Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Quod autem quaedam de illo inhonesta et magna iactantur, nolo mireris, cum scias hoc esse opus semper diaboli ut seruos Dei mendacio laceret et opinionibus falsis gloriosum nomen infamet, ut qui conscientiae suae luce clarescunt alienis rumoribus sordidentur. explorasse autem collegas nostros scias et uerissime conperisse nulla illum libelli, ut quidam iactitant, labe maculatum esse, sed neque cum episcopis qui sacrificauerint communicationem sacrilegam miscuisse, sed eos demum quorum causa audita et innocentia conprobata sit coniunxisse nobiscum.

Nam et de Trofimo, de quo tibi scribi desiderasti, non ita res est ut ad te pertulit rumor et mendacium malignorum. nam, sicut et antecessores nostri saepe fecerunt, conligendis fratribus nostris carissimus frater noster necessitate succubuit. et quoniam cum Trofimo pars maxima plebis abscesserat, redeunte nunc ad ecclesiam Trofimo et satisfaciente et paenitentia deprecationis errorem pristinum confitente et fraternitatem quam nuper abstraxerat cum plena humilitate et satisfactione reuocante auditae sunt eius preces et in ecclesiam Domini non tam [*]( 1 crucifigerentor C\' 2 laniaret JS 3 protegeret B quem sacerdotem quem L 5 tantum quantum B eiusdem Q et om. B timore Q 8 iactentur B 9 nolo ex noli C miraris Ql (mireris Q2М) 10 dotaini Q lateret Cl et] ut B infamat L 11 ut] et BQ 12 sordirentur LI, odirentur B 13 nullam JB1 iactant BL, actitant C 14 sacrificauerunt CQRv commutationem C 15 eos demum] eosdem Q (eos de M) 17 trophimo v ut solet scripsi desideras B 18 mendacio B post malignorum repetit C: nam sicut de trofimo 19 et om. BQBv nostro Lx colligendus R 20 frater om. BQ noster om. L, noster cornelius v necessitati v 21 pars] parci C accesserat B redeunte et C 22 satispaciente R1 24 prouocante C 25 et om. Q ecclesia BQ et non Q, nam C tam] tantum BLQ )

632
Trofimus quam maximus fratrum numerus qui cum Trofimo fuerat admissus est, qui omnes regressuri ad ecclesiam non essent, nisi cum Trofimo comitante uenissent. tractatu ergo illic cum collegis plurimis habito susceptus est Trofimus, pro quo satisfaciebat fratrum reditus et restituta multorum salus. sic tamen admissus est Trofimus ut laicus communicet, non secundum quod ad te malignorum litterae pertulerunt quasi locum sacerdotii usurpet.

Sed et quod passim communicare sacrificatis Cornelius tibi nuntiatus est, hoc quoque de apostatarum fictis rumoribus nascitur. neque enim possunt laudare nos qui recedunt, aut expectare debemus ut placeamus illis qui nobis displicentes et contra ecclesiam rebelles sollicitandis de ecclesia fratribus uiolenter insistunt. quare et de Cornelio et de nobis quaecumque iactantur nec audias facile nec credas, frater carissime.

Si qui enim infirmitatibus occupantur, illis sicut placuit in periculo subuenitur. postea quam tamen subuentum est et periclitantibus pax data est, offocari a nobis non possunt aut opprimi aut ui et manu nostra in exitum mortis urgeri, ut quoniam morientibus pax datur necesse sit mori eos qui acceperint pacem, cum magis in hoc indicium diuinae pietatis et paternae lenitatis appareat quod qui pignus uitae in data pace percipiunt hic quoque ad uitam percepta pace teneantur. et idcirco si accepta pace commeatus a Deo datur, nemo hoc debet in sacerdotibus criminari, cum semel placuerit fratribus in [*](1 trotrmus ex trofimo fuerat C 2 fuerat om. B 3 esset R cum exp. C ueniflsent om. C tractato BQR illuc L 4 pro ... l. 6 trofimus add. C m. 2 in marg. 7 ad te] ante B locum et C 8 sacerdotis CQv uaurpent L 10 quoque] etiam CQJRv de] et B fictis C a. l. m. 2, finctis Q 11 receduut] a nobis add. CRv 12 displicent QB et om. C 13 sollicitandos C os ex us de om. L 14 quare et] quare B 15 carissime om. C 16 quia B 17 tamen quam v est exp. R 18 soffocari CR 19 aut otn. C ui et om. B exitu BQ utom. Q 21 et eum B indicium BCBY, iudicium LQ 22 et patemae ex et patientiae B, otn. L lenitatis] bonitatis BB, om. L apparuit B 23 perceptam RQ pace om. B 24 dno Q datus C 25 in om. Q frat fratri in pericuii B )

633
periculo subueniri. nec tu existimes, frater carissime, sicut quibusdam uidetur, libellaticos cum sacrificatis aequari oportere, quando inter ipsos etiam qui sacrificauerint et condicio frequenter et causa diuersa sit. neque enim aequandi sunt ille qui ad sacrificium nefandum statim uoluntate prosiliuit et qui reluctatus et congressus diu ad hoc funestum opus necessitate peruenit, ille qui et se et omnes suos prodidit et qui ipse pro cunctis ad discrimen accedens uxorem et liberos et domum totam periculi sui pactione protexit, ille qui inquilinos uel amicos suos ad facinus conpulit et qui inquilinis et colonis pepercit, fratres etiam plurimos qui extorres et profugi recedebant in sua tecta et hospitia recepit, ostendens et offerens Domino multas uiuentes et incolumes animas quae pro una saucia deprecentur.

