Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

nam cum istic ad litteras uestras quas de eorum confessione misistis laetatus sit omnis fratrum numerus et summa alacritate hunc nuntium communis gratulationis exceperit, quid illic ubi res ipsa et praesens laetitia sub oculis omnium gerebatur? cum enim Dominus in euangelio suo dicat esse summum gaudium in caelo super peccatore paenitentiam agente, quanto maius est gaudium et in terris pariter et in caelo super confessoribus ad ecclesiam Dei cum gloria sua et cum laude redeuntibus et redeundi uiam ceteris exempli sui fide et probatione facientibus? hic enim quosdam fratres nostros error induxerat quod sibi communicationem confessorum sequi uiderentur. suo errore sublato lux omnium pectoribus infusa est et ecclesia catholica una esse nec scindi nec diuidi posse monstrata est. nec quisquam iam [*]( 1 processerunt B illie B, illinc N 3 temptarent Mv (temptarsntur Q), temptaretur BT; in eis add. T in marg. capitatis B adqae unitatis om. BN fidem Q, fides Tv uicto Ql (uieti Q2M) 4inmaculatae B 6 alterum et om. LN 7 seriptis B 8 et clewxa oir. B ut fraternitas Tv, fraternitatis BLl 9 unitatem] ntua- tiante B 10 ** non Q, et non MT se om. B 12 diei] rei v 13 de eorum] deorum L conleesionem Q 14 fratris N 15 hunc] hoc T nunctium L gratulationis om. M (exh. Q) 17 dicit T I18 supra B, super uno V peccatorem BT paenitentia L agentem BT uagis M (maias Q) 19 supra B 20 gloriam suam Q et sedeuadi Q, redeundi B 21 exemplum BQT fidem Q 23 uideretur L 24 peceatorilnu BQ 25 nec ex haee MQT (ante sciDdi), om. B quicquam B iam om. T, tam B )

616
facile poterit schismatici furentis uerbis loquacibus decipi, quando probatum sit bonos et gloriosos Christi milites non potuisse diu aliena fallacia et perfidia extra ecclesiam detineri. opto te, frater carissime, semper bene ualere.