Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Ad id uero quod scripserunt mihi conpresbyteri nostri Donatus et Fortunatus et Nouatus et Gordius, solus rescribere nihil potui, quando a primordio episcopatus mei statuerim nihil sine consilio uestro et sine consensu plebis mea priuatim sententia gerere. sed cum ad uos per Dei gratiam uenero, tunc de his quae uel gesta sunt uel gerenda, sicut honor mutuus poscit, in commune tractabimus. opto uos, fratres carissimi ac [*]( 1 uestris C quia] qui C sed ui in ras., quia hia NB, quia is io* exaltabit C, exaltantibus B 2 qui om. C\' bumiliauerint T 3 quemque] quem T 4 quo CPNRTV, qui Cl, quia io 5 dominum NT faciat iov et om. N illos] illos martyres N, illos matures T, illos maturius V, martyres illos R, martirum illos C, iterum illos io, iterum illos mature v salutare C exortatione o, exhortatione nec N, et (et om. C) exercitatione CB 8 discurrere et v 9 menbra io concubitos 01 inquinari iov 10 a] ad T presbiteris aut diaconis o regi om. N, regio T sed] se N id om. N, it T 11 prauos] paruos N multorum] mortuorum B sed u B.l. 12 debeant CB 13 iudicio et testimonio 0 14 puentur ClBT is] his CB 16 scripserint T 17 et] S N et fortunatus om. CBio et nonatus] et notus o, 5 nouatus N, nouatus v et] S et N gurdius Cio rescriberent Nl nil Oio, nichil N 18 a] ad B mei] me B nichil Ni 20 sed om. NT iis v 21 priua uel t. 8. I. m. 2 gerenda) generanda T 22 tractauimus T opto ... ualete om. Cio ac] et N, )

513
desiderantissimi, semper bene ualere et mei meminisse. fraternitatem si qua uobiscum est multum a me salutate et ut nostri meminerint admonete. ualete.

Epistula XV.
CVPRIANVS MARTVRIBVS ET CONFESSORIBVS CARISSIMIS PRATRIBVS S.

Sollicitudo loci nostri et timor Dei conpellit, fortissimi ac beatissimi martyres, admonere uos litteris nostris ut a quibus tam deuote et fortiter seruatur fides Domini ab isdem lex quoque et disciplina Domini reseruetur. nam cum omnes milites Christi custodire oporteat praecepta imperatoris sui, tunc uos magis praeceptis eius obtemperare plus conuenit, qui exemplum ceteris facti estis et uirtutis et timoris Dei. et credideram quidem presbyteros et diaconos qui illic praesentes sunt monere uos et instruere plenissime circa euangelii legem, sicut in praeteritis semper sub antecessoribus nostris factum est, ut diaconi ad carcerem commeantes martyrum desideria consiliis suis et scripturarum praeceptis gubernarent. sed nunc cum maximo [*]( 1 mei om. N 2 si quam R, quae v 3 meminerit Nv nale T, om. B. — Explicit ad presbyteros et diacones (diaconis R) CB, Explicit ad diacones et presbyteros o, Ad Rogatianum et ceteros confessores NT, om. i. ) [*]( Epist. XV. — Incipit ad martyres et confessores oaR, Incipit ad martyres (martyras 9L et confessores qui lapsis petierunt pacem dari (add. CT: et corripit pr qui pacem dederunt eis qui poenitentiam non egerunt) C\'QT. — 5 et confessoribus om. QR 7 domini v ac om. MR (exh. Q) 8 beatissimi om. R martyres] fratres CBv 9 tam] dam Q dno C eisdem C, hisdem TQ quoque lex et Q 10 dnoi C omnes] honestos V, omnes si M (omnes Q) 11 imperatores R . tum Rv 13 ceteris et 01 estis et] estis ex R crediderim R quidem] quid TQ 14 diac C 15 euangelium QT lege R, legis QT praeteritum OR, 16 factum ut et B sed in ras., factum ut (ut ex et) C diaconis C is corr. iw es m. 2 17 commemorantes R, commorantes ex commemoratis C, conuenientes V teste Oxon. martyres V t. Ox. ) [*]( m. ) [*]( 33 )

514
animi dolore cognosco non tantum illic non suggeri diuina praecepta, sed adhuc potius impediri, ut ea quae a uobis ipsis et circa Deum caute et circa sacerdotem Dei honorifice fiunt a quibusdam presbyteris resoluantur, qui nec timorem Dei nec episcopi honorem cogitantes, cum uos ad me litteras direxeritis, quibus examinari desideria uestra et quibusdam lapsis pacem dari postulastis, cum persecutione finita conuenire in unum cum clero et recolligi coeperimus, illic contra euangelii legem, contra uestram quoque honorificam petitionem, ante actam paenitentiam, ante exomologesim grauissimi adque extremi delicti factam, ante manum ab episcopo et clero in paenitentiam inpositam, offerre pro illis et eucharistiam [dare] id est sanctum Domini corpus profanare audeant, cum scriptum sit: qui ederit panem aut biberit calicem Domini indigne reus erit corporis et sanguinis Domini.

Et lapsis quidem potest in hoc uenia concedi. quis non mortuus uiuificari properet? quis non ad salutem suam uenire festinet ? sed praepositorum est praeceptum tenere et uel properantes uel ignorantes instruere, ne qui ouium pastores esse debent lanii fiant. ea enim concedere quae in perniciem uertant decipere est: nec erigitur sic lapsus, sed per Dei offensam magis inpellitur ad ruinam. uel ex uobis itaque discant, quando docere [*]( 13 I Cor. 11,27. ) [*]( 1 animo Q dolere T illic] illic nobis v suggere. T 2 impediri RTQV, inueniri C et circa dum caute C, om. T 7 persecutionem finitam uenire et C 8 et om. CB cepimus O. illie. T, illi C2 Rv contra uestram] uestram Q 10 exhomologisim grauissimam Q dilecti M facta C, facitam. TQ 11 manu Q ab episcopo] epi ex epm C m. 2 cIeri in C ri corr. in exp. penitentia lJl, paenitentiae Q7 (paenitentiam Q 1M) inposita C1 12 dare om. V 14 bibere C\' 15 corpus O. 16 potest] potentes C es corr. ueniam TQ concedere C sed re 8. l. quis] quis enim v mortuos C 17 uiuificare B properet] optet CB festinet] sustinet Qv; festinet... tenere om. C 18 tenere] inuenire B 19 ne qui] noq. C debet B 20 lanii] uani CB fiant exp. C, flante Q (flant M) eae C\', a Q (ea M) concordere C* pernitiam C 21 sic] si B per... T 22 quando] quod CBv )

515
debuerant. petitiones et desideria uestra episcopo seruent, ad pacem uobis petentibus dandam maturum et pacatum tempus expectant. ante est ut a Domino pacem mater prior sumat, tunc secundum uestra desideria de filiorum pace tractetur.