Cum ergo inter ipsos qui sacrificauerint multa sit diuersitas, quae inclementia est et quam acerba duritia libellaticos cum his qui sacrificauerint iungere, quando is cui libellus acceptus est\' dicat: cego prius legeram et episcopo tractante cognoueram non sacrificandum idolis nec simulacra seruum Dei adorare debere, et idcirco ne hoc facerem quod non licebat, cum occasio libelli fuisset oblata, quem nec ipsum acciperem nisi ostensa fuisset occasio, ad magistratum uel ueni uel alio eunte mandaui, Christianum me esse, sacrificare mihi non licere, ad aras diaboli me [*]( 1 snbuenire L 2 libellatos L, libellatis B 3 sacrificauernnt Qv 4 aequandi sunt R 8. I. m. 2, aequandus C sed us ex a 5 a uoluntate C\' luctatus v, uictus ex luctus C 7 ad om. BM (exh. Q) 8 accedin JB totn B1 pactione LV, factione B, passione Q, perfectione CR, perfunctione v, peractione fort. 11 extorrens B, et torres B et profugi... offerens om. B secedebant B sed se in ras. ospitia C 12 suscepit Q deo BC multas animas v uiuentes] solnentes C et om. B inoolomes CQR 13 animas om. v deprecentnr] seruabit add. B 14 sacriflcaaernnt 11 sit multa L multi.... 1.16 sacrificanerint om. B . 15 ius clementia M sed ius 8. I. m. 2 (inclementia Q) est et] essetCQK iis c 16 sacrificanernnt e hia BC cuius CRV est om. R 17 legebam B epm C\' 18 sacrificando Cl 19 ne hoc] nec ego B 20 acceperim C nisi] ant si B 21 et occasio B vel*ueni R, neni C mandanit BC\' christiano 01 22 mihi] me Q ad in et ad corr. C aram Q )

634
uenire non posse, dare me ob hoc praemium, ne quod non licet faciam\'. nunc tamen etiam iste qui libello maculatus est, posteaquam nobis admonentibus didicit nec hoc se facere debuisse, etsi manus pura sit et os eius feralis cibi contagia nulla polluerint, conscientiam tamen eius esse pollutam, flet auditis nobis et lamentatur et quod deliquerit nunc admonetur et non tam crimine quam errore deceptus quod iam de cetero instructus et paratus sit contestatur.

Quorum si paenitentiam respuamus habentium aliquam fiduciam tolerabilis conscientiae, statim cum uxore cum liberis, quos incolumes reseruauerant, in haeresim uel schisma diabolo inuitante rapiuntur: et adscribetur nobis in die iudicii nec ouem sauciam curasse et propter unam sauciam multas integras perdidisse: et cum Dominus relictis nonaginta nouem sanis unam errantem et lassam quaesierit et inuentam umeris suis ipse portauerit, nos non tantum non quaeramus lassos, sed et uenientes arceamus, et cum pseudoprophetae gregem Christi nunc uastare et lacerare non desinant, occasionem canibus et lupis demus ut quos persecutio infesta non perdidit eos nos duritia nostra et inhumanitate perdamus. et ubi erit, frater carissime, quod apostolus dicit: omnibus per omnia placeo, non quaerens quod mihi est utile, sed quod multis; ut saluentur. imitatores mei estote, sicut et ego Christi. et iterum: factus sum [*]( 21 I Cor. 10, 33. 11, 1. 23 I Cor. 9, 22. ) [*]( e 1 uenire ex ueri B ob] ad B, ab 01 2 mmaculatus C 4 feralis ex fragilis C cibi M in ras., qui Q contagia] contraria B pol- Inerunt BC 6 et qaod] quod R nunc om. B 7 deceptis B structas M (instructus Q) 10 conacientia est B 11 reeeruauerint V, reseraauerat Q, reseruando B schismate ex schismatici C inuitate R 12 adscriberetur B, adscriptura Cx 14 nonaginta nouem om. C 15 et lapsam C, uel lassam B in humeris C 16 aiterum non om. BQ quaerimus C, curamus Q lassos BV, lassus L, lapsos CQRv 17 et cum in nec cum eorr. C seudoprophetam R 18 occaaione R, occansionem Q (occasionem M) lupis ex I.pus R ut] et CR 19 nos L s. I. tJI. 2 20 erat Q (erit M) kmi M (k. Q) dixit B 21 quaeres B 22 utile est Qv ut ex et C 23 sicat et) sicut B et ... lucrarer om. B )

635
infirmus infirmis ut infirmos lucrarer. et iterum: si patitur membrum unum, conpatiuntur et cetera membra: et si laetatur unum membrum, conlaetantur et cetera membra. ,

Alia est philosophorum et Stoicorum ratio, frater carissime, qui dicunt omnia peccata paria esse et uirum grauem non facile flecti oportere. inter Christianos autem et philosophos plurimum distat. et cum apostolus dicat: uidete ne quis uos depraedetur per philosophiam et inanem fallaciam, uitanda sunt quae non de Dei clementia ueniunt, sed de philosophiae durioris praesumptione descendunt. de Moyse autem legimus in scripturis dictum: et fuit Moyses homo lenis nimis. et Dominus in euangelio suo dicit: estote misericordes, sicut et pater uester misertus est uestri. et iterum: non est opus sanis medicus, sed male habentibus. quam potest exercere medicinam qui dicit: (ego solos sanos curo, quibus medicus necessarius non est\'. opem nostram, medellam nostram uulneratis exhibere debemus. nec putemus mortuos esse, sed magis semianimes iacere eos quos persecutione funesta sauciatos uidemus: qui si in totum mortui essent, numquam de isdem postmodum et confessores et martyres fierent.

