus lacrimis et orationibus et precibus incumbere, audet sibi adhuc sacerdotium quod prodidit uindicare, quasi post aras diaboli accedere ad altare Dei fas sit aut non maiorem in se iram et indignationem Domini in die iudicii prouocet, qui cum fidei et uirtutis dux fratribus esse non potuerit, perfidiae et audaciae et temeritatis magister existat et qui non docuit fratres in proelio fortiter stare, doceat eos qui uicti et prostrati sunt nec rogare, cum Dominus dicat: illis fudistis libamina et illis inposuistis sacrificia, super haec non indignabor? dicit Dominus, et alio loco: sacrificans diis eradicabitur, nisi Domino soli, item Dominus denuo loquatur et dicat: adorauerunt eos quos fecerunt digiti eorum, et curuatus est homo et humiliatus est uir, et non laxabo illis, in apocalypsi quoque legamus iram Domini conminantis et dicentis: si quis adorat bestiam et imaginem eius et accipit notam in fronte sua et in manu, bibet et ipse de uino irae Dei mixto in poculo irae eius et punietur igne et sulphure sub oculis sanctorum angelorum et sub oculis agni. et fumus tormentorum in saecula saeculorum ascendet: nec habebunt requiem die et nocte qui adorant bestiam et imaginem eius. [*]( 10 Es. 57, 6. 12 Ex. 22, 19. 13 Es. 2, SV 9. 17 Apoe. 14, 9-11. ) [*]( 1 persuasione] persecatione Q deceptos L cum om. C debebat C 2 et ad ex te ad CM 3 praeces C\' 4 post aras] portam C 5 maiore ex maiora Q (maiorae M), maiorum L1 dno 01 6 cum fidei ex confidat ei C 7 temeritatis aliis ex temeritate ant quia C 10 fadisti V imposuisti F 11 haec] omnia ergo add. CR V 12 nisi ex ni C 13 dominus post loquatur CR loquitur et dicit a 15 relaxabo CR illos P1 16 legimus 11 dno 01 17 adoret 01 et accipit] accipiet Q 18 frontem suam Q 19 iraeins P, irae eis Cl 20 snlpnre LP, sulfure NQ 21 tormentoram] tormento P, de tormentis eorum CRv; cf. 324,4; 163,21 22 ascendet in s. s. P ascendent LQ habennt Q 23 et] ac Nv adorauerunt C )
723

Cum ergo haec tormenta, hael supplicia in die iudicii Dominns conminetur his qui diabolo obtemperant et idolis sacrificant, quomodo se putat posse agere pro Dei sacerdote qui obtemperauit et seruiuit diaboli sacerdotibus, aut quomodo putat manum suam transferri posse ad Dei sacrificium et precem Domini quae captiua fuerit sacrilegio et crimini, quando in scripturis diuinis Deus ad sacrificium prohibeat accedere sacerdotes etiam in leuiore crimine constitutos et in Leuitico dicat: homo in quo fuerit uitium et macula non accedet offerre dona Deo. item in Exodo: et sacerdotes qui accedunt ad Dominum Deum sanctificentur, ne forte derelinquat illos Dominus. et iterum: et qui accedunt ministrare ad altare sancti, non adducent in se delictum, ne moriantur. qui ergo grauia delicta in se adduxerunt, id est qui idolis sacrificando sacrilega sacrificia fecerunt, sacerdotium Dei sibi uindicare non possunt nec ullam in conspectu eius precem pro fratribus facere, quando in euangelio scriptum sit: Deus peccatorem non audit, sed si qui Deum coluerit et uoluntatem eius fecerit, illum audit. quamuis sic quorundam pectora tenebrarum ingruentium profunda caligo caecauerit, ut de praeceptis salubribus nihil lucis admittant, sed semel a recto limite ueri itineris auersi per [*]( 8 Leoit. 21, 17. 10 Ex. 19, 22. 12 E*. 9, 31. 18 Io. 9, 31. ) [*]( 1 iudicii] irae exin C dno C1 2 his] iis v obtemperent LXN 3 putant posse C\'P, putat pro se R 5 transferre P dei om. CRV 6 sacrilegiorum et criminum C in om. C diuinie scripturis C 8 leuiori Rv, religione L, om. P constitutos OBQ\', consecutos LMNPQ1 9 accedat C 10 et om. CR 11 delinquat N 12 qui] cum Vv administrare P 13 altare sanctum C1, sanctum Y teste Rigaltio 14 qui] quia C m se delicta CRv 15 sacrificandum Csacrificandos P, sacrificauerunt Q sacrilege LNP 16 dei om. C 17 euangelium ClL 18 si om. C quia Pv dum R 19 et uoluntatem 1 uoluntatemque C 20 peccatora C1L1Q1 (pectora M) profundi 01 21 ut de] unde 01 . salutaribus C 22 sed R, et C, om. LNPQ ) [*]( 46* )

