Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Hunc ad nos, fratres dilectissimi, cum tanta Domini dignatione uenientem, testimonio et miraculo eius ipsius qui se persecutus fuerat inlustrem, quid aliud quam super pulpitum id est super tribunal ecclesiae oportebat inponi, ut loci altioris celsitate subnixus et plebi uniuersae pro honoris sui claritate conspicuus legat [*]( 1 aietoriam gloriam uulnerum nalnenua C sed alterum unlnerum exp. tit. 2 . 2 fecit gloria C 8. I. gloria o. memoriam CNB nisi quod N gloriam m. 1 3 aut] ac C 4 cognitionis Cl 5 consimilia 01 6 coronata est L 8. 1. m. 2 7 laurentiua v ignatius NQ 8 et om. B 9 diabolorum B confessione] congressione Y dnT CLNV, a dno PQ, dno R 10 coronam B 12 commemoratio R degenere R esse iam V 14 si om. L 17 generorum B ntrumnec C1. 19 et commeat] ut cumeaad C 20 sobolis ... gloriam om. L; sobolis ... gublimitas om. B . snbolis V, aobole C1 24 fuerat persecutus CB quam ex que C id] hoc CB 26 honori B, horis C1 si legat C, legat et Q (legat M).. )

584
praecepta et euangelium Domini quae fortiter ac fideliter sequitur? uox Dominum confessa in his cottidie quae Dominus locutus est audiatur. uiderit an sit ulterior gradus ad quem profici in ecclesia possit. nihil est in quo magis confessor fratribus prosit quam ut dum euangelica lectio de ore eius auditur, lectoris fidem quisque audierit imitetur. iungendus in lectione Aurelio fuerat, cum quo et diuini honoris societate coniunctus est, cum quo omnibus uirtutis et laudis insignibus copulatus est. pares ambo et uterque consimiles, in quantum gloria sublimes, in tantum uerecundia humiles, quantum diuina dignatione promoti, tantum sua quiete et tranquillitate summissi, et uirtutum pariter et morum singulis exempla praebentes et congressioni et paci congruentes, illic robore hic pudore laudabiles.