Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Perseuerandum nobis est in arto et in angusto itinere laudis et gloriae, et cum quies et humilitas et bonorum morum [*]( 16 Io. 5, 14. ) [*]( 1 oporteat Bv tum v 2 praepositi gloria om. LNP 3 exJ et L letemur L 4 quos super ut Q (quos M) diabulos L 5 tamen] autem B pectoris] peccatoris L 7 ba.c congressine B uestram uestram S forti et] fortiter N 8 in acie] acie S 9 debita Q\' (de uita MQ\') opera est] operae B 12 parum est] parum S es] est LPQS 13 potuisse M (posse Q) ipsa et] ipsa e L sed e s. 1. m. 2 14 consecutio] constitui M (consecutio Q) 15 hoc] enim R 17 quit Q, quitquit S puto B, putabo N 19 solomon PQRlS 20 in om. S non om. Bv data B 21 detenere S non om. Rt, recedente] recedet et L, recessit et N ab ex ad B iis v • 22 et gratia] gratia P 23 in om. B 24 cum quies ..et Q, qui cum quiesset M (sed qui eras. m. 2), cum quies est P bonorum] honorum et P )

506
tranquillitas christianis omnibus congruat secundum Dei uocem qu neminem alium respicit nisi humilem et quietum et trementem sermones suos, tunc magis hoc obseruare et inplere confessores oportet, qui exemplum facti estis ceteris fratribus, ad quorum mores omnium uita et actus debeat prouocari. nam sicut Iudaei a Deo alienati sunt, propter quos nomen Dei blasphematur in gentibus, ita contra Deo cari sunt, per quorum disciplinam nomen Domini laudabili testimonio praedicatur, sicut scriptum est Domino praemonente et dicente: luceat lumen uestrum coram hominibus, ut uideant bona opera uestra et clarificent patrem uestrum qui in caelis est. et Paulus Apostolus dicit: lucete sicut luminaria in mundo. et Petrus similiter hortatur, sicut hospites, inquit, et peregrini abstinete uos a carnalibus desideriis, quae militant aduersus animam, conuersationem habentes inter gentiles bonam, ut dum retractant de uobis quasi de malignis, bona opera uestra aspicientes magnificent Dominum. quod quidem maxima pars uestrum cum meo gaudio curat et confessionis ipsius honore melior facta tranquillis et bonis moribus gloriam suam custodit et seruat.

Sed quosdam audio inficere numerum uestram et laudem praecipui nominis praua sua conuersatione destruere, quos etiam uos ipsi ut pote amatores et conseruatores laudis uestri obiurgare et conprimere et emendare debetis. cum quanto enim [*]( 9 Matth. 5, 16.. 12 PhiL 2, 15. 13 I Petr. 2, 11. 12. ) [*](1 christianis om. LNP concruat S domini v 3 tum p hoc om. L 4 estis] est L 6 meum MB (sieut Q) dno R blasfematur 8 1 deo corr. in deum B 8 disciplina LNS\' 10 ut] et 8 bonam operam uestram S, opera uestra bona v 11 qui] si qui B 12 est in caelis Q 13 hoc mundo P ortatur P, oratur JR1 14 inquid LPS, qui B 15 animas uestras R 16 gentes ex iectes R ^ k 17 detrectant PR 18 dno Q quod S 20 honorem P 22 infecere L 23 distruere R\'Q etiam et S 24 pote] poste RlQ1 (pote Jf) conuersatores NPQS uestri S, uestrae LNPtyRv; cf. in- dicem 25 quando SQ* (quanto MQ\') )

507
nominis uestri pudore delinquitur, quando aliquis temulentus et lasciuiens demoratur, alius in eam patriam unde extorris factus est regreditur, ut deprehensus non iam quasi christianus sed quasi nocens pereat? inflari aliquos et tumere audio, cum scriptum sit: noli altum sapere, sed time. si enim Dominus naturalibus ramis non pepercit, ne forte nec tibi parcat. Dominus noster sicut ouis ad uictimam adductus est et sicut agnus coram tondente sine uoce sic non aperuit os suum. non sum, inquit, contumax, neque contradico. dorsum meum posui ad flagella et maxillas meas ad palmas. faciem autem meam non auerti a foeditate sputorum. et quisquam per ipsum nunc adque in ipso uiuens extollere se audet et superbire, inmemor et factorum quae ille gessit et mandatorum quae nobis uel per se uel per apostolos suos tradidit? quod si non est maior domino suo seruus, qui Dominum secuntur humiles et quieti et taciturni uestigia eius imitentur, quando quisque inferior fuerit sublimior fiat dicente Domino: qui minimus fuerit in uobis, hic erit magnus.