724
praeceps et abruptum criminum suorum nocte adque errore rapiantur.

Nec mirum si consilia nostra aut Domim praecepta nunt abnnnnt qui Dominum negauerunt. stipes et oblationes et lucra desiderant, quibus prius insatiabiles incubabant., et cenis adque epulis etiam nunc inhiant, quarum crapulam nuper superstitem in dies cruditate ructabant, nunc manifestissime conprobantes nec ante se religioni, sed uentri potius et quaestui profana cupiditate seruisse. unde et ipsam uenisse perspicimus et credimus de Dei exploratione censuram, ne apud altare consistere et contractare ulterius perseuerarent pudorem incesti, fidem perfidi, religionem profani, diuina terreni, sancta sacrilegi. quod ne tales ad altaris inpiamenta et contagia fratrum denuo redeant omnibus uiribus excubandum est, omni uigore nitendum ut quantum possumus ab hac eos sui sceleris audacia retundamus, ne adhuc agere pro sacerdote conentur qui ad mortis extrema deiecti ultra lapsos laicos ruinae maioris pondere proruerunt.

Si nero apud insanos furor insanabilis perseneranerit et reeedente spiritu sancto quae coepit caecitas in sua nocte permanserit, consilium nobis erit singulos fratres ab eorum fallacia separare et, ne quis in laqueos erroris incurrat, ab eorum [*]( 1 praeceps] praeceg Q per abruptam v, abrnpto P nocte] necte Q adque errare] adquirere C 3 dum Q adnuunt L 5 insatiabiliter ex insatiabile C saccnmbebant C sed e et a 6 iniant L1, hiniant C, initiant P supersitite nnper v, nuperstet R, snperstite ex nnpefstate C 7 conprobanter C 8 nec ante] negasae ex negante C religionis LQ sed] et L et om. Q 9 inde Q in ipsa M (ipsam Q) prespidmns B 10 ne] nec M1Q1 altarem ClLlQ cootrectare CNPBo 11 pndore C2Q2 (pudoum C1MQ1); item fide p. religione O\'Q\' 12 profanis Q terrenis Q 13 aliares L, altare NP impiamente Lp. fratmom L, firatrem C\', fluetuum B 14 est] est et v omni uigore nitendmn om. Vv 15 ab hac] et hanc ex ad hac C eos om. C suis PQ, uis L celeris LPm scelis C andadam C 16 detecti C* 17 lapens laicns C maiore C* dernenmt C 18 insano fnrore P 19 quae] quate C cepit cecitaa L, coephitica coecitatis C 20 singnlis C, in singnlos Q 21 ne quis] quisquis C sed quis s. J. incnrrerit C* contagiones 01 )

725
contagione secernere, quando nec oblatio sanctificari illic possit ubi sanctus spiritus non sit, nec cuiquam Dominus per eius orationes et preces prosit qui Dominum ipse uiolauit. quod si Fortunatianus aut inmemor criminis sui per diaboli caecitatem aut minister et seruus diaboli factus ad decipiendam fraternitatem in hoc suo furore permanserit, uos quantum potestis elaborate et in hac caligine diaboli saeuientis fratrum mentes ab errore reuocate, ne alienae dementiae facile consentiant. ne se desperatorum delictis participes faciant, sed teneant integri salutis suae tenorem et integritatis conseruatae a se et custoditae perpetuum uigorem.

