Epistulae
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Quam fidem nos quoque retinentes et die ac nocte meditantes toto corde ad Deum prompti contemptu praesentium futura tantummodo cogitemus, fructum regni aeterni, conplexum et osculum Domini, conspectum Dei: ut sequamini in omnibus Rogatianum presbyterum gloriosum senem uiam uobis ad gloriam temporis nostri religiosa uirtute et diuina dignatione facientem, qui cum Felicissimo fratre nostro quieto semper et sobrio excipiens ferocientis populi impetum primum hospitium uobis in carcere praeparauit et metator quodammodo uester nunc quoque nos antecedit: quod ut consummetur in uobis adsiduis orationibus Dominum deprecamur, ut initiis ad summa pergentibus quos confiteri fecit faciat et coronari. opto uos, fratres carissimi ac beatissimi, in Domino semper bene ualere et ad coronae caelestis gloriam peruenire.
Saluto uos, fratres carissimi, per Dei gratiam incolumis, optans cito ad uos uenire, ut desiderio tam meo quam uestro et [*]( 1 sed] se Q 2 et securitatis om. T aeternam Q 3 noe] aos NRv et die a. n. meditantes om. C 4 prampti LT, prompti et C •* futura B (et eras.) 5 cogitatis nt ad v conplexu Q, conplexi L, etad complexumtf 6 dm et.. B (sed i corr.), dno et L, et C, domini et f) conspectum] uenire pogaiti» add. v sup. atscr. T: oramus antem; et fort. 8 religiosa]jgloriosa CB 10 ferocientis] mentis C 12 consnmetar CB dncTLM (dum Q) 13 snmmam C 14 faciat om. C opto ... peruenire om. C 15 dum TQ (dno M) bene om. N coronam c. gloriae LRv 16 peruenire] ex codice Remigiano add. v: Victor diaconus et qui mecum sunt nos salutant. — Ad Rogatianum (rogationum T) iuniorem et confessores explicit LNTQ, Explicit ad Rogatianum et ceteros confessores S, Explicit C. — ) [*]( Epist. VII. — Incipit ad clerum de cura pauperum EMT, Ad clerum nt cnram pauperum et peregrinorum diligentiorem habeant N m. 2 add. — 18 presbyteris b1) N 20 famgaimi om. N incolomis EI M gratioptans T)