Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

CVPRIANVS MOVSI ET MAXIMO PRESBVTERIS ET CETERIS CONFESSORIBVS DILECTISSIMIS FRATRIBVS S.

Gloriam fidei et uirtutis uestrae, fortissimi ac beatissimi fratres, iam pridem de opinione cognoueram, laetatus satis et plurimum gratulatus quod uos confessione sui nominis parauerit ad coronam Domini nostri praecipua dignatio. uos enim primores et duces ad nostri temporis proelium facti caelestis militiae signa mouistis. uos spiritale certamen quod nunc geri Deus uoluit uestris uirtutibus inbuistis. uos surgentis belli inpetus primos inmobili robore adque inconcussa stabilitate fregistis. inde initia felicia pugnandi orta sunt. inde uincendi auspicia coeperunt. contigit hic per tormenta consummari martyria: sed qui in congressione praecedens exemplum uirtutis fratribus factus est, cum martyribus in honore communis est. coronas uestra manu sertas inde huc tradidistis et de poculo salutari fratribus propinastis.