Lapsi uero magnitudinem delicti sui cognoscentes a deprecando Domino non recedant nec ecclesiam catholicam, quae una et sola est a Domino constituta, derelinquant: sed satisfactionibus inmorantes et Domini misericordiam deprecantes ad ecclesiam pulsent, ut recipi illuc possint ubi fuerunt et ad Christum redeant a quo recesserunt. nec audiant eos qui se falsa et mortali seductione decipiunt, cum scriptum sit: nemo uos decipiat inanibus uerbis. propterea enim uenit ira Dei super filios contumaciae. nolite ergo esse participes eorum. ergo contumaces et Deum non timentes et ab ecclesia in totum recedentes nemo comitetur. quod si quis inpatiens fuerit ad deprecandum Dominum qui offensus est et nobis obtemperare noluerit, sed [*]( 17 Eph. 5, 6. 7. ) [*]( 1 secemere] hunc eruere ex heceruere C oblatione L illuc M1 (illic MsQ) possit] pos. Ql, post M 2 spiritus sanctus v sit nec] digne tx signe C dns corr. in dari C 3 prosit] possit C fortunatus CB 4 aut i.] haut memor C caecitatem .... diaboli om. C 6 in hec alienigene C 7 seuientes CNH, seuiuentes Q 8 alienae] alienigine C consentiat C 9 faciant participes L set L, et CB integris Q, integrae R, integro Cx, integra N suae tenorem om. OB; tenorem om. Vv 10 uigorem] tenorem Vv 11 cognoscenturtes Q (cognoscentes M) ad deprecandum C 12 nec] in PQ et sola om. L 13 a om. CQ dm C constitutaj consecrata V derelinquent C, relinquant JB immorantibus 01 14 misericordia B 15 illic C2v 16 audeant CLNQ eos] ante eos C falsa] fallaci CBv et om. L immortali L leduetione] circumuentione CBVv 17 inmanibus L1 20 dum CB 21 qui 01 inpatiens] incapiens C 22 dm LP sed d. e. p. s. fuerit om. CB )

726
desperatos et perditos secutus fuerit, sibi inputabit tam indicii dies uenerit quomodo enim deprecari in die illo Dominum poterit qui et ante hoc Christum et nunc quoque ecclesiam Christi negauit et episcopis sanis et integris et uiuentibus non obtemperans comitem se et participem morientibus praebuit? opto uos, fratres carissimi, semper bene ualere.

CVPRIANVS QVI ET THASCIVS FLOEENTIO CVI KT PVPPIANO FRATRI S.

Ego te, frater, credideram tandem iam ad paenitentiam conuerti, quod in praeteritum tam infanda tam turpia tam etiam gentilibus execranda aut audisses de nobis temere ant credidisses. porro autem etiam nunc in litteris tuis animaduerto eundem te adhuc esse qui prius fueras, eadem te de nobis credere et in eo quod credideris perseuerare et ne forte claritatis et martyrii tui dignitas nostra communicatione maculetur, mores nostros diligenter inquirere et post Deum indicem qui sacerdotes facit te uelle non dicam de me — quantus enim ego sum? — sed de Dei et Christi iudicio iudicare. hoc est in Deum non credere, hoc [*](1 secntoe LN inputanit R 2 dm N, dns L 3 quis M (qui Q) ante hoc] tunc CR quoque om. L 4 et episcopis] episcopis C obtemperat L, obtemperant PQ 5 eomitem. se sed et ex comittere et C opto ... ualere om. CL, bene nalere opto uos frs kmi aemper P 6 carissimi] kmT ac desiderantissimi Qv ualere) add. MQ: fraternitati salntate (salnte Q2) ualete. - Ad Epictetum et plebem (aMyritanorom add. N) explicit LNQ, Explicit ad Epictetum et plebem Assyrritanorum et episcopo eonim P, Ad Epietetum et plebem Assoritanorum de Fortimato quondam episcopo (epis C) eorum (om. C) explicit CR. — Epist. LXVL — Incipit ad Florentium quem et Pnppianum (pupianum To) BLNPTo, Florentio et Pnpiano b. c. e. H. — 8 tascius HNo, ascius B, eascius T, tbascins L in ras. m. 2 pnpiano To 12 aut audisses] nt andisses BL 13 in om. N 14 in om. B 15 quod] quo N 16 communicatione] commaculatione N commaculetur H in mores BlT, instais mores H 17 qui eras. in B facit om. B 18 sed om. LP )

