Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Cumque post haec omnia nec loci mei honore motus nec uestra auctoritate et praesentia fractus instinctu suo quietem fratrum turbans proripuerit se cum plurimis, ducem se factionis et seditionis principem temerario furore contestans — in quo quidem gratulor plurimos fratres ab eius audacia recessisse et uobis adquiescere maluisse ut cum ecclesia matre remanerent et stipendia eius episcopo dispensante perciperent, quod quidem et ceteros pro certo scio cum pace facturos et cito ab errore temerario recessuros — interim, cum Felicissimus comminatus sit non communicaturos in morte secum qui nobis obtemperassent id est [qui] communicarent, accipiat sententiam [*]( 1 nossem Oxon. et om. Ztur quoque Zμqrw et bumilesJ . humiles Z 2 promouerem Oxon. v ille et Z quis Zμrv, quid qw 3 neue] ne uel tpw, ne Z desiderauerunt an ϕw posset y diligentiae uestrae diligenti μrv, diligentia Z 4 ezaminationis Z etiam sit r, sit ei to Õ expugni p. accesserant] arcessebantur μr potentiatu Tl, potentia tamen w, potentatum Z, om. q. improba to, probro Z, om. T et errore Z, eterrore T 6 in morte T, in mortem Z, morte ϕw, immo ut tecum r, immo uitae μ, in monte v; cf. Rettberg Cypr. p. 100 non om. 10 obtemperasse Tfi 8 honorem T, nec honoris mei Z , motu Z, metus to nec om. ϕ, nec motus Tw 9 fractus] functus ϕwinstincto T, infftructu Z, in instinctu r 10 plurimis] plumis Tcp ducem se] ducem Zur, ducente T, ducentes qp, ducentos w 11 contestatus 10 12 quo om, <p plurimum fratres T, fratres plurimos Z ab eius] habes T, habentes Zμr, ab hac v audaciam jur recessisset T 13 maluisse] magis esse Z ut om. Z, et T cum] cum in fi, quom in r matre om. Zr 14 epi dispensantes M perceperent qp, perceperint w, retraherent Z/ur 16 temerario om. Zfir interim] itorum ϕw comminatus] communicatus to 17 sit om. ϕw morte] monte T, montem Z, sicum w qui om. Tw, si <p obtemperasse Z 18 id est] idem ϕμ1 qui] qui nobis Zμrv, qui non w accipiant Τϕ, accipiam to, accepit ZVr, accipit p. )

589
quam prior dixit, ut abstentum se a nobis sciat, quando ad fraudes eius et rapinas quas dilucida ueritate cognouimus, adulterii etiam crimen accedit, quod fratres nostri graues uiri deprehendisse se nuntiauerunt et probaturos se adseuerauerunt. quae omnia cognoscemus, quando in unum cum collegis pluribus permittente Domino conuenerimus. sed et Augendus, qui nec episcopum nec ecclesiam cogitans pari se cum illo conspiratione sociauit, si ultra cum eodem perseuerauerit, sententiam ferat quam ille in se factiosus et temerarius prouocat. sed quisque se conspirationi et factioni eius adiunxerit sciat se in ecclesia nobiscum communicaturum non esse, qui se sponte maluit ab ecclesia separare. has litteras meas fratribus nostris legite et Carthaginem ad clerum transmittite additis nominibus eorum quicumque se Felicissimo iunxerint. opto uos, fratres carissimi, semper bene ualere. [*]( 1 quem w absentum Tx, absentem tp, astentum Z 2 et] et ad Z dilucida ex diludit T, diluda ϕw, dilucidata Z diludauerit ante cognouimus lo adulteri r 3 etiam] n. r crimine TZwcp, crimini fi acce«dit T, accidit to granem r 4 reprehendisse Zr se om. Zr renuncianerunt Zpr et reprobaturos ftr, comprobaturos qp assenerarunt rv 5 omnia tunc v cum om. w 6 uenerimus Z angendus <p 7 paris T, pariter Zμrv conspiratione et factione v 8 eodem] eo Zμrv perseuerat ftr 9 in se om. fir temerius T prouocat sed scripsi, prouocasset Tϕw, prouocauit sed et Zfirv 10 quisquis ϕv se om. fir in conspiratione et factione Z 11 nobiscum non esse communicaturum ZtJ, non esse nobiscum com. fir se om. Zfirv 12 separari Zμrϕv 13 et] et ad fir kartaginem Tcp ad] et μr clerum quoque Zμrϕv 14 quicumque se] qui se Zμr, qui cum o iunxerit T, iunxerunt qp, se iunxerunt v 15 ualere] et nostri meminisse nalete add. fxr nisi quod p. ualete om. — Cyprianus Caldonio et Herculaneo super nomine Felicissimi peruersi explicit T, Ad Caldonium explicit Z, om. ϕμrw. — )

590
CALDONIVS CVM HERCVLANO ET VICTORE COLLEGIS ITEM ROGATIANO CVM NVMIDICO PRESBVTERIS.

Abstinuimus a communicatione Felicissimum et Augendum, item Repostum. de extorribus et Irenem Rutilorum et Paulam sarcinatricem, quod ex adnotatione mea scire debuisti. item abstinuimus Sophronium et ipsum de extorribus Soliassum budinarium.