Sed quoniam est in illis quod paenitentia sequente reualescat ad fidem et ad uirtutem de paenitentia robur armatur, — quod [*]( 1 I Cor. 12, 26. 8 Col. 2, 8. 12 Num. 12, 3. 13 Luc. 6, 36. 14 Matth. 9, 12. ) [*]( 1 infirmis infirmus CM (infirmus inflrmis Q) 2 unum membrum CQR 3 ot si] si L laetentur R unum m. collaetantur om. B membrom unum L 6 alia est ex aliae si C istoicorum R 6 peccata] petra C pari C grauem] ad gratiam C sed ad 8. l. 8 deprehendetur C\' 10 sunt] a nobis add. Bv 11 praesumptionis L moyei BC legis C in om. BC 13 estote] ergo add. B sieut] quomodo CBV 15 opus R sed us corr., eps C\' 16 potest] post B medicina B ego ex ergo C solus BCQ sanos R sed nos 8. 1, ona. C 17 nostram om; Q (exh. M) medelam Bv 18 uulnerantis 01 exhibere debemus uulneratis B nec] non v 20 uidimus B eisdem Qv 22 in om. B poenitentiae Cl, paenitentiam L sequenter L, frequenter B eualescat L, euanescat B 23 de om. BCB paenitentiae BCB robor C )

636
. armari non poterit, si quis desperatione deficiat, si ab ecclesia dure et crudeliter segregatus ad gentiles se uias et saecularia opera conuertat uel ad haereticos et schismaticos reiectus ab , ecclesia transeat, ubi etsi occisus propter nomen postmodum fuerit extra ecclesiam constitutus et ab unitate adque a caritate diuisus coronari in morte non poterit —: et ideo placuit frater carissime, examinatis causis singulorum libellaticos interim admitti, sacrificatis in exitu subueniri, quia exomologesis apud inferos non est nec ad paenitentiam quis a nobis conpelli potest, si fructus paenitentiae subtrahatur. si proelium prius uenerit, corroboratus a nobis inuenietur [armatus] ad proelium: si uero ante proelium infirmitas urserit, cum solacio pacis et communicationis abscedit.

Neque enim praeiudicamus Domino iudicaturo quo minus si paenitentiam plenam et iustam peccatoris inuenerit, tunc ratum faciat quod a nobis fuerit hic statutum. si uero nos aliquis paenitentiae simulatione deluserit, Deus qui non deridetur et qui cor hominis intuetur de his quae nos minus perspeximus iudicet et seruorum sententiam Dominus emendet, dum tamen nos meminisse, frater, debemus scriptum esse. frater fratrem adiuuans exaltabitur, et apostolum quoque dixisse: in contemplatione habentes unusquisque, ne et uos [*]( 19 Prou. 18, 19. 20 Gal. 6, 1. 2. ) [*]( .1 deficiant R sed ant 8. I. 3 opera] desideraria C conuertet JB1, conuertant B ad exp. C haereticus C et om. 22, et ad L, uel B schismaticiis C reiectus] piectos B abj ad L 4 transeant B et si] est QM sed in M t s. 1. nomen] dm 8. I. add. C 5 constitutos 01, om. L a om. Q 6 et coronari in mortem C kmi C1 7 admittis ad paenitentiam B 8 sacrificantes B I, sacrificatis etc. exh. P fol. 515; cf. p. 482,10 exitus L subuenire CPl, obueniri L quia] quo CR exhomologesim B apud] ad B 10 subtrahitiur LP 11 et armatus B, om. CL 12 urserit corr. in surrexerit QB (orserit M) 13 si om. LP 14 peccatoris om. Q (exh. M) tum Q 15 nos ex non C poenitentia B 16 decloserit L. 17 indicat 01 18 seruorum suorum v sententiam] poenitentiam RC*, poenitentiae 01 domini L emendat C nos ex non C 19 frater] propterea B, frater carissim* v debeamus CLv 20 dixibse] dedisse L contemplationem B 21 contemptemini L )

637
temptemini, alterutrum onera sustinete, et sic adinplebitis legem Christi, item quod superbos redarguens et adrogantiam frangens in epistula sua ponat: et qui se putat stare, uideat ne cadat, et alio in loco dicat: tu quis es qui iudicas alienum seruum? domino suo stat aut cadit. stabit autem: potens est enim Deus stabilire eum, Iohannes quoque legum Christum Dominum nostrum aduocatum et deprecatorem pro peccatis nostris probet dicens: filioli mei, ista scribo uobis ne delinquatis: etsi qui deliquerit, aduocatum habemus apud patrem legum Christum iustum, et ipse est deprecatio pro delictis nostris. et Paulus quoque apostolus in epistula sua posuit: si cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est, multo magis nunc iustificati in sanguine illius eliberabimur per illum ab ira.

