Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Nunc est fratres dilectissimi, nt et qui statis fortiter perseneretis et stabilitatem uestram gloriosam quam in persecutione tenuistis perpetua firmitate seruetis, et qui circumueniente aduersario lapsi estis in secunda hac temptatione spei et paci uestrae fideliter consulatis et ut uobis Dominus ignoscat, a sacerdotibus Domini non recedatis, cam scriptum sit: et homo quicumque fecerit in superbia, ut non exaudiat sacerdotem ant iudicem quicumque fuerit in diebus illis, morietur homo ille. persecutionis istius nouissima haec est et extrema temptatio, quae et ipsa cito. Domino protegente transibit, ut repraesenter uobis post Paschae diem cum collegis meis: quibus praesentibus secundum arbitrium quoque uestrum et omnium nostrum commune consilium, sicut semel placuit, ea quae agenda sunt disponere pariter et limare poterimus. si quis autem paenitentiam agere et Deo [*]( 17 Deut. 17, 12. ) [*]( 1 nostris om. B 2 preces et orationes B cum ex con L. m. 2 uestras om. B 3 pactores cernunt B 4 nenenatam diaboli B mundi om. B fort. reete 6 mala B peremat L1Q lngent LNP\'p lncent Q (Incent nos M) 7 et] at Q pacem om. L 8 delinquit Q 9 gponde B, spondit P 10 illic redit BN 11 estis Q 12 persecutionem Q 13 qui] si Q 8. 1. m. 2, om. LNQtM, ei qui a circnmnenientes ****** 11 14 hac] ac B temptationem Q 15 pacis B con- tnletnr B 19 illis Ls.l.m. 2 20 est et] est LNP temptatione B1 21 transinit ut et B diem paachae P 23 communem Q, om. Y 24 et semel L 25 linare Q qui* B a erag. agere om. B )

597
satisfacere detractans in Felicissimi et satellitum eius partes concesserit et se haereticae factioni coniunxerit, sciat se postea ad ecclesiam redire et cum episcopis et plebe Christi communicare non posse. opto uos, fratres carissimi, semper bene ualere et circa Domini misericordiam exorandam continuis nobiscum precibus insistere.\'

CVPRIANVS CORNELIO FRATRI S.

Venerunt ad nos, frater carissime, missi a Nouatiano Maximus presbyter et Augendus diaconus et Machaeus quidam et Longinus. sed enim cum ex litteris quas secum ferebant et ei eorum sermone adque adseueratione Nouatianum episcopum factum conperissemus, inlicitae et contra ecclesiam catholicam factae ordinationis prauitate commoti a communicatione eos nostra statim cohibendos esse censuimus. et refutatis interim ac retusis quae obstinate ac pertinaciter adserere temptabant, tamen ego et collegae plurimi qui ad me conuenerant expectauimus aduentum collegarum nostrorum Caldoni et Fortunati quos ad te nuper et [*]( 1 satisfacere L sed satis s. I. m. 2, satis agere B detrectant BP in] ad v et Q 8. 1. m. 2, om. MQl infilicissimi Q eius] eris LI NP 2 pactioni N, pactionis LP 4 opto ... insistere om. LNP 5 et ... insistere om. B. — Ad (Explicit ad P) plebem de quinque presbyteris (sibi insidiantibus add. B) explicit (om. P) BLNPQ. — ) [*](Epist. XLlIlI. — Incipit ad Cornelium IIII L, Incipit ad eundem IIII. P, Incipit ad eundem \'VII. FR, Incipit ad eundem liber \'VII\' feliciter C, Incipit eiusdem \'VII\' MQ. — 9 frattres C 10 diaconis M (diaconus Q) maccheus CFQ, mattheus LP .. quidem CF 11 referebant CR ct om. Q 12 sermonem Q adseuerationom ClPQ, asseratione Bx 13 inlicite P, inlicita CB facte B, facta C 14 prauitatem moti F nostras R 15 prohibendos V censuisnus L et reputatis C, refutatis v retunsis LQ 16 obstinate ac] obstinatione L tamen F, iam LPQlM, nam CBQ1, iam et v ego DIn. F, ergo Gallandius bibl. u. p. pag. 333 et] e B 17 collegae mei Q, colligate 01 a me Q exspectabamus P 18 nostrorum om. B chaldoni LP, caldono 01 nuper etl nuper et ad CRv )

598
coepiscopos nostros qui ordinationi tuae adfuerant legatos miseramus, ut eis aduentantibus et rei gestae ueritatem reportantibus maiore auctoritate et elucida per eos probatione partis aduersae inprobitas frangeretur. superuenerunt uero Pompeius ac Stephanus collegae nostri, qui et ipsi quoque ad instruendos istinc nos manifesta secundum grauitatem ac fidem suam indicia ac testimonia protulerunt, ut nec necesse fuerit audiri ultra eos qui a Nouatiano uenerant missi.