Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

CVPRIANVS CALDONIO FRATRI S.

Accepimus litteras tuas, frater carissime, satis sobrias et integritatis ac fidei plenas. nec miramur si exercitatus et in scripturis dominicis peritus caute omnia et consulte geras. recte autem sensisti circa inpertiendam fratribus nostris pacem quam sibi ipsi uera paenitentia et dominicae confessionis gloria reddiderunt sermonibus suis iustificati, quibus se ante damnauerant. cum ergo abluerint omne delictum et maculam primam adsistente sibi Domino posteriore uirtute deleuerint, iacere ultra sub diabolo quasi prostrati non debent, qui extorres facti et bonis suis omnibus spoliati erexerunt se et cam Christo stare coeperunt. atque utinam sic et ceteri post lapsum paenitentes in statum pristinum reformentur: quos nunc urgentes et pacem temere atque inportune extorquentes quomodo disposuerimus ut scires, librum tibi cum epistulis numero quinque misi quas ad clerum et ad plebem et ad martyres quoque et confessores feci: quae epistulae etiam plurimis collegis nostris missae placuerunt, et rescripserunt se quoque nobiscum in eodem consilio secundum catholicam fidem stare. quod ipsum tu etiam ad collegas nostros quos potueris transmittes, ut apud omnes unus actus et una consensio secundum Domini praecepta teneatur. opto te, frater carissime, semper bene ualere. [*](Epist. XXV. — Incipit epiatola Cypriani (epistula om. Io, cjpriaoi om. o) ad Caldoniam EITo, om. ω, Secunda ad eundem incipit fi (epist. 41 praemissa). — 3 accepi μ 7 ipri ex ipsa T paenitentiam T confusionis T 8 iustificatis E1Τω ante om. μ damnaaert p 9 abluerent μ1 primam] pristinam μν 10 posteriore] postiore T, potiore Vv delerint V 11 facti et factis μ1 12 cum chriato om. p se stare o 13 ric et] si T, et ω 14 quas E1 urgentes om. T 15 scire T 16 tibi libram μ 17 martyras p et] et ad o 18 etiam] iam Tpv 20 toa etiam T, etiam tu μν 21 transmittere p1, traMmrtte v consensio] confesrio p, 22 domini om. p te frater] uos fratres T1μ. — Epistola Cypriani ad Caldonium explicit ET, ■ Explicit ad Caldonium o, om. fut. — )

539
CVPRIANVS PRESBVTERIS ET DIACONIBVS FRATRIBVS S.

Dominus loquitur et dicit: super quem respiciam nisi super humilem et quietum et trementem sermones meos? hoc cum debeamus omnes esse, tunc magis huiusmodi illi esse debent quibus laborandum est ut post grauem lapsum uera paenitentia et humilitate tota promereri Dominum possint. legi autem et uniuersorum confessorum litteras quas uoluerunt per me collegis omnibus innotescere et ad eos pacem a se datam peruenire, quibus apud nos ratio constiterit quid post commissum egerint.) quae res cum omnium nostrum consilium et sententiam spectet, praeiudicare ego et solum mihi rem communem uindicare non audeo. et ideo instetur interim epistulis quas ad uos proximis feceram, quarum exemplum coilegis quoque multis iam misi: qui perscripserunt placere sibi quod statuimus nec ad uos recedendum esse, donec pace nobis a Domino reddita in unum conuenire et singulorum causas examinare possimus. sed et quid mihi Caldonius collega meus scripserit quidque ego ei [*]( 3 Es. 66, 2. ) [*]( Epist. XXVI. — Incipit epistola Cypriani (Incipit EMo, Item Cypriani J) ad clermm non temere pacem dandam ubi et (ei M) dicit (dicit et T) se solum idoneum non esse EIMTo, Ad clerum non temere pacem dandam μ, OM. s. — & et om. T 4 quietem EJMT trementes 7\' 5 tunc magis modo p, tunc modo Vv, om. EIMou 6 est om. T 7 dno M 8 nniuena earum p. confessorum litteras om. p quas] que p s. 2. m. 3 per ex pro M 9 perueaeri T 10 de quibus Iv, quibusdam MT, quibus dum Eopm; cf. episL 23 conatiterint T admissum ΕΙμω, missum Mo elegerint μ 11 omnibus T nro M consilium nostrum m exspectet Vv, spectet et M 12 et om. fi soli 0*0, solus non debui n 13 audeo et ideo stetur μ s. l. m. 2 ad uos proximis Tp, adproxime EIo1, ad uos proxime Mmv 14 quoque multis iam om. p multis om. Eloa 16 resoripserunt Vυ ad uos] ab eo pv 16 pacem EMo a om. EMTo redditam EJLo * 17 causa M possumus E* sed et Tp, sed EIMoto quid p 8. l. m. 2 18 ego om. Eloce )

540
rescripserim ut sciretis, utriusque epistulae exemplum litteris meis iunxi. quod totum peto fratribus nostris legatis, ut magis ac magis ad patientiam conponantur nec delicto priori adiciant adhuc aliud delictum, ut dum nobis nec euangelio seruire nec secundum uniuersorum confessorum litteras causas suas examinari permittunt.! opto uos, fratres carissimi, bene ualere et nostri meminisse. fraternitatem uniuersam salutate.