Cuius pietatem et clementiam cogitantes, non acerbi adeo nee duri nec m fouendis fratribus inhumani esse debemus, sed dolere cum dolentibus et cum flentibus flere, et eos quantum possumus auxilio et solacio nostrae dilectionis erigere, nec adeo inmites et pertinaces ad eorum paenitentiam retundendam nec iterum soluti et faciles ad communicationem temere laxandam. iacet ecce saucius frater ab aduersario in acie uulneratus. inde diabolus conatur occidere quem uulnerauit, hinc Christus hortatur ne in totum [*](3 I Cor. 10, 12. 4 Rom. 14, 4. 8 I Io. 2, 1. 2. 12 Rom. 5, 8. 9. ) [*]( 1 honera B, onora L inplebitis B 3 ponit BCX 4 in alio CQR dicit BP quis es qui] qui es B 6 dominus V iterum. stabilire OR, statuere v eum] illum BPQ 7 dominum nostrum iesum christum Q aduocatum] habemus add. B deprecationem C nem s. I. 8 probat ORv, rogat B ista corr. in ita CM (ista Q) 9 scripsi Q delinquetis 01 si quia BQBv 11 iustum] suffragatorem Qv et om. Q 12 et om. Q posuit et dicit Q 14 sanguinem ipsius Q 15 eliberabimur LPBV, et liberabimur B, liberabi- mus CQv 16 acerui a deo BB nec duri bis L1, et duri Q 17 in om. C inhumane Px, inunani 01 dolore 01 18 fiere cum flentibus q" 19 nostro d. eligere B inmittes P1, inmittit B 20 paenitentiam] duritiam CB soluti] remissi CR 21 lancxandam Cl,. relaxandam V 23 occidere conatur Q uulnerabit R toto B " )

638
pereat quem redemit. cui de duobus adsistimus, in cuius parte stamus? utrumne diabolo fauemus ut perimat, et semianimem fratrem iacentem, sicut in euangelio sacerdos et leuites, praeterimus? an uero ut sacerdotes Dei et Christi quod Christus et docuit et fecit imitantes uulneratum de aduersarii faucibus rapimus, hunc curatum Deo iudici reseruamus?

Nec putes, frater carissime, hinc aut uirtutem fratrum minui aut martyria deficere quod lapsis laxata sit paenitentia et quod paenitentibus spes pacis oblata. manet uere fidentium robur inmobile et apud timentes ac diligentes corde toto Deum stabilis et fortis perseuerat integritas. nam et moechis a nobis paenitentiae tempus conceditur et pax datur. non tamen idcirco uirginitas in ecclesia deficit aut continentiae propositum gloriosum per aliena peccata languescit. floret ecclesia tot uirginibus coronata et castitas ac pudicitia tenorem gloriae suae seruat nec quia adultero paenitentia et uenia laxatur, continentiae uigor frangitur. aliud est ad ueniam stare, aliud ad gloriam peruenire, aliud missum in carcerem non exire inde donec soluat nouissimum quadrantem, aliud statim fidei et uirtutis accipere mercedem, aliud pro peccatis longo dolore cruciatum emundari et purgari diu igne, aliud peccata omnia passione purgasse, aliud denique pendere in die iudicii ad sententiam Domini, aliud statim a Domino coronari.

Et quidem apud antecessores nostros quidam de episcopis istic in prouincia nostra dandam pacem moechis non putauerunt et in totum paenitentiae locum contra adulteria cluserunt. non tamen [*](1 quemq. redicmit C\' in] enim exp. C partibus CQB 2 atabimus LP faueamnB BQ peremat ClL somiaoimeJB S sacerdotes B leuitas ex leuites L, leuuites P 5 rapiamus B 6 hunc] ut BCRv reseruamus LP, reseruemus BCQv, Beruemus R 7 aut om. CR uirtutes Q minus C 8 aut corr. in ad C sit] sunt B 9 manet et B 10 toto corde B dum Q, dno B, deo BI, in dm P 11 moecis B 14 peccata om. L 16 adulteriora B 16 uigore L 17 aliud a. g. peruenire om. L aliud missum ex illa aut missum C 18 carcere BLP 19 peccato B - 20 diu igne] diuine 4 codd. unde diutine coni. Oxon. 21 die BLPRV, diem CQv 23 quidam nostros qui pacem (intenn. om.) B apud om. R quidam de ... p. 639,7 redditurus exh. August. Epist. XCIII41 nostri B 24 nostra om. Q moecis R 25 clauserunt v )

639
a coepiscoporum suorum collegio recesserunt aut catholicae ecclesiae unitatem uel duritiae uel censurae suae obstinatione ruperunt, ut quia apud alios adulteris pax dabatur, qui non dabat de ecclesia separaretur. manente concordiae uinculo et perseuerante catholicae ecclesiae indiuiduo sacramento, actum suum disponit, et dirigit unusquisque episcopus rationem propositi sui Domino redditurus.

