Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Quod autem pertinet ad Priuatum Lambesitanum, pro tuo more fecisti, qui rem nobis tamquam sollicitam nuntiare uoluisti. omnes enim nos decet pro corpore totius ecclesiae, cuius per uarias quasque prouincias membra digesta sunt, excubare. sed nos etiam ante litteras tuas fraus callidi hominis latere non potuit. nam cum antehac quidam ex ipsius nequitiae cohorte uenisset uexillarius Priuati Futurus ac fraudulenter litteras a nobis elicere curaret, nec quis esset latuit nec litteras quas uolebat accepit. optamus te semper bene ualere. [*]( 1 dilationum e 4 iam om. v 5 karthaginiensis T (ni 8. l.) nouimus inst.] nominis institutionem qp 6 quodam ϕw inter uoa per scripsi, interper T, interprete cpw, in te per v 7 iniectam ϕw nogtrum fptD 11 ut m.] et monstrent w 13 sacerdote V 14 quando]. Quanto v fuisse tp si ... fuissent om. rpw pro om. T 15 statium T fuisse T 16 inpetretur T his w condignis T 18 autem] aut tp pertineat ϕw primatum T\', primam w iambesitanum ϕw 19 more] amore ϕw 20 docet T 22 calidi cpw 23 nam om. w uenissent 10 24 priuatim pw futurus V, futiuos T, et furto ψw ac] et Vv fraudolenter T eligere T 25 curare T 26 optamua ... ualere om. Ttp semper] in domino v. — Rescribentis ptbr et diacon Romae consistentibus Cipriano papati explicit T, om. ϕw. — )

576
CVPRIANVS MOVSI ET MAXIMO PRESBVTERIS ET CETERIS CONFESSORIBVS FRATRIBVS S.

Et cunctos uos pariter et singulos repraesentauit adfectibus nostris, fratres carissimi, Celerinus aduenieus, fidei ac uirtutis uestrae comes et gloriosis congressibus Dei miles. uniuersos nos in illo ueniente conspeximus, et cum caritatem circa me uestram dulciter ac saepe loqueretur, in eius sermonibus uos audiebamus. satis ac plurimum gaudeo quando a uobis per tales talia perferuntur. uobiscum illic in carcere quodam modo et nos sumus, diuinae dignationis ornamenta uobiscum sentire nos credimus qui sic uestris cordibus adhaeremus. honori nos uestro caritas uestra indiuidua conectit, separari dilectionem spiritus non sinit. uos illic confessio, me adfectio includit. et nos quidem uestri diebus ac noctibus memores, et quando in sacrificiis precem cum pluribus facimus et cum in secessu priuatis precibus oramus, coronis ac laudibus uestris plenam Domini fauentiam postulamus. sed ad reddendam nobis uicem minor est nostra mediocritas. plus uos datis quando nostri in oratione meministis, qui sperantes iam sola caelestia et tantum diuina meditantes, ad fastigia celsiora mora ipsa passionis ascenditis longoque temporum ductu glorias uestras non trahitis, sed augetis. beatum facit prima et una confessio. uos totiens confitemini quotiens rogati ut de carcere [*]( Epist. XXXVII. — Incipit quibus supra LN, Incipit ad eosdem (feliciter add. C) CB, Incipit eiusdem secunda Q, Incipit ad Moysen et Maximum presbyterum de confessione eorum P. — 2 mosi LQ presbyterorum L confratribus N (confessoribus om.) 3 fratres in dno B, in dnο͂ fratres C (sed eorr. fratribus m. 2) 4 singulis praesentauit C . 5 fido C, et fidei v uirtute ura C 6 congressionibus CPQBv uos ex suos L 7 de caritate (claritate C) circa me uestra QR 8 sepius CB uos om. C 9 a uobis] nobis P 11 ortamenta C1, hortamenta C2V (sed teste Oxon. ornamenta V) 12 inhaeremus P 13 connectis B illi Q 14 adfectio] adflictio L concludit Q1 (includit QlM) 15 in om. C 16 ac] et P 17 dno CRv 19 spirantes P1Vv 20 celsior ad horam ipsam C 22 subtrahitis CP1 23 conStemini quotiens add. m. 2 L )

577
recedatis carcerem fide et uirtute praeligitis. tot uestrae laudes quot dies, quot mensium curricula tot incrementa meritorum. semel uincit qui statim patitur. at qui manens semper in poenis congreditur cum dolore nec uincitur, cottidie coronatur.