727
est rebellem aduersus Christum et aduersus euangelium eius existere, ut cum ille dicat: nonne duo passeres asse ueneunt et neuter eorum cadit in terram sine patris uoluntate, et probet maiestas eius et ueritas sine conscientia et permissu Dei etiam minora non fieri, tu existimes sacerdotes Dei sine conscientia eius in ecclesia ordinari. nam credere quod indigni et incesti sint qui ordinantur quid aliud est quam contendere quod non a Deo nec per Deum sacerdotes eius in ecclesia constituantur.

An putas maius esse de me meum quam Dei testimonium, cum Dominus ipse doceat et dicat testimonium non esse uerum si quis ipse de se testis existat, eo quod unusquisque utique sibi faueat nec contra se aliquis infesta et aduersa depromat, fides uero sincera sit ueritatis, si in praedicationibus nostris alius sit praedicator ac testis. si testimonium, inquit, dixero de me, testimonium meum non est uerum. alius est enim qui testis est de me. quod si ipse Dominus omnia postmodum iudicaturus sic noluit de testimonio suo sibi credi, sed maluit de iudicio ac testimonio Dei patris probari, quanto magis hoc seruos eius obseruare oportet, qui iudicio ac testimonio Dei non probantur tantum, sed etiam gloriantur. praeualuit autem apud te contra diuinam sententiam, contra [*](2 Matth. 10, 29. 15 Io. 5, 31. 32. ) [*]( 2 ut] et T 3 ueniunt BL\'NPT neuter eorum non HN, non BL terra a patre N 4 probat T, comprobet H eiuB om. T 5 permisso B etiam ... dei om. B minora non H sed corr., minima o, mora PT existimas T as ex e 6 eius] et permissum add. B in ecclesia om. B 7 incerti o 8 contendere LN, concedere V, condere TlB, credere HPT2ov 10 me om. P meum om. B 12 exstat P eo quod om. B sibi om. pt, *— sibi T 13 fabeant N, placeat V aliquid P deprimat T si fides B 14 uera N Bi ueritas B si om. HLPT 15 inquit... testimonium om. T 16 meum] enim meum B 17 quod si] quod N qui omnia Po 18 sic scripsi, sit BLNPo, om. HTv suo testimonio H 19 deo T1 probari om. N 20 seruis B 21 dei] nostri add. B tantum probantur B 22 autem om. B et contra Pov )

728
conscientiam nostram fidei suae uiribus nixam inimicorum et malignorum commentum, quasi aqud lapsos et profanos et extra ecclesiam positos, de quorum pectoribus excesserit spiritus sanctus, esse aliud possit nisi mens praua et fallax lingua et odia uenenata et sacrilega mendacia: quibus qui credit, cum illis necesse est inueniatur cum iudicii dies uenerit.