Miror autem quosdam sic obstinatos esse ut dandam non putent lapsis paenitentiam aut paenitentibus existiment ueniam denegandam, cum scriptum sit: memento unde cecideris et age paenitentiam et fac priora opera. quod utique ei dicitur quem constet cecidisse et quem Dominus hortatur per opera rursus exurgere, quia scriptum est: eleemosyna a morte liberat, et non utique ab illa morte quam semel Christi sanguis extinxit et a qua aqua nos salutaris baptismi et redemptoris nostri gratia liberauit, sed ab ea quae per delicta postmodum serpit. alio item loco paenitentiae tempus datur et paenitentiam non agenti Dominus comminatur, habeo, inquit, aduersus te multa, quod uxorem tuam Iezabel quae se dicit propheten sinis docere et seducere seruos meos, fornicari et manducare de sacrificio, et dedi illi tempus ut paenitentiam ageret, et paeniteri non uult a fornicatione. ecce mitto eam in lectum et qui cum [*]( 10 Apoc. 2, 5. 13 Tob. 4, 10. 18 Apoc. 2, 20-22. ) [*]( 9 1 a] ad B episcoporum B, coetu episcoporum Q aut a M (a om. Q) 2 unitate M (unitatem Q) 3 ut] et C quia] qui B datur quia non B de om. B, ab ex ad C 4 ecclesiae 01 separetur L uinculum B perseuerante] separante B 6 episcopatus Q (episcopus M) ratione B 12 constat O\'Rv per opera] propera L 13 quia] quoniam CM elemosina PQ, elimosina C 14 et om. B anguinis Cl 15 eitinciit Q, extinguit C aqua addidi, om. BCLPQRv 16 gratiae liberabit B sed et v 17 et om. B 18 comminabitur C\' abeo P, om. R inquid PQ, quid B aduersum BQ 19 quod] quia C tuam] permisisti C zezabel BQG1, zabel 01 , se om.L dici B prophetin L, prophetissam BQ 20 sinit exp. C, om. Q, et non sinit P 21 sacrificiis Qv dedit B 22 paenitere LQIV (peniteri Q*, paenetiri M) non uult] noluit CB 23 fornicatione sua v lecto P, lectom Ql (lectum Q\'М) )

640
ea fornicati sunt in maximam tribulationem, nisi paenitentiam gesserint ab operibus suis. quod utique ad paenitentiam Dominus non hortaretur, nisi quia paenitentibus indulgentiam pollicetur. et in euangelio, dico, inquit, uobis, sic erit gaudium in caelo super peccatore paenitentiam agente quam super nonaginta nouem iustis quibus non est opus paenitentia. nam cum scriptum sit: Deus mortem non fecit nec laetatur in perditione . uiuorum, utique qui neminem uult perire cupit peccatores paenitentiam agere et per paenitentiam denuo ad uitam redire. ideo et per Iohel prophetam clamat et dicit: et nunc dicit Dominus Deus uester: reuertimini ad me ex toto corde uestro simulque et ieiunio et fletu et planctu, et discindite corda uestra et non uestimenta uestra, et reuertimini ad Dominum Deum uestrum, quia misericors et pius est et patiens et multae miserationis, et qui sententiam flectat aduersus malitiam inrogatam. in psalmis etiam legimus censuram pariter et clementiam Dei comminantis simul adque parcentis, punientis ut corrigat et cum correxerit reseruantis uisitabo, inquit, in uirga facinora eorum, et in flagellis delicta eorum. misericordiam autem meam non dispargam ab eis.

Dominus quoque in euangelio pietatem Dei patris ostendens ait: quis est ex uobis homo quem si petierit filius [*]( 4 Luc. 15, 7. 8 Sap. 1, 13. 11 IoeL 2, 12. 13. 21 Ps. 88, 33. 34. 25 Matth. 7, 9-11. ) [*]( 1 maxima tribulatione BP 2 geaserit BClLPB quod] quos v utique dns C 3 dominus noster B 5 caelum P1 super unum CV, super uno Rv peccatorem BCLPQV 6 agentam BClPQBV et nouem C iustos BBV 7 paenitentiam B 8 dns BCl laetatur] delectatur v 11 redire] uenire Q nunc] haec add. CB 12 uester) uenite B conuertimini B, reuertimi L 13 et ieiunio] in ieiunio CB sed C in s. l. 14 scindite CB 15 uestra om. PQ et om. B conuertimini B 16 quia] quoniam CB et multae] multae Q 17 flectat] suum uertat B 18 malitias BLQB, iniurias V inrogatas BV, inrogatus B 19 dnTB 23 dispergam CBv 24 euangelio sno Qv dei om. B ostendit 01 )