Eant nunc magistratus et consules siue proconsules, annuae dignitatis insignibus et duodecim fascibus glorientur. ecce dignitas caelestis in uobis honoris annui claritate signata est et iam reuertentis anni uolubilem circulum uictricis gloriae diuturnitate transgressa est. inluminabat mundum sol oriens et luna decurrens: sed uobis idem qui solem fecit et lunam maius in carcere lumen fuit, et in corde ac mentibus uestris Christi claritudo resplendens horribiles ceteris adque funestas paenalis loci tenebras aeterna illa et candida luce radiauit. per uicissitudines mensium transmeauit hibernum: sed uos inclusi tempora hiemis persecutionis hieme pensatis. successit hiemi uerna temperies rosis laeta et floribus coronata: sed uobis rosae et flores de paradisi deliciis aderant et caput uestrum serta caelestia coronabant. aestas ecce messium fertilitate fecunda est et area frugibus plena est: sed uos qui gloriam seminastis frugem gloriae metitis adque in Domini area constituti exuri paleas inextinguibili igne perspicitis, ipsi ut tritici grana purgata et frumenta pretiosa iam probati et conditi hospitium carceris horreum conputatis. nec deest te autumno ad munera fungenda temporis gratia spiritalis. uindemia foris premitur et profutura poculis in torcularibus uua calcatur: uos de Domini uinea pingues racemi et iam maturis fructibus [*]( 1 fidei et uirtutis P praelegistis CRV nestrae] rerum C 2 quod mensuum CIPIRQ, quot menseum N 3 at qui] atque CR manens ex mens C semper per R 4 sed cotidie C, cottidie sed Q 5 eant] erant C 6 dignitates C gloriantur haec ex glorientur ecce C dignitates caelestes C 7 annua C est om. CR etiam CLplQ 8 reuertentes C annui E, annua C 10 carcerem C 12 horbiles R 13 nicissitndinem C mensnum C1P1R 14 hibernus P sed et v inclusi. N, inclusit C persecntiones C 15 hiemi Q pensatia NPQ, pensastis CLR, pensabatis v hieme P 18 messium] m͂si*um C 19 metetis CV, metistis v 20 area dnῖΝ, dno area R perspicietis C2, conspicitis Pv 21 ipsi om. C ut] in N iam p. e. conditi om. LN probati] pnrgati v 22 alterum et om. PQRv 24 populis C sed i ex u 25 de] dei L1 dno R etiam CL, ettam P ) [*]( III ) [*]( .37 )

578
botrui pressurae saecularis infestatione calcati torcular nostram carcere torquente sentitis, uini uice sanguinem funditis, ad passionis tolerantiam fortes martyrii poculum libenter hauritis. sic apud seruos Dei annus euoluitur. sic spiritalibus meritis et caelestibus praemiis temporum uicissitudo celebratur.

Beati satis qui ex uobis per haec gloriarum uestigia commeantes iam de saeculo recesserunt confectoque itinere uirtutis ac fidei ad conplexum et osculum Domini Domino ipso gaudente uenerunt. sed et uestra non minor gloria, qui adhuc in certamine constituti et comitum glorias secuturi pugnam diu geritis inmotaque et inconcussa fide stabiles cottidie spectaculum Deo uestris uirtutibus exhibetis. quo longior uestra pugna, hoc corona sublimior: agon unus sed multiplici proeliorum numerositate congestus. famem uincitis et sitim spernitis et squalorem carceris ac receptaculi paenalis horrorem roboris uigore calcatis. paena illic subigitur, cruciatus obteritur, nec mors metuitur sed optatur, quae scilicet inmortalitatis praemio uincitur, ut uitae aeternitate qui uicerit honoretur. qui nunc in uobis animus, quam sublime quam capax pectus, ubi talia et tanta uoluuntur, ubi non nisi Dei praecepta et Christi praemia cogitantur? uoluntas est illic tantum Dei, et in carne adhue licet uobis positis uita iam uiuitur non praesentis saeculi sed futuri.