Epistulae
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Sed nunc illi rei non sunt qui minus scripturae legem tenuerunt. erunt autem rei qui praesunt et haec fratribus non suggerunt ut instructi a praepositis faciant omnia cum Dei timore et cum data ab eo et praescripta obseruatione. exponunt deinde inuidiae beatos martyras, et gloriosos seruos Dei cum Dei sacerdote committunt, ut, cum illi memores loci nostri ad me litteras direxerint et petierint tunc desideria sua examinari et pacem dari quando ipsa ante mater nostra pacem de misericordia Domini prior sumpserit et nos diuina protectio reduces ad ecclesiam suam fecerit, hi sublato honore quem nobis beati martyres cum confessoribus seruant, contempta Domini lege et obseruatione quam idem martyres et confessores tenendam mandant, ante extinctum persecutionis metum, ante reditum nostrum, ante ipsum paene martyrum excessum, communicent cum lapsis et offerant et eucharistiam tradant, quando etiam si [*]( 5 I Cor. 11, 27. ) [*]( 1 perseuerantem T restitutae R, restituit Q 2 pacem Q ad ex et C offenmtur C untur in ras. nomina C, nomen Qv 3 et om. CB nondum p. acta om. C exbomologisim Q facta] finita CR . 4 manum Q eius C* et] et in T, ut in Q inpositae R 7 sanguinis dei R, sanguinis T 8 tenent Tv, nouerunt CR 9 erunt autem rei om. Q praesunt] reisunt Q . haec fratribus] confratribus C 12 martyres OT 13 loci] longi MQJ, longis Q*, legis cod. Angl. nri corr. in nre Q m. 2 (nri MQ\') 14 direxerit R, dixerint CQ et petierint om. CR tunc] cum tunc debeant CR sua] singulorum CR pax CR 15 dare T nostra] ecclesia add. v dei misericordia CR 16 sumerit R nos ex non C protectiOн T, protectione C, profectio R 18 cum contempta R lege et] lege QR 19 tenenda QT 20 mandat T, manda Rl, mandata QR* redditum T 21 ipsorum CR communient C ent corr. in cant 22 offerunt 02 et om. C\'QR tradunt C* si] nisi Q )
Castigare nos itaque diuina censura nec noctibus desinit nec diebus. praeter nocturnas uisiones per dies quoque impletur apud nos spiritu sancto puerorum innocens aetas, quae in ecstasi uidet oculis et audit et loquitur ea quibus nos Dominus monere et instruere dignatur. et audietis omnia quando me ad uos reducem fecerit Dominus, qui ut secederem iussit. interim temerarii et incauti et tumidi quidam inter uos, qui hominem non cogitant, uel Deum timeant, scientes quoniam si ultra in isdem perseuerauerint, utar ea admonitione qua me uti Dominus iubet, ut interim prohibeantur offerre, acturi et apud nos et apud confessores ipsos et apud plebem uniuersam causam suam, cum Domino permittente in sinum matris ecclesiae recolligi coeperimus. de hoc ad martyras et confessores et ad plebem litteras feci quas utrasque legi uobis mandaui. opto uos, fratres carissimi ac desiderantissimi, in Domino semper bene ualere et nostri meminisse. ualete. [*]( 1 minus gloriae C scripturam minus v, minus scripturam minus Q 2 contra legem domini om. Vv 3 diaconibus T preteritis C 5 cessura O. 6 nocturnas enim v 7 apud nos impletur CB, inplentur apud nos Q quae] quia C in om. C\'B extasi CQBT 8 in oculis Q audiet T (et om.) 9 auditis B, audiet C 10 reduce T, reducet B ad uos reducem me v dominus fecerit CRv iunxit C1 11 morarii M (temerarii Q) quidem CXB 12 dominum TQ (dno M) 13 hisdem CB -perserauerint B utaer C admonitionem T quam CQB me] e C, om. M (exh. Q) uti] ut Q 14 ut om. CB 15 istos C 16 cum om. Q pertimente C in] cum in Q* (in MQl) sinu Q 17 colligi Q, collegio T ad] et ad CQ martyreas C1, martyres CTv et om. C, ipsos et Q ad] apud Q 18 uobis legi v opto ... ualete om. C 20 ualete Otn, B. — Caecili Cypriani (om. B) ad presbyteros ot diaconos explicit CB, Ad clerum de quibusdam presbyteris qui temere pacem lapsis dederunt necdum sedata pres (pars T) et citra (contra T) cone (concupiscentiam Q) episcoporum explicit (explicit om. M, exh. Q) TQ. - )