Quod uero dixisti sacerdotes humiles esse debere, quia et Dominus et apostoli humiles fuerunt, humilitatem meam et fratres omnes et gentiles quoque optime norunt et diligunt: et tu quoque noueras et diligebas, cum adhuc in ecclesia esses et mecum communicares. quis autem nostrum longe est ab humilitate, utrumne ego qui cotidie fratribus seruio et uenientes ad ecclesiam singulos benigne et cum nolo et gaudio suscipio, an tu qui te episcopum episcopi et iudicem iudicis ad tempus a Deo dati constituis, cum Dominus Deus in Deuteronomio dicat: et homo quicumque fecerit in superbia ut non exaudiat sacerdotem aut iudicem quicumque fuerit in diebus illis, morietur homo ille, et omnis populus cum audierit timebit, et non agent impie etiam nunc, et iterum ad Samuel loquitur et dicit: non te spreuerunt, sed me spreuerunt, et adhuc Dominus in euangelio cum ei dictum esset: sic respondes pontifici, custodiens et docens sacerdotalem honorem seruari oportere contra pontificem nihil dixerit, sed innocentiam suam tantummodo purgans responderit dicens: si male locutus sum, exprobra de malo: [*]( 15 Deut. 17, 12. 13. 20 I Sam. 8, 7. 25 Io. 18, 23. ) [*]( 1 scientiam B fidei] dei NPo auae OIA. No 2 quasi] quas L, quod B et extra] extra HNV, et contra B 3 positis L spiritus] christi B 4 praue Tl et om. L linga o 7 diiistis B 8 apostoli eius BHTv 12 et om. B 13 et cum] ut cum LN te om. T 14 episcopum episcopi] episcoponun et episcopum T iudici B 15 constitues B, destruis T* dominus om. V 16 fecerit] fuerit H ut] aut L audiat ex audiet T 17 in ex ut in H 18 morietur] maledicetur N 20 samuelem v 21 et om. H adhoc BHT\', hoc T1 22 respondis NP, respondens Tl 23 sacerdotibus B 24 dii B suam om B respondit H 25 exproba LN )

729
si autem bene, quid me caedis? item beatus apostolus cum ei dictum esset: sic insilis in sacerdotem maledicendo, nihil contumeliose locutus sit aduersus sacerdotem, quando et potuerit se constanter exserere aduersus eos qui Deum crucifixissent et qui iam Dominum et Christum et templum et sacerdotium perdidissent, sed quamuis in falsis et spoliatis sacerdotibus umbram tamen ipsam inanem sacerdotalis nominis cogitans dixerit: nesciebam, fratres, quia pontifex est. scriptum est enim: principem plebis tuae non maledices.

Nisi si sacerdos tibi fui ante persecutionem, quando mecum communicabas, post persecutionem sacerdos esse desiui. persecutio enim ueniens te ad summam martyrii sublimitatem prouexit, me autem proscriptionis onere depressit, cum publice legeretur: SI QVIS TENET POSSIDET DE BONIS CAECILI CVPRIANI EPISCOPI CHRIBTIANORVM, ut etiam qui non credebant Deo episcopum constituenti uel diabolo crederent episcopum proscribenti. nec haec iacto, sed dolens profero, cum te iudicem Dei constituas et Christi, qui dicit ad apostolos ac per hoc ad omnes praepositos qui apostolis uicaria ordinatione succedunt: qui audit uos, me audit: et qui me audit, audit eum [*]( 8 Act. 23, 4. 5. 21 Luc. 10, 16. ) [*]( 1 item] item in actis apostolorom postmodum N beatus om. Ll apostolus paulus V 2 ei ex et T sacerdotes dei Tv 3 sit] est H 4 et om. H exerere H, exercere Bo, experiri NP 5 deum] dum BTov dominum] dm Nov 6 sacerdotem T perdidiasent] amisissent B sed ... sacerdotibus om. B 7 ipse B inanem] inouem N 9 principem] sacerdotem B plebis t.] populi tui v 11 si om. LT tibi om. T fui om. P1 12 post] sed post o 13 ueniens te] te uenientem Po summa m. sublimitate T 14 proscriptionis] prouectiori H onere Po, honore BHNTV, honorem L, horrore Beneu.; onere in honore fort. depressit] prouexit N cum] magis add. Hl 15 tenet] tenet uel ov possidet om. H 16 credebat BLPT, cedebat H sed prius e a. I. 17 uel diabolo] epo ex epm H crederet BtHT 18 iacto haec B, haec actio Hl 19 christo BLNT ad om. B hoc corr. in hos T 20 apostoli sui carior dignatione B 21 et qui me ... 729,1 misit om. V qui me audit audit om. BT audit me o )

730
qui me misit. et qui reicit uos, me reicit et eum qui me misit.

