Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Scripserunt autem mihi quidam de lapsis humiles et mites et trementes ac metuentes Deum et qui in ecclesiis semper gloriose et granditer operati sunt et opus suum numquam Domino inputauerunt, scientes illum dixisse: et cum haec omnia feceritis, dicite: serui superuacui sumus, quod debuimus facere fecimus. quae illi cogitantes et quamuis libello a martyribus accepto, ut tamen ad Dominum satisfactio ipsa admitti possit, orantes scripserunt mihi se delictum suum cognoscere et paenitentiam ueram agere, nec ad pacem temere aut inportune properare, sed expectare praesentiam nostram, dicentes pacem quoque ipsam, si eam nobis praesentibus acceperint, dulciorem sibi futuram. quibus quantum gratulatus sim Dominus testis est, qui dignatus est ostendere quid eiusmodi et tales serui de eius bonitate mereantur. quas cum litteras [*]( 12 Luc. 17, 10. ) [*]( 1 optotamus T, optamus ante omnes txh. to in om. T 3 esse nolunt Z, nolentes esse (t 4 in om. μ 5 dignantnr w, dignatnr μ 6 oportet esse ϕ qui] atque Z 7 memores] merores Tw curant satiffacere eo dno μ s. l. m. 2 deo ... facere om. ϕω deo debeant nec T, cum se magis sciant Z 8 ecclesiam Z 9 nuper quidam Zfiv 10 ac] et Zϕμωυ dum Zμ ecclesia Zpv 11 qumquam om. Oxon. 12 scientis T illum] eum Z omnia om. w 14 illic Τμ quonis fi 15 a om. Zμ a dominum T, a dno uv 16 ipsa] sna Zv, sa T, sns fi posset Z se] sed (t, sine T 17 cognoscere suum ϕ agere neram μ 18 pnsi pntiam ϕ, penitentiam ω 19 docentes Z earn] a ft 20 gratulatim rp sum Z<p 21 est om. T qui d. est om. μ dignatus] potens Z ostendere corr. in ostendens μ m. 2 quid de Z hninsmodi tp 22 et] est μ de om. μ, et w bonitatem μ, benignitate Zμυ quas cum litteris cp, litteras quas cum μ, quas litteras cum Ztov )

568
acceperim et nunc aliud scripsisse uos legerim, peto discernatis desideria uestra et quicumque estis qui has litteras nunc misistis nomina uestra libello subiciatis et libellum cum singulorum nominibus ad me transmittatis. ante est enim scire quibus rescribere habeam. tunc ad singula quae scripsistis pro loci et actus nostri mediocritate rescribam. opto uos, fratres, bene ualere et secundum Domini disciplinam quiete et tranquille agere. ualete.