De Zelo et Livore

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.

DE ZELO ET LIVORE

Zelare quod bonum uideas et inuidere melioribus leue aput quosdam et modicum crimen uidetur, fratres dilectissimi, dumque existimatur leue esse et modicum non timetur, dum non timetur contemnitur, dum contemnitur non facile uitatur, et fit caeca et occulta pernicies quae dum minus perspicitur ut caueri a prouidentibus possit, inprouidas mentes latenter adfligit. porro autem Dominus prudentes esse nos iussit et cauta sollicitudine uigilare praecepit, ne aduersarius uigilans semper ipse et semper insidians ubi in pectus obrepsit de scintillis conflet incendia, de paruis maxima exaggeret et dum remissis et incautis leniore aura et flatu molliore blanditur, procellis ac turbinibus excitatis ruinas fidei et salutis ac uitae naufragia moliatur. excubandum est itaque, fratres dilectissimi, adque omnibus uiribus elaborandum, ut inimico saeuienti et iacula sua in omnes corporis partes quibus percuti et uulnerari possumus dirigenti sollicita et plena uigilantia repugnemus secundum quod Petrus apostolus in epistula sua praemonet et docet dicens: sobrii estote, uigilate, quia aduersarius uester diabolus tamquam leo rugiens aliquid deuorare quaerens circuit. [*]( 18- I Petr. 5, 8. ) [*]( INCIPIT DE ZELO ET LIYORE (LIBORE D) WDMB 2 inuideri W leue et modicum apud q. v 7 adfligit] adficit D 8 nos esse M, nos B 9 semper ipse om. D; ipse om. v 10 obrepsit WMBVD1, obrepserit D2V 11 exaggerat B et (ante dum) D s. l. m. 2, ut M 12 et] aut M 14 elaborandum est D 15 mittenti iacula M* omnis D 16 possimus M dirigenti] diligenti ac M sed ac s. 1. m. 2 18 praemonet in aepistula sua M et uigilate M2D7Bv 20 aliquid WDMBV, et aliquid uel aliquem v circuit post rugiens ponit v ) [*]( 27* )

420

Circuit ille nos singulos et tamquam hostis clausos obsidens muros explorat et temptat an sit pars aliqua membrorum minus stabilis et minus fida, cuius aditu ad interiora penetretur. offert oculis formas inlices et faciles uoluptates, ut uisu destruat castitatem. aures per canora musica temptat, ut soni dulcioris auditu soluat et molliat christianum uigorem. linguam conuicio prouocat, manum iniuriis lacessentibus ad petulantiam caedis instigat. ut fraudatorem faciat lucra opponit iniusta: ut animam pecunia capiat ingerit perniciosa conpendia: honores terrenos promittit ut caelestes adimat: ostentat falsa ut uera subripiat, et cum latenter non potest fallere, exerte adque aperte minatur, terrorem turbidae persecutionis intentans, ad debellandos seruos Dei inquietus semper et semper infestus, in pace subdolus, in persecutione uiolentus.

Quamobrem, fratres dilectissimi, contra omnes diaboli uel fallaces insidias uel apertas minas stare debet instructus animus et armatus, tam paratus semper ad repugnandum quam est ad inpugnandum semper paratus inimicus. et quoniam frequentiora sunt tela eius quae latenter obrepunt magisque occulta et clandestina iaculatio quo minus perspicitur hoc et grauius et crebrius in uulnera nostra grassatur, ad haec quoque intellegenda et depellenda uigilemus. ex quibus est zeli et liuoris malum. quod si qui penitus inspiciat, inueniet nihil magis christiano cauendum, nihil cautius prouidendum, quam ne quis inuidia et [*]( 2 membrorum] murorum ex 2. codd. recepit Baluzius 3 et om. M aditus B inferiora W 4 uoluntates WD 5 canoram musicam ex canorem musica M m. 2 sonitu D 6 resoluatJtf* conuitio MB, ad conuicium D2; conuicio ad conuicia coni. Vahlen 7 prouocat ad petulantiam coni. Routh manum om. D ad inpetulantiam D, ad uiolentiam coni. Bouth 8 fraude capiat (faciat...pecunia om.) D 9 ingerit] ostendit D 10 permittit Dl ostendit ex ostendat D m. 2 12 turbide D debellandum W dei seruos v 13 inquietos B et semper om. Dl 15 diaboli uel minas uel fallatias et insidias uel apertas minas D sed uel ap. minas exp. m. 2 uel exp. Baluzius 17 quam est ad inpugnandum om. B 19 oprepunt W magis magisque M occulta est D 21 crassatur B, grassantur ex grasatur M m. 2 quoque] quaeque malim 22 ex] et D liboris D ita saepissime, rarius W 23 quis M\'Bv inueniat D magis om. D 24 nequis ex neque uis M m. 2 inuidiae liuore M )

421
liuore capiatur, ne quis fallentis inimici caecis laqueis implicatus, dum zelo frater in fratris odia conuertitur, gladio suo nescius ipse perimatur. quod ut colligere plenius et manifestius perspicere possimus, ad caput eius adque ad originem recurramus. uideamus unde zelus et quando et quomodo coeperit. facilius enim a nobis malum tam perniciosum uitabitur, si eiusdem mali et origo et magnitudo noscatur.

