Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Eluendae sunt igitur impio sacrificio manus inquinatae operi bus bonis et nefario cibo ora misera polluta paenitentiae sunt uerae sermonibus expianda, et in secretis cordis fidelis nouellandus et conserendus est animus. crebri paenitentium gemitus audiantur et iterum fideles ex oculis lacrimae profundantur, ut illi ipsi oculi, qui male simulacra conspexerunt, quae inlicite commiserant satisfacientibus Deo fletibus deleant. non est ni patientia in morbis necessaria. luctantur cum suo dolore qui languent et ita demum sperant sanitatem, si tolerantia superarint dolorem. infidelis enim cicatrix quam cito festinans medicus induxit et ad quemlibet casum medella rescinditur, si non fideliter [*](1 xpectare v 2 alienum T, aliena v actu om. v 3 dlterum eet quod om. V 4 ducit HTgβυν 5 morbum] uaporem Hgfiv restringit v, ertinguit Hg§ 6 et finit om. Hg$ non enim] congruas escas medicus egris dat non enim Hg§ ea om. Tpv quae] aquae fi 7 saeuienti T 8 potius sed F, posset v (potuisset V) 9 ieiunius T adtenuante sanari uideatur] attenuari Vv 10 pasta] passa FTfi, passiua V teste Rigcdtio crudelitate T producat V v 11 elauandae Tg 12 misera ora H paenitentiae] patientiae FΗΤμ sunt uere HT, uere sunt g 13 re sertae sermonibus v 14 et conserendus Fv, et consecrandus Hg§, om. Τμ animus et cons. est g crebi T, crebis F, crebro v, ut crebri Ηβg paenitentium] patientium FHg, spatium Τμ gemitu v 15 audiantur om. v, audeat F, gaudeat T et] non semel tantum sed v ut] et fi 16 mala T conspexerant v illicita μvυ, illicitis g 17 commisert g satisfactionibus FTgv deo om. g debeant H1, diluant g nisi §gVv, in FHTfiv 18 patientia] penitentia g in morbis HTgβμ, in mortis v, morbis V, timor F luctentur g, lucrantur H 19 sperent g si] sed β superauit y. 20 enim est g 21 et om. v casu Tp1 ) [*](36* )

564
de ipsa tarditate remedia praestantur. cito rursus in incendium flamma reuocatur, nisi totius ignis etiam usque ad extremam scintillam materia restinguitur, ut merito huiusmodi homines sciant sibi etiam de ipsa mora magis consuli et fideliora de necessariis dilationibus remedia praestari.