Vnde enim schismata et haereses obortae sunt et oriuntur? dum episcopus qui unus est et ecclesiae praeest superba quorundam praesumptione contemnitur et homo dignatione Dei honoratus indignus hominibus iudicatur. quis enim hic est superbiae tumor, quae adrogantia animi, quae mentis inflatio, ad cognitionem suam praepositos et sacerdotes uocare ac nisi apud te purgati fuerimus et sententia tua absoluti, ecce iam sex annis nec fraternitas habuerit episcopum nec plebs praepositum nec grex pastorem nec ecclesia gubernatorem nec Christus antistitem nec Deus sacerdotem. subueniat Puppianus et sententiam dicat, iudicium Dei et Christi in acceptum referat, ne tantus fidelium numerus qui sub nobis arcessitus est sine spe salutis et pacis exisse uideatur, ne nouus credentium populus nullam per nos consecutus esse baptismi et spiritus sancti gratiam iudicetur, ne tot lapsis et paenitentibus pax data et communicatio nostra examinatione concessa iudicii tui auctoritate soluatur. adnue aliquando et dignare pronuntiare de nobis et episcopatum nostrum cognitionis tuae uigore firmare, ut Deus et Christus eius agere tibi gratias possint quod per te sit antistes et rector altari eorum pariter et plebi restitutus.

Apes habent regem et ducem pecudes et fidem seruant: latrones mancipi obsequio pleno humilitatis obtemperant. quanto [*]( 1 reiecit uos me reiecit T eum] qui me reicit reicit eum H 3 inde BHTov haeresis BLN 4 dum] nisi dum 0 est et om. T ecclesiae] catholicae add. L 5 indignatione Hl honoratur L 6 indicatur H qui 0, quae B est hic enim T, est enim haec B superbia aut B 7 animae T 8 et] factos et H ac nisi] agni : si T 9 ecce] et te BL, et Po 10 episcopatum L 11 christus] sps T, sps scвB 12 pupianus ov dicat] dicat et BHTov 13 ne] nec BH tantum B 14 accersitus est Bo, accessit H 15 ne] nec v 16 esset HlN, est L iudicetur gratiam baptismi et sps sci 0 ne] nec B 17 communicatio nostra] lege communicationis tradita H 18 soluantur B aliquamdo T, aliquanto B 19 pronuntiare om. B 20 tuae om. T uigore] uictore BP, iudicio H, auctoritate ov formare NP, reformare H christus] sps T 21 sit om. 0 altarii B 22 restitutus sit o 23 ducem] iudicem 0 pecudes om. Po et] et ei v, et eis 0 24 mancipio H, atque mancipia T* pleno obsequio H )

731
simpliciores et meliores uobis sunt brutae pecudes et muta animalia et cruenti licet ac furentes inter gladios adque inter arma praedones? praepositus illic agnoscitur et timetur, quem non sententia diuina constituit, sed in quem factio perdita et nocens caterua consensit.

Dixisti sane scrupulum tibi esse tollendum de animo, in quem incidisti. incidisti, sed tua credulitate inreligiosa. incidisti, sed tua mente et uoluntate sacrilega: dum incesta, tum impia, dum nefanda contra fratrem, contra sacerdotem facile audis, libenter et credis, aliena mendacia quasi propria et priuata defendis nec recordaris scriptum esse: saepi aures tuas spinis et noli audire linguam nequam, et iterum: malus obaudit linguae iniquorum, iustus autem non intendit labiis mendacibus. quare in hunc scrupulum non inciderunt martyres sancto spiritu pleni et ad conspectum Dei et Christi eius passione iam proximi, qui ad Cyprianum episcopum litteras de carcere direxerunt, sacerdotem Dei agnoscentes et contestantes ei? quare in hunc scrupulum non inciderunt tot coepiscopi collegae mei, qui uel cum de medio recederent proscripti sunt uel adprehensi in carcere et in catenis fuerunt aut qui in exilium relegati inlustri itinere ad Dominum profecti sunt aut qui quibusdam locis animaduersi caelestes coronas de Domini clarificatione sumpserunt? quare in hunc scrupulum [*]( 11 Sir. 28, 24. 12 Prou. 17, 4. ) [*]( 1 simpliciora H* meliora H sunt om. Ho bruta Ho pecndes—licet] et crudeles H mataa B, bruta N 2 cruent illic et ac L furentis B, florentis T inter om. L 5 caterba N consentit HPo 6 esse om. N in om. N 7 alterum incidisti om. BHLNPTo sed ... incidisti om. o crudelitate BHlLNP . inreligiose T 9 contra fratrem om. B et libenter o, libenter BHTv 13 instom L 16 a conepectu dei N, conspectum dni T 16 passioni Ho iam] tam o 17 dirixernnt P, dixerunt BL direxernnt de carcere H sacerdotes N et contestantes H sed et con 8. I., et constantes B 19 episcopi Hov vel ... sunt om. B recesserunt Po 20 adprehendi B carcerem BLNPT, carcerem coniecti v et] ant B in catenis] incathenati o 21 qui om. B exilio BN religati BP itineris B 22 qui aut L, aut BTo 23 in om. L )