641
eius panem, lapidem porrigat illi, aut si piscem postulauerit, serpentem illi porrigat? si ergo uos, cum sitis nequam, scitis bona data dare filiis uestris, quanto magis pater uester caelestis dabit bona poscentibus eum? conparat hic Dominus carnalem patrem et Dei patris aeternam largamque pietatem. quod si iste in terris nequam pater offensus grauiter a filio peccatore et malo, si tamen eundem postmodum uiderit reformatum et depositis prioris uitae delictis ad sobrios et bonos mores et ad innocentiae disciplinam paenitentiae dolore correctum, gaudet et gratulatur et susceptum quem ante proiecerat cum uoto paternae exultationis amplectitur: quanto magis unus ille et uerus pater bonus misericors et pius, immo ipse bonitas et misericordia et pietas, laetatur in paenitentia filiorum suorum nec iram paenitentibus aut plangentibus et lamentantibus poenam comminatur, sed ueniam magis et indulgentiam pollicetur. unde Dominus in euangelio beatos dicit plangentes, quia qui plangit misericordiam prouocat: qui peruicax et superbus est, iram sibi et poenam iudicii uenientis exaggerat. et idcirco, frater carissime, paenitentiam non agentes nec dolorem delictorum suorum toto corde et manifesta lamentationis suae professione testantes prohibendos omnino censuimus a spe communicationis et pacis, si in infirmitate adque in periculo coeperint deprecari, quia rogare illos non delicti [*](1 porrigit Q illi] ei B piscem si B 2 si] sic C 3 data bona R, bona C 5 eum] se PQ 6 dei] det B 7 nequa M, aliquando B a om. BQ (exh. M) 9 prioribus CQ, turpioris B delitiis Q iis in ras. (delictis M) ad] ac B et ad] et C innocente C 10 et disciplinam et ad paenitentiam dolorem B et gaudet et v 11 quam P abiecerat CR 12 unum 01 bonus et B 13 immo ... filiorum add. Cm. 2 in marg. ipse BOLPBV, et ipse Q, ipsa Oxon. bonitatis et misericordiae et pietatis Q, in bonitate et m. et pietate C 14 paenitentiam CLP iramj iam v 15 plangentis Q, placentibus C et om. C 16 magis ex mauis C 17 quia] quoniam CB qui om. B plangent B 18 iudici B uenientes Pl 19 exaggerit Q kmTClM (k. Q) 20 in dolorem B • et om. B 21 confessione CtR, confessionis 01 testantis B 22 ab spe RQ, spe C, aspectu B 23 deprecare C poenitentiam C \' ) [*]( m. ) [*]( 41 )
642
paeniteutia sed mortis urgentis admonitio conpellit, nec dignus est ia morte accipere solacium qui se non cogitauit esse moriturum.

Qvoa nero ad Nouatiani persanam pertinet, frater carissime, de quo desiderasti tibi seribi quam haeresim introduxisset, scias nos primo in loco nec curiosos esse debere quid ille doceat, cum foris doceat. quisque ille est et qualiscumque est, christianus non est qui in Christi ecclesia non est. iactet se licet et philosophiam uel eloquentiam suam superbis uocibus praedicet, qui nec fraternam caritatem nec ecclesiasticam unitatem tenuit etiam quod prius fuerat amisit nisi si episcopus tibi uidetur qui episcopo in ecclesia a sedecim coepiscopis facto adulter adque extraneus episcopus fieri a desertoribus per ambitum nititur, et cum sit a Christo una ecclesia per totum mundum in multa membra diuisa, item episcopatus unus episcoporum multorum concordi numerositate diffusus, ille post Dei traditionem, post conexam et ubique coniunctam catholicae ecclesiae unitatem humanam conetur ecclesiam facere et per plurimas ciuitates nouos apostolos suos mittat, ut quaedam recentia institutionis suae fundamenta constituat, cumque iam pridem per omnes prouincias et per urbes singulas ordinati sint episcopi in aetate antiqui, in fide integri, in pressura probati, in persecutione proscripti, ille super eos creare alios pseudoepiscopos audeat: quasi possit aut totum orbem noui conatus obstinatione peragrare aut ecclesiastici corporis conpaginem discordiae suae seminatione rescindere, nesciens [*]( 1 urgenti C, urguenteB B 3 nouatianum C kmi M (k. Q) 4 deeideras B scribsi B 6 cum f. doceat om. V 6 quisquis v non ex noa C 7 et] ai B 9 ecclesiae ex ecclosiam 0 etiam] et CB 10 si om. CL1 R Q (exh. M) episcopos Q tibi ... eoepiscopis om. C 11 coepiscopis] episcopis Q factu Q (factus M), factos C adulter atque eztraneus] adulterat quae ejtrarius B 12 fieret Q (fieri in fieret corr. M m. 1) et] ut maiim 14 concordia B 16 coniunctam] coniectam B humanam] unam B h eras. 17 suos apostolos Q 18 imittat 01 recentia] licentia B 19 orbes] uerbis B 20 ordinatione B sunt CLL 21 conscripti B 22 posit Q toto orbe C 23 noui om. B peragare corr. in peragere C aut] ut Q (aut M) 24 compagine B suae om. B nescena Q (nesciens M), nec sciens C sed sciens eras. )

643
schismaticos semper inter initia feruere, incrementa uero habere non posse nec augere quod inlicite coeperint, sed statim cum praua sua aemulatione deficere. episcopatum autem tenere non posset, etiam si episcopus prius factus a coepiscoporum suorum corpore et ab ecclesiae unitate descisceret, quando apostolus admoneat ut inuicem nosmet ipsos sustineamus, ne ab unitate quam Deus constituit recedamus, et dicat: sustinentes inuicem in dilectione, satis agentes seruare unitatem spiritus in coniunctione pacis. qui ergo nec unitatem spiritus nec coniunctionem pacis obseruat et se ab ecclesiae uinculo adque a sacerdotum collegio separat, episcopi nec potestatem potest habere nec honorem qui episcopatus nec unitatem uoluit tenere nec pacem.

