Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Ergo ne indisciplinati consumantur et pereant da operam, frater carissime, ut quantum potes consiliis salubribus fraternitatem regas et singulis ad salutem suam consulas. arta et angusta est uia per quam ingredimur ad uitam, sed summus et magnus est fructus cum peruenimus ad gloriam. qui se semel castrauerunt propter regnum caelorum, per omnia Deo placeant nec sacerdotes Dei ** aut per ecclesiam scandalo se et fratribus offerant. et ad praesens si a nobis contristari uideantur, nos tamen salubri persuasione moneamus scientes et apostolum dixisse: ergo ego inimicus factus sum uerum praedicans uobis? quod si obtemperauerint, nobis gratissimum est. stantes eos ad salutem [*]( 7 Prou. 15, 12. 10. 18 Gal. 4,16. ) [*]( 2 ad] apud BVv 3 sic superbi QB 4 unus L et ... possit om. B 6 obtemperare L, obaudiunt W 9 consumentur. Turpiter ergo ne disciplinati F 10 consummantur F, consumuntur B 11 kmi L quantos B salutaribus BQv 12 in singulis Q consolas Q arcta v 13 uia est BB gradimur BV, ingrediuntur F 14 qui et semel se B 15 ut per omnia dno R sacerdotibus W 16 post dei intercidit offendant uel tale quid aut per BFLW, aut Qv, ad B ecclesiam] dni add. Qv, xpT add. B scandalo se et scripsi, scandalos et BFL, scandalo se QW, scandalo BVv fratribus offerant] suae prauitatis offendant RVv 17 ad praesens si scripsi, ad praesentia F, ad praesens BLW, si praesens B, si ad praesens Qv a om. F nobis] quidam ex fratribus nostris add. v uideantur BW, uideatur FL, uidentur QRv nos] nonos F in salubri Qv 18 persuasione] per sna sine Q maneamus Qv et apostolum scientes W et om. R ego om. BW 19 uobis factus BQ, factus uobis v praedicans F, dicens BRQW, om. L 20 nobis] uobis jRW1 gratissimum est stantes eos] lucrati sumus fratres et (et om. L) eos LBv )

478
dignatione nostri sermonis firmauimus. si autem quidam de peruersis obtemperare noluerint, secundum eundem apostolum dicentem: si hominibus placerem, Christi seruus non essem, si quibusdam suadere non possumus ut eos Christo placere faciamus, nos certe quod nostrum est Christo Domino et Deo nostro praecepta eius seruantes placeamus. opto te, frater carissime ac desiderantissime, in Domino semper bene ualere.

Epistula V.
CVPRIANVS PRESBVTERIS ET DIACONIBVS FRATRIBVS CARISSIMIS S.

Saluto uos incolumis per Dei gratiam, fratres carissimi, laetus quod circa incolumitatem quoque uestram omnia integra esse cognouerim. et quoniam mihi interesse nunc non permittit loci condicio, peto uos pro fide et religione uestra fungamini illic et uestris partibus et meis, ut nihil uel ad disciplinam uel ad diligentiam desit. quantum ad sumptus suggerendos, siue illis qui gloriosa uoce Dominum confessi in carcere sunt constituti, siue his [*]( 3 Gal. 1,10. ) [*]( 1 dignatione nostri sermonis FW, pariter dignatione (dignitate L) nostri sermonis BLQ, pariter et dignitatem (dignationem R) nostro sermone JRv firmauimus LB, formauimus BFQWv quidam om. B 2 secundum] sequamur Rv eundem om. FW dicent W 3 seruus christi W . 5 xpo et dno nro R, xpi dni et di nri BFLQW 6 seruando Rv opto ... ualere om. L optamus R 7 ac desideratissime FW, om. BLRQ in dm F, om. BRQW semper om. BRQv — Ad Stephanum exp F, ad Pomponium de uirginibus eip BLRQW, Explicit ad Pompeium de uirginibus M. — ) [*]( Epist. V. — Incipit ad clerum sicut supra NT, Incipit.ad clerum propter curam pauperum Z, Ad clerufai propter curam pauperum et peregrinorum incipit (t. — 9 diaconis Z carissimis om. Zti 11 incolumes Z 12 quod] quo T 14 fundamini Z11 15 et uestris] uestris Z nichil NZ uel ad d. u. a. d. desit] indigentia et ad humilitatem uel ad humanitatem uel ad disciplinam.sit Z 16 quantum autem v sumptos NT illisJ iis tf 17 dno ft siue] sibi Z hiis Z, iis v )

479
qui pauperes et indigentes laborant et tamen in Domino perseuerant, peto nihil desit, cum summula omnis quae redacta est illic sit apud clericos distributa propter eiusmodi casus, ut haberent plures unde ad necessitates et pressuras singulorum operari possint.

