Epistulae
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Cumque post haec omnia nec loci mei honore motus nec uestra auctoritate et praesentia fractus instinctu suo quietem fratrum turbans proripuerit se cum plurimis, ducem se factionis et seditionis principem temerario furore contestans — in quo quidem gratulor plurimos fratres ab eius audacia recessisse et uobis adquiescere maluisse ut cum ecclesia matre remanerent et stipendia eius episcopo dispensante perciperent, quod quidem et ceteros pro certo scio cum pace facturos et cito ab errore temerario recessuros — interim, cum Felicissimus comminatus sit non communicaturos in morte secum qui nobis obtemperassent id est [qui] communicarent, accipiat sententiam [*]( 1 nossem Oxon. et om. Ztur quoque Zμqrw et bumilesJ . humiles Z 2 promouerem Oxon. v ille et Z quis Zμrv, quid qw 3 neue] ne uel tpw, ne Z desiderauerunt an ϕw posset y diligentiae uestrae diligenti μrv, diligentia Z 4 ezaminationis Z etiam sit r, sit ei to Õ expugni p. accesserant] arcessebantur μr potentiatu Tl, potentia tamen w, potentatum Z, om. q. improba to, probro Z, om. T et errore Z, eterrore T 6 in morte T, in mortem Z, morte ϕw, immo ut tecum r, immo uitae μ, in monte v; cf. Rettberg Cypr. p. 100 non om. 10 obtemperasse Tfi 8 honorem T, nec honoris mei Z , motu Z, metus to nec om. ϕ, nec motus Tw 9 fractus] functus ϕwinstincto T, infftructu Z, in instinctu r 10 plurimis] plumis Tcp ducem se] ducem Zur, ducente T, ducentes qp, ducentos w 11 contestatus 10 12 quo om, <p plurimum fratres T, fratres plurimos Z ab eius] habes T, habentes Zμr, ab hac v audaciam jur recessisset T 13 maluisse] magis esse Z ut om. Z, et T cum] cum in fi, quom in r matre om. Zr 14 epi dispensantes M perceperent qp, perceperint w, retraherent Z/ur 16 temerario om. Zfir interim] itorum ϕw comminatus] communicatus to 17 sit om. ϕw morte] monte T, montem Z, sicum w qui om. Tw, si <p obtemperasse Z 18 id est] idem ϕμ1 qui] qui nobis Zμrv, qui non w accipiant Τϕ, accipiam to, accepit ZVr, accipit p. )
Abstinuimus a communicatione Felicissimum et Augendum, item Repostum. de extorribus et Irenem Rutilorum et Paulam sarcinatricem, quod ex adnotatione mea scire debuisti. item abstinuimus Sophronium et ipsum de extorribus Soliassum budinarium.