Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Quantum uero hic ad presbyterium quorundam et Felicissimi causam pertinet, quid hic actum sit ut scire posses, litteras ad te collegae nostri manu sua subscriptas miserunt, qui auditis eis quid senserint et quid pronuntiauerint ex eorum litteris disces. melius autem, frater, facies, si etiam exempla litterarum quae ad te legenda pro dilectione communi per Caldonium et Fortunatum collegas nostros proxime miseram, quae de eodem Felicissimo et de presbyteris isdem ad clerum istic, non et ad plebem scripseram, legi illic fratribus iubeas, quae et ordinationem et rationem rei gestae loquantur, ut tam istic quam illic circa omnia per nos fraternitas instruatur. exemplaria autem eadem nunc quoque per Mettium hypodiaconum a me missum et Nicephorum acoluthum transmisi. opto te, frater carissime, semper bene ualere. [*]( 1 in obstinatione Oo sua om. CR forore BQO CB superaederunt] perseuerauerunt CRv 2 discreciones et eeparationes Q factae eccleeiae QB (facta ecclesia M) 3 delictae Lx ipsa 01 ratione P 4 hinc B presbiterum C, presbyterorum RVv quornDdam) quendam C felkissimam C 5 hic P 8. I. m. 3 sit ut] sicut Q at te F 6 suscriptas P, scriptas V 7 quae senserintC n 8. Z. pronuntiauerit Cl 9 chacdonium LP, calcidonium C ci 8. I. 11 presbyteris spripsi, praesbytero F, praesbyterio CLPQBv isdem FLQ, eiusdem CPBv clerum istic] ecclesiastica corr. in ecclesiam C non et] non Q, nec non et PtJ, nostrum B, nostra C 12 illic] istic P iuueas F de ordinationem P, ordinem V ratione P 13 loquamur LP intic om. CB . per noa circa omnia CB 14 exempla CB eadem] earundem V 15 messium PQR, mertium C niceforum CFPQ acolitum CPQB 16 opto ... ualere Otn. CL in domino semper B. — Explicit ad Cornelium ∗II∗ P, om. L, Ad Comeliam eiplicit F, Ad Cornelium epistula (om. B) \'VI\' explicit QB, Explicit C. — )

604
CVPRIANVS MAXIMO ET NICOSTRATO ET CETERIS CONFESSORIBVS S.

Cum frequenter, carissimi, cognoueritis ex litteris meis quem et confessioni uestrae honorem et fraternitati conexae dilectionem meo sermone seruauerim, credatis quaeso et adquiescatis his litteris meis, quibus uobis et actui ac laudibus uestris et scribo et simpliciter ac fideliter consulo. grauat enim me adque contristat, intolerabilis perculsi et paene prostrati pectoris maestitia praestringit, cum uos illic conperissem contra Dei dispositionem, contra euangelicam legem, contra institutionis catholicae unitatem alium episcopum fieri consensisse, id est, quod nec fas est nec licet fieri, ecclesiam alteram institui, Christi membra discerpi, dominici gregis animum et corpus unum discissa aemulatione lacerari. quod quaeso ut in nobis saltem inlicitum istud fraternitatis nostrae discidium non perseueret, sed et confessionis uestrae et diuinae traditionis memores ad matrem reuertamini unde prodistis, unde ad confessionis gloriam cum eiusdem matris exultatione uenistis. [*]( Epist. XLVI. — Incipit ad Maximum et NicoBtratum (de unitate add. PQ) BFLPQ. — 4 post meis repetit cognoueritis B 5 fraternitatis F dilectionis F 6 meo sermone om. F, eoa sermone P et om. F 7 uobis et] uos et FLP, uos B; religiose fort. hac Q, et B 8 et fideliter FPQ, om. B 9 et intolerabilis Lv percolsi om. B, percussi Y et paene om. B, paene Fv rostrati F peccatoris M (pectoris Q) maestitia] maiestati B et praestringit P, perstringit JfQ* (praestringit Q\') 10 contra dei dispositionem om. F dei scripsi, ecclesiasticam v, om. BLPQY 11 institutionis] dispositionis B unitatis M, unitates Q\' 13 ecclesiam alteram LMPQI, alteram ecclesiam B, in ecclesiam alterum F, in ecclesiam alteram Q*, ecclesiam aliam v constitui v 14 animam F discessa FLP 15 quod] quos P obis Q, nobis BM saltim L, salutem Q1 (saltem. Q2M.) licitum in istum B 17 renertimini QI (reuertamini QXM) )

605