Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Hanc conscientiam criminum iam pridem timebat. propter hoc se non de presbyterio excitari tantum, sed et communicatione prohiberi pro certo tenebat, et urguentibus fratribus imminebat cognitionis dies quo apud nos causa eius ageretur, nisi persecutio ante uenisset, quam iste uoto quodam euadendae et lucrandae damnationis excipiens haec omnia commisit et miscuit, ut qui eici de ecclesia et excludi habebat, iudicium sacerdotum uoluntaria discessione praecederet, quasi euasisse sit poenam praeuenisse sententiam.

Circa ceteros autem tratres elaboramus, quos ab eo circumuentos dolemus, ut ueteratoris perniciosum latus fugiant, ut letales laqueos sollicitantis euadant, ut de qua ille pelli diuinitus meruit ecclesiam repetant: quos quidem Domino adiuuante per eius misericordiam regredi posse confidimus. neque enim potest perire nisi quem constat esse periturum, cum Dominus in euangelio suo dicat: omnis plantatio quam non plantauit pater meus caelestis eradicabitur. qui plantatus non [*]( 23 Matth. 15, 13. ) [*]( 1 pecunia R 2 qaoquaeclesiae F depegator F bas] hi P sed h 8. 1. 3 uico fame] uicoram F 4 et] est et ex eat R mortem Q uterus] uerua F More F 5 percussus ex perfusae Q tn. 2 (perfusus M) properate R 6 audeat L, audet et F 1 innocentior Q quibus om. F qui om. LP 9 et] et de P communicationi Ft communicationem Q, communionem L 10 tenebat] timebat P 11 conitaonis R 13 ut om. P, et F 14 habebat] debebat P indicio R uoluptaria F 15 praecederat F, recederet R sit sit Ll 16 sententia L 17 ab eo] habeo LQ circumuentus Rl, circumuento M (circumuentos Q) 18 ueteratores LQ ut] et LP 19 laq.os F sollicitantis] scilicet tantis F . euandant F ut] et F 20 et ecclesiam L 21 eius om. L 22 costat R )

620
est praeceptis Dei patris et monitis, solus poterit de ecclesia ille discedere, solus episcopis derelictis cum schismaticis et haereticis in furore remanere. ceteros uero nobis adunabit Dei patris misericordia et Christi Domini nostri indulgentia et nostra patientia. opto te, frater carissime, semper bene ualere.