Peto quoque ut ad procurandam quietem solertia et sollicitudo uestra non desit. nam etsi fratres pro dilectione sua cupidi sunt ad conueniendum et uisitandum confessores bonos quos inlustrauit iam gloriosis initiis diuina dignatio, tamen caute hoc et non glomeratim nec per multitudinem semel iunctam puto esse faciendum, ne ex hoc ipso inuidia concitetur et introeundi aditus denegetur et dum insatiabiles multum uolumus, totum perdamus. consulite ergo et prouidete ut cum temperamento fieri hoc tutius possit, ita ut presbyteri quoque qui illic apud confessores offerunt singuli cum singulis diaconis per uices alternent, quia et mutatio personarum et uicissitudo conuenientium minuit inuidiam. circa omnia enim mites et humiles, ut seruis Dei congruit, temporibus seruire et quieti prospicere et plebi prouidere debemus. opto uos, fratres carissimi ac desiderantissimi, semper bene ualere et nostri meminisse. fraternitatem uniuersam salutate. salutat uos diaconus et qui mecum sunt salutant. ualete. [*]( 1 dum Z 2 summala T\', summa Zfi 3 propter] per (i ut h. plures] unde haberent pauperes Z 4 ad] an Z necessitatem fi et pressuras] eipssa p 5 possent u 6 sollertia N 7 desit N, sit T, desi-, nat Zu nam om. Zu. sint (i 8 lustrauit (i 9 gloriosis initiis] gloriosos intus Zp 10 semel] simul v uinctum Z 12 degeneretur Z et om. Z insatialis T, instabiles N multum] totum Zv 13 consulete T fieri hoc T, fieri N, hoc Zu, hoc agi v 14 totius NTZ possit impleri (i ita] itaque N 15 diaconibus Zu et quia p 17 himiles T congruum sit fi, congruit sit sed Z 18 quietem (i 19 ac desiderantissimi NTV, om. Zp 20 et nostri ... ualete om. Zp fraternitatem uestram N salutate om. NT salutant Nv 21 salutant om. v. — Ad clerum ut (sicut T) supra explicit NT, Ad clerum propter curam pauperum explicit Z, om. fi. — )

480

Epistula VI.
CVPRIANVS SERGIO ET ROGATIANO ET CETERIS CONFESSORIBVS IN DEO PERPETVAM S.

Saluto uos, fratres carissimi, optans ipse quoque conspectu uestro frui, si me ad uos peruenire loci condicio permitteret. quid enim mihi optatius et laetius posset accidere quam nunc uobis inhaerere, ut conplecteremini me manibus illis quae purae et innocentes et dominicam fidem seruantes sacrilega obsequia respuerunt ? quid iocundius et sublimius quam osculari nunc ora uestra quae gloriosa uoce Dominum confessa sunt, conspici etiam praesentem ab oculis uestris qui despecto saeculo conspiciendo Deo digni extiterunt? sed quoniam huic laetitiae interesse facultas non datur, has pro me ad aures et ad oculos uestros uicarias litteras mitto, quibus gratulor pariter et exhortor ut in confessione caelestis gloriae fortes et stabiles perseueretis et ingressi uiam dominicae dignationis ad accipiendam coronam spiritali uirtute pergatis, habentes Dominum protectorem et ducem qui dixit: et ecce ego uobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem mundi. o beatum carcerem quem inlustrauit uestra praesentia. o beatum carcerem qui [*]( 18 Matth. 28, 20. ) [*]( Epist. VI. — Incipit ad Rogatianom (iuniorem add. C"QT) et ceteros (ceteris N, om. CQT) confessores (confessoribae N) CPNQRT, lncipit ad Rogationem Cl, Incipit ad confessores LP. — 2 cyrrianus T seagio et Cl, om. LNPT rogatiano iuniori CB 3 domino CBTv 4 carissimi ac beatissimi v optas R (as tnras.), ortans C\' ipse]∗∗sei R 6 possit t CQ, posse M «** quam L (per eras) 7 ut om. Bl conplecteremini B er sed mini in ras., conplecteret C me om. C 8 in obsequia R 9 respuere R, res fuerunt C\' iO gloriose uocem C dni C*B, dno C1 LT etiam] et tam R, me T in ras. 11 despectu L conspiciendo] conspiciamus indeque C 12 dno CBV letiae C 13 et ad] et C 14 et exhortor] et jponeo T B. l. ut in] uti LPT1 confessionem 01 Tl 15 caelesti gloria 01 et fortes et C 16 ad om. LR 17 dno L profectorem Q (protectorem M) 18 et om. T\'v diebus diebus B 19 mundi] saeculi CBV 20 qui om. R )

481
homines Dei mittit ad caelum. o tenebras lucidiores sole ipso et luce hac mundi clariores, ubi modo constituta sunt Dei templa et sanctificata diuinis confessionibus membra uestra.