Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

nam cum istic ad litteras uestras quas de eorum confessione misistis laetatus sit omnis fratrum numerus et summa alacritate hunc nuntium communis gratulationis exceperit, quid illic ubi res ipsa et praesens laetitia sub oculis omnium gerebatur? cum enim Dominus in euangelio suo dicat esse summum gaudium in caelo super peccatore paenitentiam agente, quanto maius est gaudium et in terris pariter et in caelo super confessoribus ad ecclesiam Dei cum gloria sua et cum laude redeuntibus et redeundi uiam ceteris exempli sui fide et probatione facientibus? hic enim quosdam fratres nostros error induxerat quod sibi communicationem confessorum sequi uiderentur. suo errore sublato lux omnium pectoribus infusa est et ecclesia catholica una esse nec scindi nec diuidi posse monstrata est. nec quisquam iam [*]( 1 processerunt B illie B, illinc N 3 temptarent Mv (temptarsntur Q), temptaretur BT; in eis add. T in marg. capitatis B adqae unitatis om. BN fidem Q, fides Tv uicto Ql (uieti Q2M) 4inmaculatae B 6 alterum et om. LN 7 seriptis B 8 et clewxa oir. B ut fraternitas Tv, fraternitatis BLl 9 unitatem] ntua- tiante B 10 ** non Q, et non MT se om. B 12 diei] rei v 13 de eorum] deorum L conleesionem Q 14 fratris N 15 hunc] hoc T nunctium L gratulationis om. M (exh. Q) 17 dicit T I18 supra B, super uno V peccatorem BT paenitentia L agentem BT uagis M (maias Q) 19 supra B 20 gloriam suam Q et sedeuadi Q, redeundi B 21 exemplum BQT fidem Q 23 uideretur L 24 peceatorilnu BQ 25 nec ex haee MQT (ante sciDdi), om. B quicquam B iam om. T, tam B )

616
facile poterit schismatici furentis uerbis loquacibus decipi, quando probatum sit bonos et gloriosos Christi milites non potuisse diu aliena fallacia et perfidia extra ecclesiam detineri. opto te, frater carissime, semper bene ualere.

CVPRIANVS CORNELIO FRATRI S.

Et cum diligentia et cum dilectione fecisti, frater carissime, festinato ad nos mittendo Niceforum acoluthum, qui nobis et de confessoribus regressis gloriosam laetitiam nuntiaret et aduersus Nouatiani et Nouati nonas et perniciosas ad inpugnandam Christi ecclesiam machinas plenissime instrueret. nam cum pridie istic uenisset haereticae prauitatis nocens factio ipsa iam perdita et alios qui sibi consenserint perditura, postero die Niceforus cum uestris litteris superuenit, quibus et didicimus et docere adque instruere ceteros coepimus Euaristum de episcopo iam nec laicum remansisse, cathedrae et plebis extorrem et de ecclesia Christi exulem per alias longe prouincias oberrare et ipsum ueritatis ac fidei naufragum factum circa quosdam sui similes paria [*]( 1 uerbis] uersia N 2 christus B milites om. B diu] de B 3 detinere B opto ■.. ualere om. BLMNI (exh. Q). — Ad Cornelium explicat L, Ad Cornelium epistula •VIII. (epistulae numero •VIII. T) explicit QT, Ad Cornelium de presbyteris ad ecclesiam regressis epistola \'VI. explicit B, om. N. — ) [*](Epist. LII. -Incipit ad Cornelium de Nouato LP, [inc] ad eundem [de] nouato F, Incipit ad eundem quarta B, Incipit (Explicit M) eiusdem quarta MQ. — 7 alterum cum om. F 8 nicephorum Rv acolytum PQ (acolythum M) 10 a nonae M, anonouas B sed no s. I. expugnandam Y 11 instruere LP , pridiae F, predie B istis B 12 uenisset PB, uenissem F, uenisse LQ; fort. uenissent paruitatis R1 fatio , R1facito Q 13 consenserit F perdituram FQ niciforus P, nicoforis L, nicephorus Bv 14 quibus] qui sibi L dicimus P 15 ceteras L euaristum] seruare istum F episcopum F, episcopi L 16 eztorren B, extorrent L et de om. Y, de B 17 exerrare BV 18 fide L naufragium BQ suis P )

617
naufragia concitare, Nicostratum quoque diaconio sanctae administrationis amisso, ecclesiasticis pecuniis sacrilega fraude subtractis et uiduarum ac pupillorum depositis denegatis non tam in Africam uenire uoluisse quam conscientia rapinarum et criminum nefandorum illinc ab urbe fugisse. et nunc ecclesiae desertor ac profugus, quasi mutasse sit hominem mutare regionem, confessorem se ultra iactat et praedicat, cum Christi confessor nec dici nec esse iam possit qui ecclesiam Christi negauit. nam cum Paulus apostolus dicat: propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et erunt duo in carne una. sacramentum istud magnum est, ego autem dico in Christum et ecclesiam, cum hoc, inquam, beatus apostolus dicat et Christi pariter adque ecclesiae unitatem indiuiduis nexibus cohaerentem sancta sua uoce testetur, quomodo potest esse cum Christo qui cum sponsa Christi adque in eius ecclesia non est? aut quomodo adsumit sibi regendae aut gubernandae ecclesiae curam qui spoliauit et fraudauit ecclesiam Christi?