Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Quid enim gloriosius quidue felicius ulli homiaum poterit ex diuina dignatione contingere quam inter ipsos carnifices interritum confiteri Dominum Deum, quam inter saeuientis saecularis potestatis uaria et exquisita tormenta etiam extorto et excruciato et excarnificato corpore Christum Dei filium etsi recedente sed tamen libero spiritu confiteri, quam relicto mundo caelum petisse, quam desertis hominibus inter angelos stare, quam inpedimentis omnibus saecularibus ruptis in conspectu Dei iam se liberum sistere, quam caeleste regnum sine ulla cunctatione retinere, quam collegam passionis cum Christo in Christi nomine factum fuisse, quam iudicis sui diuina dignatione iudicem factum fuisse, quam inmaculatam conscientiam de confessione nominis reportasse, quam humanis et sacrilegis legibus contra fidem non oboedisse, quam ueritatem uoce publica contestatum fuisse, quam ipsam quae ab omnibus metuatur moriendo mortem subegisse, quam per ipsam mortem inmortalitatem consecutum fuisse,, quam omnibus saeuitiae instrumentis excarnificatum et extortum ipsis tormentis tormenta superasse, quam omnibus dilaniati corporis doloribus robore animi reluctatum fuisse, quam sanguinem suum profluentem non horruisse, quam supplicia sua post fidem amare coepisse, quam detrimentum uitae suae putare uixisse?