Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Nec quisquam dicat: qui martyrium tollit sanguine suo baptizatur, nec pax illi ab episcopo necessaria est habituro gloriae suae pacem et accepturo maiorem de Domini dignatione mercedem primo idoneus esse non potest ad martyrium qui ab ecclesia non armatur ad proelium, et mens deficit quam non recepta eucharistia erigit et accendit. Dominus enim in euangelio suo dicit: cum autem uos tradiderint, nolite cogitare quid loquamini. dabitur enim uobis in illa hora quid loquamini. non enim uos estis qui loquimini, sed spiritus patris uestri qui loquitur in nobis. quando autem dicat in traditis adque in confessione nominis constitutis spiritum patris loqui, quomodo potest ad confessionem paratus aut idoneus inueniri qui non prius pace accepta receperit spiritum patris, qui corroborans seruos suos ipse loquitur et [*]( 18 Matth. 10, 19. 20. ) [*]( « i 1 impendentes C 2 preliaturus accipiant C decepit C\'M (decipit Q) 3 nos] nos et C et om. C 4 facies CB 5 perrespicere 01 de his indicat] dominus autem Y 6 cito] est cito V 7 malis bonis L, malibolis MQ1 8 malis M (magis Q) 10 ne om. Q 11 praeferri qui habet ex preterri quia libet C 12 quicquam L1 13 abitura C, abluturo R 14 accepturus C 16 armatus C 17 eregit Q (erigit ex egit M) ascendit C1 enim om. CB 18 cum in qui corr. C 19 loquimini 01 dabitur ... loquamini om. C in illa hora om. M (exh. Q) 21 in eras. in B 22 confessionem Q 24 inuenerit C1, )

654
confitetur in nobis? tunc deinde si relictis omnibus rebus suis fugerit et in latebris adque in solitudine constitutus in latrones forte incurrerit aut in febribus et in languore decesserit, nonne nobis inputabitur quod tam bonus miles, qui omnia sua dereliquit et contempta domo et parentibus ant liberis sequi dominum suum maluit, sine pace et sine communicatione decedit? nonne nobis uel neglegentia segnis uel duritia crudelis adscribetur in die iudicii quod pastores creditas et commissas nobis oues nec curare in pace nec in acie uoluerimus armare? nonne ingeretur nobis a Domino quod per prophetam suum clamat et dicit: ecce lac consumitis et lanis uos tegitis, et quod crassum est interficitis, et oues meas non pascitis, quod infirmatum est non confortastis, et quod male habuit non conroborastis, et quod contribulatum est non consolati estis, et quod errabat non reuocastis, et quod perit non inquisistis, et quod forte fuit confecistis labore, etdispersae sunt oues meae, eo quod non sint pastores, et facta sunt in comestura omnibus bestiis agri, et non fuit qui inquireret neque qui reuocaret. propterea haec dicit Dominus: ecce ego super pastores et inquiram [*]( 10 Ez. 34, 3-6. 10. 16. ) [*]( 1 in om. C tum Bv si om. P rebus suis om. C1; rebus otn. B 2 fugit P, suggerit C1 prius in om. M (exh. Q) adque ex ad dum C sollicitudine C1 constitutos Q 8 et] aut C langore R 5 et p.] aut p. C aut] ac v, et Q* (aut MQl) sequi dominum] si quid omnium C ■ 6 et om. L decedit in discedit corr. C, in decidit MQ nonne] non Q 7 segni Q duritiae Q crudeles P adscribitur C1 8 oues om. C 9 curare in] reuocaret ad C sed ad a I. in acie] ad aciem C id geretur B, id gereret C1 10 a nobis M (aobis Q), om. CnR quod corr. in qui C ecce] et C 11 lania uos tegitis om. R grassum Ql (eraesum MQ2), greesum Cl 12 interileitis] iugulatis CB 13 confortasti L, confortatis C 15 no* R (s eras.) consolasti estis L\', consolidati V, consolidastis Oxon. errabat n. r. et quod om. B 16 quod om. Cl periit Cv 17 et om. C\' disparsae B sint] sunt Cv 18 comesturam v, praedatione B, depredatione ex depredicatione C . 21 requiram c )
655
oues meas de manibus eorum et auertam eas, ut non pascant oues meas: et iam non pascent eas, et extraham oues meas de ore eorum et pascam eas cum iudicio.