CVPRIANVS PLEBI VNIVERSAE S.

Quamquam, fratres carissimi, Virtius fidelissimus adque integerrimus presbyter, item Rogatianus et Numidicus presbyteri confessores et gloria diuinae dignationis inlustres, sed et diaconi boni uiri et ecclesiasticae administrationi per omnia obsequia deuoti, cum ceteris ministeriis plenam uobis praesentiae [*]( Epiat. XLII. — Item incipit ad Caldoni et Herculanei et Victoris de absento Felicissimo et aliis de extorrentes rescripserunt T, Epistola Caldonii ad Ciprianum annotans complices Foelicissimi qp, Caldonii et aliorum ad Ciprianum de absten Felicissimo ct aliis dc extorrentibus w. — 2 calidonius cpw herculaneo T, herculiano w 3 presbyteris salutem w 4 a om. (p felicissimi w angendum cp, augendendi to 5 respostum T extorrcntibus w, exhorrentibus Trp; cf. p. 536,13 irenen T, ireney tc rutilorum] antilioris w paule sarcinatricis w 6 debuistis v item om. w 7 soffronium Tcp, sofronium M extorrentibus Ttpw soliarum tp 8 budianarium T; add. w: optamus te bene ualere et nostri meminisse semper et ubique uenerande et percolendissime pater w. — Caldoni Herculani et Victoris de absento Felicissimi et aliis de cxtorrentcs rescrip explicit T, om. cpw. — ) [*](Epist. XLIII. — Incipit ad plebem dę quinque presbyteris (sibi insidiantibus add. B) BLNPQ. — 11 frater kme M (frs kmT Q) uritius Q uri ex corr. (nirtius M sed s. 1. m. 2: brictius) 13 et confeasores B gloriam Q 14 administrationis Q, administratione P\' 15 ministeris L, ministris Nv )

591
suae diligentiam praebeant et exhortationibus adsiduis singulos corroborare sed et lapsorum mentes consiliis salubribus regere et reformare non desinant, tamen ego quantum possum admoneo et quomodo possum uisito uos litteris meis. litteras inquam, fratres carissimi. hoc enim quorundam presbyterorum malignitas et perfidia perfecit ne ad uos ante diem Paschae uenire licuisset, dum coniurationis suae memores et antiqua illa contra episcopatum meum immo contra suffragium uestrum et Dei iudicium uenena retinentes instaurant ueterem contra nos inpugnationem suam et sacrilegas machinationes insidiis solitis . denuo renouant. et quidem de Dei prouidentia nobis hoc nec uolentibus nec optantibus immo et ignoscentibus et tacentibus paenas quas meruerant pependerunt, ut a nobis non eiecti ultro se eicerent, ipsi in se pro conscientia sua sententiam darent, secundum uestra diuina suffragia coniurati et scelerati de ecclesia sponte se pellerent.

Nunc apparuit Felicissimi factio unde uenisset, quibus radicibus et quibus uiribus staret. hi fomenta olim quibusdam confessoribus et hortamenta tribuebant, ne concordarent cum episcopo suo nec ecclesiasticam disciplinam cum fide et quiete iuxta praecepta dominica continerent, ne confessionis suae gloriam incorrupta et inmaculata conuersatione seruarent. ac ne parum fuisset corrupisse quorundam confessorum mentes et aduersus sacerdotium Dei portionem ruptae fraternitatis armare uoluisse, nunc se et ad lapsorum perniciem uenenata sua [*]( 1 praebeat L et] ut B cxortationis L1 2 salutaribue B 3 desinunt N 4 litterasj litteris BNv 5 kme M (km͂ι Q) 6 perfida B perficit BL aos] uos mihi N 7 et dum M (et om. Q) 9 instaurent P 10 sacrilegas] sua relegis LP 11 renouant] reuocant B nobis nec P, nos ne cum L, nobis nec hoc B 12 immo et] minuet LNP 13 meruerunt B rependerunt V utro L, ipsi P 14 et ipsi N in om. P 15 et diuina v coniuratio LN 16 sponte] ultro B 17 apparebit B factio BQz, profectio LNPQ\'M sed in M eras. 20 nec] ne BNQv eclesiam L1 22 incorruptam Q seruarent] macularent B 23 fuisse P . corrupisse ex corpisse Lnt. 2 24 aduersus B, contra v, om. LNPQ sacerdotium deo L, dispositionem dm et sacerdotium di B portione corruptae B amare M (armare Q) 25 et ad BP, et LQ, ad Nv )

592
deceptione uerterunt, ut aegros et saucios et ad capienda fortiora consilia per calamitatem ruinae suae minus idoneos et minus solidos a medella uulneris sui auocent et intermissis precibus et orationibus quibus Dominus longa et continua satisfactione placandus est ad exitiosam temeritatem mendacio captiosae pacis inuitent.