Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Quibus ergo uos laudibus praedicem, fortissimi fratres? robur pectoris uestri et perseuerantiam fidei quo praeconio uocis exornem? tolerastis usque ad consummationem gloriae durissimam quaestionem, nec cessistis suppliciis, sed uobis potius supplicia cesserunt. finem doloribus quem tormenta non dabant coronae dederunt. laniena grauior ad hoc diu perseuerauit, non ut stantem fidem deiceret, sed ut homines Dei ad Dominum uelocius mitteret. uidit admirans praesentium multitudo caeleste certamen Dei et spiritale, proelium Christi, stetisse seruos eius uoce libera, mente incorrupta, uirtute diuina, telis quidem saecularibus nudos, sed armis fidei credentes armatos. steterunt torti torquentibus fortiores et pulsantes ac laniantes ungulas pulsata ac laniata membra uicerunt. inexpugnabilem fidem superare non potuit saeuiens diu plaga repetita, quamuis rupta conpage uiscerum torquerentur in seruis Dei iam non membra sed uulnera. fluebat sanguis qui incendium persecutionis extingueret, qui flammas et ignes gehennae glorioso cruore sopiret. o quale illud fuit spectaculum Domini, quam sublime, quam magnum, quam Dei oculis sacramento ac deuotione militis eius acceptum, sicut scriptum est in psalmis spiritu sancto loquente ad nos [*]( 1 fidei et uirtutis N et] ac Pv aciem OBI, aciae Q 2 succumberetis R uicta om. R 8 for praedicent B 4 quo] qui C ezornati ex exomae C 5 toleratis C usque] utique P 8 laniena LR (Bed e corr. L), lanienda Q, laniendea N, lamentia C, quaestio v, om. P grauiora LQ perseuerauerit 01 9 fidemj finem R ut om. P ad deum C, a dno L uelociter NQ 10 admirata P 11 dei] certamen dei certamen Nv et om. NRv, qui C spiritali ex spiritalem Cm.2 praelio ex praelium C m. 2, premium N seruo N 12 telis] tales P, talis 01 13 fidei] fideles N credentis ClLRQ armati C torti] fortiter P 14 pulsantibus C ac laniantibus C, om. R ungulis P 15 ac] et Q ac laniata om. R ezpugnabilem P superare non] superant N 16 diu p. repetita] diu placere petita LN, dupla repetit ac C ruptam N 17 torquentur P 18 qui] cui N 19 ignem C glorios*e R (a eras.) 20 domino v, dS CR sublimen N 21 quam] quod P di R sed i corr., deo N ac deuotione om. P milites eius accepto P 22 sancto om. P ad ... monente om. N )

492
pariter et monente: pretiosa est in conspectu Dei mors iustorum eius. pretiosa mors haec est quae emit inmortalitatem pretio sui sanguinis, quae accepit coronam Dei consummatione uirtutis.