.Ne igitur ore nostro, quo pacem negamus, quo duritiam magis humanae crudelitatis quam diuinae et paternae pietatis opponimus, oues nobis commissae a Domino reposcantur, placuit nobis sancto spiritu suggerente et Domino per uisiones multas et manifestas admonente, ut quia hostis nobis inminere praenuntiatur et ostenditur, colligere intra castra milites Christi et examinatis singulorum causis pacem lapsis dare, immo pugnaturis arma suggerere. quod credimus uobis quoque paternae misericordiae contemplatione placiturum. quod si de collegis aliquis extiterit qui urguente certamine pacem fratribus et sororibus non putat dandam, reddet ille rationem in die iudicii Domino uel inportunae censurae uel inhumanae duritiae suae. nos quod fidei et caritati et sollicitudini congruebat, quae erant in conscientia nostra protulimus, diem certaminis adpropinquasse, hostem. uiolentum cito contra nos exurgere, pugnam non talem qualis fuit sed grauiorem multo et acriorem uenire, hoc nobis diuinitus frequenter ostendi, de hoc nos prouidentia et misericordia Domini [*]( 1 meae C eas] eos CRv ut non] ne CQR ut non p. o. meas om. MQl 2 pasca* R s eras. etiam CLQ pascant LP, pascam M (pascent Q sed e corr.), pascen. R s eras. eas] oues meas 6 traham C 3 pascam eos C, pascam B 5 quo-quo] quod-quod C 6 dulcedinem diuinae maluit Routh; pietatis dnlcedinem Eramus, pietatis lenitatem malim; cf. epist. 68 c. 1: diuinae pietatis et lenitatis paternae solacia opponiatur C 7 dnos repascantnr C nobis om Pl 8 a dno C sed a s. L 9 admonemur ex et admonentur C ut quia C\'LPQR (conf. p. 536,12), et quia C1 nobis hostis C, hostis Rv 10 intra]\'in CR, inter P et om. v, ut C 13 collegis ex collegens C 14 inrgente B putabat Q, putet Vv 15 illi M (ille Q) diem L dno vel] xncipit F 16 censura C* inhumana ex inhnmane in C 17 caritatis FQ, caritate C sollicitudinis FQ, sollicitudine C concruebat F, congruebant Q 18 pertnlimns Q die R adpropinquare CR 19 et pngnam Pv 20 dininitas C1, scimus diuinitus codd. Oxon. 21 ostenditur CFQ (ostendit M) noa] nobis Q prouidentiae et misericordiae M (prouidentia et misericordia Q) )

656
saepius admoneri: de cuius ope et pietate qui in eum confidimus possumus esse securi, quia qui in pace militibus suis futuram praenuntiat pugnam dabit militantibus in congressione uictoriam. optamus te. frater carissime. semper bene ualere.

CVPRIANTS PLEBI THIBARI CONSISTENTI S.

Cogitaueram quidem, fratres dilectissimi, atque in notis habebam, si rerum ratio ac temporis condicio permitteret, secundum quod frequenter desiderastis, ipse ad uos uenire, et quantulacumque mediocritate exhortationis nostrae praesens illic fraternitatem corroborare. sed quoniam sic rebus urguentibus detinemur ut longe istinc excurrere et diu a plebe cui de diuina indulgentia praesumus abesse non detur facultas, has interim pro me ad uos uicarias litteras misi. nam cum Domini instruentis dignatione instigemur saepius et admoneamur, ad uestram quoque conscientiam admonitionis nostrae sollicitudinem perferre debemus. scire enim debetis et pro certo credere ac tenere pressurae diem super caput esse coepisse et occasum saeculi atque antichristi tempus adpropinquasse, ut parati omnes ad proelium stemus nec quicquam nisi gloriam uitae aeternae et coronam confessionis dominicae cogitemus, nec putemus talia esse quae ueniunt qualia fuerunt illa quae transierunt. grauior [*]( 1 admonere C, admonemur v ac pietate C, accipietate B 2 snis ... militantibus om. B 3 congressionem M (congressionea) 4 optamus ... ualere om. CLQ carissimeJ sanctissime in dno 22. — Ad Cornelium (*• lapsis add. F, de lapsis add. L, epistula secunda add. Q) explicit FLQR, Explicit ad Cornelium (de lapsis add. P) CP. — ) [*](Epiat. LVIII. — Incipit ad tibarithanos Q, Incipit ad tibaritanos BE, Incipit ad Thebaritanos exhortatoria P. — 9 nenirem B quantulumcumque Q, quantulamcumqueB 10 mediocritatem B 11 conroborarem BR nergentibus B 12 excnrrerem B 13 datur Mw (deturilfQ) 14 ad uos om. P struentis R 15 admonemur B 16 sollicitndine P 18 coepis B et om. B 20 quicquam] quam B gloria. MQ, gloriae B, gloria R 21 concitemus B 22 quales. T1 fuerint ille B )

657
nunc et ferocior pugna imminet, ad quam fide incorrupta et uirtute robusta parare se debeant milites Christi, . considerantes idcirco se cotidie calicem sanguinis Christi bibere ut possint et ipsi propter Christum sanguinem fundere. hoc est enim uelle cum Christo inueniri, id quod Christus et docuit et fecit imitari secundum Iohannem apostolum dicentem: qui dicit se in Christo manere, debet quomodo ille ambulauit et ipse ambulare. item Paulus apostolus exhortatur et docet dicens: sumus filii Dei. si autem filii et heredes Dei, coheredes autem Christi, siquidem conpatiamur ut et conmagnificemur.