Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Haec singula, oro uos, insinuate fratribus nostris. et quia exaltabitur qui se humiliauerit, nunc est ut magis insidiantem aduersarium metuant, qui fortiorem quemque magis aggreditur et acrior factus hoc ipso quo uictus est superantem superare conatur. dominus faciet ut et ego illos uidere et salutari exhortatione conponere mentes eorum ad seruandam gloriam suam possim. doleo enim quando audio quosdam improbe et insolenter discurrere, ad ineptias uel ad discordias uacare, Christi membra et iam Christum confessa per concubitus inlicitos inquinare, nec a diaconis aut presbyteris regi posse, sed id agere ut per paucorum prauos et malos mores multorum et bonorum confessorum gloria honesta maculetur: quos uereri debent, ne ipsorum testimonio et iudicio condemnati ab eorum societate priuentur. is enim demum confessor inlustris et\'uerus est de quo postmodum non erubescit ecclesia sed gloriatur.

Ad id uero quod scripserunt mihi conpresbyteri nostri Donatus et Fortunatus et Nouatus et Gordius, solus rescribere nihil potui, quando a primordio episcopatus mei statuerim nihil sine consilio uestro et sine consensu plebis mea priuatim sententia gerere. sed cum ad uos per Dei gratiam uenero, tunc de his quae uel gesta sunt uel gerenda, sicut honor mutuus poscit, in commune tractabimus. opto uos, fratres carissimi ac [*]( 1 uestris C quia] qui C sed ui in ras., quia hia NB, quia is io* exaltabit C, exaltantibus B 2 qui om. C\' bumiliauerint T 3 quemque] quem T 4 quo CPNRTV, qui Cl, quia io 5 dominum NT faciat iov et om. N illos] illos martyres N, illos matures T, illos maturius V, martyres illos R, martirum illos C, iterum illos io, iterum illos mature v salutare C exortatione o, exhortatione nec N, et (et om. C) exercitatione CB 8 discurrere et v 9 menbra io concubitos 01 inquinari iov 10 a] ad T presbiteris aut diaconis o regi om. N, regio T sed] se N id om. N, it T 11 prauos] paruos N multorum] mortuorum B sed u B.l. 12 debeant CB 13 iudicio et testimonio 0 14 puentur ClBT is] his CB 16 scripserint T 17 et] S N et fortunatus om. CBio et nonatus] et notus o, 5 nouatus N, nouatus v et] S et N gurdius Cio rescriberent Nl nil Oio, nichil N 18 a] ad B mei] me B nichil Ni 20 sed om. NT iis v 21 priua uel t. 8. I. m. 2 gerenda) generanda T 22 tractauimus T opto ... ualete om. Cio ac] et N, )

513
desiderantissimi, semper bene ualere et mei meminisse. fraternitatem si qua uobiscum est multum a me salutate et ut nostri meminerint admonete. ualete.