Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Circa ceteros autem tratres elaboramus, quos ab eo circumuentos dolemus, ut ueteratoris perniciosum latus fugiant, ut letales laqueos sollicitantis euadant, ut de qua ille pelli diuinitus meruit ecclesiam repetant: quos quidem Domino adiuuante per eius misericordiam regredi posse confidimus. neque enim potest perire nisi quem constat esse periturum, cum Dominus in euangelio suo dicat: omnis plantatio quam non plantauit pater meus caelestis eradicabitur. qui plantatus non [*]( 23 Matth. 15, 13. ) [*]( 1 pecunia R 2 qaoquaeclesiae F depegator F bas] hi P sed h 8. 1. 3 uico fame] uicoram F 4 et] est et ex eat R mortem Q uterus] uerua F More F 5 percussus ex perfusae Q tn. 2 (perfusus M) properate R 6 audeat L, audet et F 1 innocentior Q quibus om. F qui om. LP 9 et] et de P communicationi Ft communicationem Q, communionem L 10 tenebat] timebat P 11 conitaonis R 13 ut om. P, et F 14 habebat] debebat P indicio R uoluptaria F 15 praecederat F, recederet R sit sit Ll 16 sententia L 17 ab eo] habeo LQ circumuentus Rl, circumuento M (circumuentos Q) 18 ueteratores LQ ut] et LP 19 laq.os F sollicitantis] scilicet tantis F . euandant F ut] et F 20 et ecclesiam L 21 eius om. L 22 costat R )

620
est praeceptis Dei patris et monitis, solus poterit de ecclesia ille discedere, solus episcopis derelictis cum schismaticis et haereticis in furore remanere. ceteros uero nobis adunabit Dei patris misericordia et Christi Domini nostri indulgentia et nostra patientia. opto te, frater carissime, semper bene ualere.

CVPRIANO FRATRI MAXIMVS VRBANVS SIDONIVS MACAEIVS S. ,

Certi sumus, frater carissime, te quoque nobiscum pari uoto congaudere quod nos habito consilio utilitatibus ecclesiae et paci magis consulentes, omnibus rebus praetermissis et iudicio Dei seruatis, cum Cornelio episcopo nostro pariter et cum uniuerso clero pacem fecisse. cum gaudio etiam uniuersae ecclesiae prona etiam omnium caritate hoc factum his litteris nostris certissime scire debuisti. oramus te, frater carissime, multis annis bene ualere. [*]( 1 in praeceptis Rv ecclesiam FL \' illae P 2 derelictis om. M (exh. Q) schismatis L et haereticis om. F 3 manere P\' QR (remanere M) \' caetoros R nobiscum LPRv adonauit PQ misericordiae R, misericordiam L ,4 nostri] iesu christi add. PQ 5 opto ... ualere om. L. — Ad Cornelium explicit F, Ad Cornelium IIII (epistula IIII. Q) explicit QR, Ad Cornelium de Nouato explicit L, Explicit ad Cornelium de Nouato P. — ) [*](Epist. LIII. — Incipit epistula (a add. M) Maximo Vrbano Sidonio Machario (Maximi Vrbani Sidonii Macharie EQ\'1o) ad Cyprianum EMQo, Incipit epistola ad Ciprianum facta Maximo Vrbano Sidonio Macario cum Cornelio episcopo pacem fecisse T, om. to. — 7 et macharius EQowv salut M (salutem Q) 8 certissimus Q\'E\' (certi sumus M) 9 quod om. v; cf. pag. 536,12 concilio Q* (consilio MQl) 12 prona] pronati T 13 caritatem QT scire certissime v 14° oramus ... ualere om. Q\'M, ualete w 15 ualere ul T. — Ad Ciprianum epistola a Maxitno Vrbano Sidonio Macario cum Cornelio epo pacem fecisse explicit T, Epistula (Explicit epistula o) Maximi Vrbani Sidoni Machari (om. o) ad Ciprianum explicit (om. 6) EMQo, om. w. —)

621
CVPEIANVS MAXIMO PRESBVTERO ITEM VRBANO ET SIDONIO ET MACABIO PRATRIBVS S.

Lectis litteris uestris, fratres carissimi, quas ad me de uestra regressione et de ecclesiastica pace ac fraterna redintegratione fecistis, in tantum me laetatum esse confiteor in quantum. fueram et ante laetatus quando confessionis uestrae gloriam conperi et militiae uestrae caelestem ac spiritalem laudem gratulabundus excepi. nam et haec fidei et laudis uestrae alia confessio est unam esse ecclesiam confiteri nec alieni erroris uel potius prauitatis participem fieri, repetere eadem castra unde prodistis, unde ad gerendum proelium et aduersarium subigendum fortissimis uiribus prosilistis. illuc enim erant de acie tropaea referenda unde ad aciem fuerant arma suscepta, ne quos ad gloriam Christus parasset eosdem gloriosos Christi ecclesia non haberet. nunc uero et uos congruentem fidei uestrae tenorem adque indiuiduae caritatis et concordiae legem dominica pace tenuistis et exemplum ceteris dilectionis et pacis uestro itinere fecistis, ut ecclesiae ueritas et euangelii ac [*]( Epist. LIIII. — Incipit ad Maximum pr F (oZ. 8 (desideratwr deinde folium), Incipit ad Maximum presbyterum et (presbyterum et om. B) Vrbanum (urbem L) et (om. B) Sidonium et Macarium (Macharium Q, Macarium de regressione eorum ad ecclesiam B) BLQT. — 2 presbyteris B, presbyterum Ql (presb: M) 3 machario QTv 6 pace] disciplina pace B 6 me latatom Tl, me laetum Q, male tatum B 8 caeleste ac spiritale B1 landem] gaudium B 9 excepti L fide M (fidei Q sed in marg. m. 2 huius fidei) uestrae om. B 10 nec] ne B 11 participes L castra u. p. u. a. g. p. et a. subigendum] gratulabundns excepi. nam haec fidem et laudis uestrae ministerium iste subigenda cum B 12 gerendum] regendum LQT 13 prosilitis B, prosiluistis T sed nistis in ras. illuc enim erant] luxerat enim B 14 tropea BLQT perferenda B ad arma T 16 ecclesiam M (ecclesia Q) nunc] nec B 17 dominicam QT 18 pacem Q 19 ecclesiam B euangelii (euangeli L) ac BLTV, euangelia MQl, euangelica Q1, euangelici 11 sacramenta T\' )

622
sacramenti unitas quae a nobis tenebatur uestro etiam consensu ac uinculo necteretur nec confessores Christi erroris duces fierent qui uirtutis et honoris auctores laudabiles extitissent.

Viderint quantum uobis ceteri gratulentur uel quantum aput se ipsos singuli glorientur: ego me et gratulari satis uobis et plus ceteris gloriari in hac uestra pacifica regressione et caritate confiteor. simpliciter enim quid in meo corde fuerit debetis audire. dolebam uehementer et grauiter angebar quod eis communicare non possem quos semel diligere coepissem. posteaquam uos de carcere prodeuntes schismaticus et haereticus error excepit, sic res erat quasi uestra gloria in carcere remansisset. illic enim resedisse uestri nominis dignitas uidebatur quando milites Christi non ad ecclesiam de carcere redirent, in quem prius cum ecclesiae laude et gratulatione uenissent.