Tunc deinde quantus adrogantiae twqior est, quajita humilitatis et lenitatis obliuio, adrogantiae suae quanta iactatio, ut quis aut audeat aut facere posse se credat quod nec apostolis concessit Dominus, at zizania a frumento putet se posse discernere ant quasi ipsi palam ferre et aream purgare concessum sit, paleas conetur a tritico separare, cumque apostolus dicat: in domo autem magna non solum uasa aurea sunt et argentea, sed et lignea et fictilia, aurea et argentea uasa uideatur eligere, lignea uero et fictilia contemnere abicere damnare, quando non nisi die Domini uasa lignea diuini ardoris incendio [*]( 7 Eph. 4, 2. 3. 19 II Tim. 2, .20. ) [*]( 1 schisaaticus C Beuper om. B initia sua (JR 4 posse BCQB a om. B 5 unitatem B desciscere Q, desisteret P, discederet B, discesserit C quanto 01 moneat CR 6 se medipsos B sustineanras om. Q (exh, M) quam] quando B 8 dilectione] dignatione B 9 coninnctionem BQ I qui... pacis otn. C 11 a om. BCR episcopis 01 18 pacem] habere add. B 14 tum v quantus ... p. 644,1 frangantai exh. August. de baptismo contra Donat. IV 18 timor C humilitas B 16 et arrogantiae Aug. 16 qui C* aut audeat] audeat Aug. se posse v se credat] secreta M (se credat Q) 17 zesania B se putet Q posse L s. I. m. 2 18 aut] nt B paleam C et L ex palam m. 2 sit ex est Cm. 2 20 sunt uasa aurea Aug. 21 linea L, lignea uero C aurea ... fictilia om. C uideretur M\' (uideatur M\'Q) 22 abigere B, et abicere et Aug. 23 in die BV Aug. a dinini B\', a diuina 01 ) [*]( 41* )

644
concrementur et fictilia ab eo cui data est ferrea uirga frangantur.

Aut si se cordis et renis scmtatorem constituit et iudicem, per omnia aequaliter iudicet et cum sciat scriptum esse: eccesanus factus es, iam noli peccare, ne quid tibi deterius fiat, fraudatores et moechos a latere adque a comitatu suo separet, quando multo et grauior et peior sit moechi quam libellatici causa, cum hic necessitate, ille uoluntate peccauerit, hic existimans sibi satis esse quod non sacrificarit errore deceptus sit, ille matrimonii expugnator alieni uel lupanar ingressus ad cloacam et caenosam uoraginem uulgi sanctificatum corpus et Dei templum detestabili conluuione uiolauerit, sicut apostolus dicit: omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est: qui autem moechatur, in corpus suum peccat. quibus tamen et ipsis paenitentia conceditur et lamentandi ac satisfaciendi spes relinquitur secundum ipsum apostolum dicentem: timeo ne forte ueniens ad uos lugeam multos ex his qui ante peccauerunt et non egerunt paenitentiam de inmunditiis quas fecerunt et fornicationibus et libidinibus.

Nec sibi in hoc noui haeretici blandiantur quod se dicant idololatris non communicare, quando sint apud illos et adulteri et fraudatores qui teneantur idololatriae crimine secundum [*]( 4 Io. 5, 14. 13 I Cor. 6, 18. 17 II Cor. 12, 20. 21. ) [*]( 1 confrangantur B 4 qua aequaliter Q, quae qualiter BM esse om. B 5 es] est C 6 a latere] altctere C adque a] aequa C 7 separat B, sepa∗∗ret Q (separaret M) multa Va, mulo R et grauior] grauior Q maechia CQV, mihi B 9 existimat CQR quod] ut add. 8.1 C sacrificarit scripsi, sacrificari P, sacrificaret CLQBV, sacrificauit B errorem B, terrore P 10 matrimonio B expugnato B, eipugnator P, expugnatus C alieno B 11 cluacam C1R1 caenosum B, eccendum in adcendendum corr. Cm. 3 nnlgis C1 P et dei] si deus L 12 conlnbion Q 14 moechatur] fumi-. catur CR 15 penitentiam C, penitia B 18 luceam Lx iis Q 19 poenitentia R de] in BCQR 20 prius et om. C 21 nec ... p. 645,7 seruitus exh. Augustin. I. c. IV 7 noni in hoc Aug. se} ai B idolatriis BB 22 sit B et apud illos Aug. 23 idolatriae BCLQ, idolatria B secundum a. dicentem om. Aug. )