732
non inciderunt de plebe ista nostra quae apud nos est et nobis de Dei dignatione commissa est tot confessores quaestionati et torti et insignium uulnerum et cicatricum memoria gloriosi, tot uirgines integrae, tot laudabiles uiduae, ecclesiae denique uniuersae per totum mundum nobiscum unitatis uinculo copulatae? nisi omnes isti communicantes mecum secundum quod scripsisti polluto nostro ore polluti sunt et spem uitae aeternae communicationis nostrae contagione perdiderunt. Puppianus solus integer inuiolatus sanctus pudicus, qui nobis miscere se noluit, in paradiso adque in regno caelorum solus habitabit.

Scripsisti quoque quod ecclesia nunc propter me portionem sui in disperso habeat, quando omnis ecclesiae populus et collectus sit et adunatus et indiuidua concordia sibi iunctus, soli illi foris remanserint qui et si intus essent eiciendi fuerant, nec patiatur Dominus populi sui protector et tutor triticum de area sua diripi, sed solae possint paleae de ecclesia separari, quando et apostolus dicat: quid enim si exciderunt a fide quidam illorum? numquid infidelitas illorum fidem Dei euacuauit? absit. est enim Deus uerax, omnis autem homo mendax, et Dominus quoque in euangelio cum eum loquentem discipuli derelinquerent, conuersus ad duodecim dixerit: numquid et uos uultis ire? respondit ei Petrus dicens: Domine, ad quem ibimus? uerbum uitae aeternae habes, et nos credimus et cognouimus quoniam tu es filius Dei uiui. loquitur illic Petrus, super quem [*]( 16 Rom. 3, 3. 4. 21 Io. 6, 67-69. ) [*]( 1 ista] ipsa BV est om. B 3 insignum B 4 integras T\' 6 nisi si v isti om. T, istic P 7 nro ore pollutis L, nro repollnti B sint et N, sunt et si Po, inte L; inde fort. communicationis noertrae om. B 8 contagio Y pnpianos ov 9 miscere se] misceri B 10 adque ex ad L habitauit HT 11 et quod H ecclesiae nunc pro me B sui] quid P 13 uinctus BH et soli o remanserunt BHPT 14 et si] si B 15 protector] rector N 16 possent LN ecclesia sua o 17 enim] inquit add. H illorum] eorum BT 18 euacuabit BLNP 21 derelinquerint B, dereliquerent P dixit TVv 22 respondit ei] respondens et B 23 imus BTl Y uerba v 24 credidimus 01 quoniam] quia T 25 illic] hic N aedificanda ov )

733
aedificata fuerat ecclesia, ecclesiae nomine docens et ostendens quia etsi contumax ac superba obaudire nolentium multitudo discedat, ecclesia tamen a Christo non recedit, et illi sunt ecclesia plebs sacerdoti adunata et pastori suo grex adhaerens. unde scire !debes episcopum in ecclesia esse et ecclesiam in episcopo et qui cum episcopo non sit in ecclesia non esse, et frustra sibi blandiri eos qui pacem cum sacerdotibus Dei non habentes obrepunt et latenter apud quosdam communicare se credunt, quando ecclesia quae catholica una est scissa non sit neque diuisa, sed sit utique conexa et.cohaerentium sibi inuicem sacerdotum glutino copulata..