645
apostolum dicentem: hoc enim scitote intellegentes quia omnis fornicator aut inmundus aut fraudator, quod est idololatria, non habet reditatem|reditatem in regno Christi et Dei. et iterum: mortificate itaque membra uestra quae in terra sunt, exponentes fornicationem inmunditiam et concupiscentiam malam et cupiditatem, quae sunt idolorum seruitus, propter quae uenit ira Dei. nam cum corpora nostra membra sint Christi et singuli simus templum Dei, quisque adulterio templum Dei uiolat Deum uiolat, et qui in peccatis committendis uoluntatem diaboli facit daemoniis et idolis seruit. neque enim mala facta de sancto spiritu ueniunt, sed de aduersarii instinctu et de inmundo spiritu natae concupiscentiae contra Deum facere et diabolo seruire conpellunt. ita fit ut si peccato alterius inquinari alterum dicunt et idololatriam delinquentis ad non delinquentem transire sua. adseueratione contendunt, excusari secundum suam uocem non possint ab idololatriae crimine, cum constet de apostolica probatione moechos et fraudatores quibus illi communicant idololatras esse. nobis autem secundum fidem nostram et diuinae praedicationis datam formam conpetit ratio ueritatis unumquemque in peccato suo ipsum teneri nec posse alium pro altero reum fieri, cum Dominus praemoneat et dicat: iustitia iusti super eum erit et scelus scelerati super eum [*]( 1 Eph. 5, 5. 4 CoL 3, 5. 6. 22 Ez. 18, 20. ) [*]( 1 quia] quod C sed d 8. 1. 3 idolatria CBLQB habent BCB 4 et dei om. B itaque om. B 5 in terra] terrena CBV, super terram Aug. et exponente C et et te B.l., om. Aug. 6 et inmunditiam B et concupiscentiam om. L cupiditatem] auaritiam Aug. 7 quae sunt] quod est C, quae est Aug. quae ueniet C, quia euenit B 9 sumus M (simus Q), fuimus B dni B quisquis v 10 dum B deum uiolat om. Q uoluptatem Q 13 dum B 14 fit om. B peccat alter ius inquinari alieni C 15 idolatriam CLB, idolatria BQ delinquentes B derelinquentem Bl 16 contendit C ezcusare qui C qui a. 1. 17 possunt C idolatriae BCLQB crimine] add. C m. 2; immunes esse constet om. B 18 mecos C illic Q 19 idolatras LB, idolatrias BQ (idololatrias M), idolatres C 21 alimn] alterum CBv 22 deus CPB )
646
erit. et iterum: non morientur patres. pro filiis et filii non morientur pro patribus. unusquisque in peccato suo morietur. quod legentes scilicet et tenentes neminem putamus & fructu satisfactionis et spe pacis arcendum, cum sciamus iuxta, scripturarum diuinarum fide? auctore et hortatore ipso Deo et ad agendam paenitentiam peccatores redigi t ueniam adque indulgentiam paenitentibus non denegari.

Adque o frustrandae fraternitatis inrisio. o mieerorum laAentatftium eadem deceptio, e haereticae institutionis inefficax et uana traditio hortari ad satisfactionis paenitentiam et subtrahere de satisfactione medicinam, dicere fratribus nostris: plange et lacrimas funde et diebus ac noctibus ingemesce et pro abluende et purgando delicto tao largiter et frequenter operare, sed. extra ecclesiam post omnia iØta morieris: quaecumque ad pacem pertinent facies, sed nullam pacem quam quaeris accipies.\' quis non statim pereat, quis non ipsa desperatione deficiat, quis non animum suum a proposito lamentationis auertat? operari tu putas rusticum posse, si dixeris: agrum peritia omni rusticitatis exerce, culturis diligenter insiste, sed nullam messem metes [nullam uindemiam premes], nullos oliueti tui fructus capies nulla de arboribus poma decerpes.\' uel si ei cui dominium et usum nauium suadeas dicas: \'materiam de excellentibus siluis mercare, frater, carinam praeualidis et electis roboribus intexe, [*](1 Dent. 24, 16. ) [*](1 eiit] perit R, erit et itdrom 0 3 legimus B 4 fractoQ satu et factionife E* 5 ortatur in ortatore et cofr. C 6 et OM. C ad om. BC* Q aegari BQ 8 atque oj a quo B, o exatq. C frnstraada fraternitas B o om. BB lamentium L, lametantium et amentbae v 9 oom. BCPJt haereticae om. C inefficat L t in ras. 11 medicinam] medicum C 1S ingemisce Bv M quamconq. 01 -16 pereatnr 01 ipea] ista B deficiatur 01 17 a] et a C anertator C tu om. B, tum C 18 rnsticitate B 19 cuitor excultoris C insistere B meaM metes nullam B, om. C 20 nullam uindemiam premes om. BLPQ nnllns BLP 21 poma om. C decerpiB Jj ei om. CQ cui om. B et] est Q 22 sua- des R, stradens Co et dicas PQ Bed Q et s. l. (et om. M) 23 carÎnam] kme nanem B erectis B intexere B, inex∗∗ JJ )

647
clauo funibus uelis ut fabricetur adque armetur nauis operare, sed cum haec feceris, fructum de actibus eius et cursibus non uidebis.\'

Praeclndere est adque abscidere iter doloris ac paenitendi uiam, ut cum in scripturis Dominus Deus reuertentibus ad se et paenitentibus blandiatur, nostra duritia et crudelitate, dum fructus paenitentiae intercipitur, paenitentia ipsa tollatur. quod si inuenimus a paenitentia agenda neminem debere prohiberi et deprecantibus adque exorantibus Domini misericordiam secundum quod ille misericors et pius est per sacerdotes eius pacem posse concedi, admittendus est plangentium gemitus et paenitentiae fructus dolentibus non negandus. et quia apud inferos confessio non est nec exomologesis illic fieri potest, qui ex toto corde paenituerint et rogauerint in ecclesiam debent interim suscipi et in ipsa Domino reseruari, qui ad ecclesiam suam uenturus de illis utique quos in ea intus inuenerit iudicabit. apostatae uero et desertores uel aduersarii et hostes et Christi ecclesiam dissipantes, , nec si occisi pro nomine foris fuerint, admitti secundum apostolum possunt ad ecclesiae pacem, quando nec spiritus nec ecclesiae tenuerunt unitatem.