Hinc diabolus inter initia statim mundi et perit primus et perdidit. ille angelica maiestate subnixus, ille Deo acceptus et carus postquam hominem ad imaginem Dei factum conspexit, in zelum maliuolo liuore prorupit, non prius alterum deiciens instinctu zeli quam ipse zelo ante deiectus, captiuus ante quam capiens, perditus ante quam perdens, dum stimulante liuore homini gratiam datae immortalitatis eripit, ipse quoque id quod prius fuerat amisit. quale malum est, fratres dilectissimi, quo angelus cecidit, quo circumueniri et subuerti alta illa et praeclara sublimitas potuit, quo deceptus est ipse qui decepit. exinde inuidia grassatur in terris, dum liuore periturus magistro perditionis obsequitur, dum diabolum qui zelat imitatur, sicut scriptum est: inuidia autem diaboli mors introiuit in orbem terrarum. imitantur ergo illum qui sunt ex parte eius.

Hinc denique nouae fraternitatis prima odia, hinc parricidia nefanda coeperunt, dum Abel iustum Cain zelat iniustus, dum bonum malus inuidia et liuore persequitur. tantum ualuit ad consummationem facinoris aemulationis furor, ut nec caritas fratris nec sceleris immanitas nec timor Dei nec poena delicti [*]( 20 Sap. 2, 24. ) [*]( 1 fallentibuB D\' 2 dum se B frater i. f. odia] nescius in fratre D 3 perematur W 4 ad (post adq.) om. Mv 5 zelum D 8 statim om. D et om. B periit Mv 9 ille dudum ang. v dno D 10 in D s. I. m. 2 13 ipse perditus M* 14 datam immortalitatis gratiam D eripiat D7 15 quo ex quod W m. 2 16 circum inueniri W\' 17 quo ex quod M m. 2 decipit WIM2 exinde ex ex W m. 2 18 magiBtrum D* 20 autem om. Augustin. de bapt. contra Don. IV, 8, 11 introibit M 21 orbe B illum] eum V 22 eius WB, illius DV, illius iustorum autem animae in manu dei sunt M 23 odia prima M parricidia ne add. m. 2 in W 24 iniuste M 25 bonus B 27 dilecti W\' )

422
cogitaretur. iniuste oppressus est qui iustitiam primus ostenderat, odia perpessus est qui odisse non nouerat, occisus est impie qui moriens non repugnabat. et quod Esau fratri suo Iacob inimicus extitit zelus fuit: nam quia ille benedictionem patris acceperat, hic in odium persecutionis facibus liuoris exarsit. et quod Ioseph fratres sui uendiderunt, causa uendendi de aemulatione descendit: postquam id quod sibi in uisionibus prosperum fuerat ostensum simpliciter ut fratribus frater exposuit, in inuidiam maliuolus animus erupit. Saul quoque rex ut Dauid odisset, ut persecutionibus saepe repetitis innocentem, misericordem, miti lenitate patientem necare cuperet, quid aliud quam zeli stimulus prouocauit? quia Goliath interfecto et ope ac dignatione diuina tanto hoste deleto populus admirans in laudes Dauid praedicationis suffragio prosiliit, Saul simultatis adque insectationis furias de liuore concepit. et ne longum faciam singulos recensendo, pereuntis semel populi adtendamus interitum. Iudaei nonne inde perierunt, dum Christo malunt inuidere quam credere? obtrectantes magnalibus quae ille faciebat zelo excaecante decepti sunt nec ad diuina noscenda cordis oculos aperire potuerunt.

Quae nunc considerantes, fratres dilectissimi, contra tantam mali perniciem uigilanter et fortiter dicata Deo pectora muniamus. aliorum mors proficiat ad nostram salutem, inprudentium poena prouidentibus conferat sanitatem. non est autem quod aliquis existimet malum istud una specie contineri aut breuibu terminis et angusto fine concludi. late patet zeli multiplex et fecunda pernicies. radix est malorum omnium, fons cladium, seminarium delictorum, materia culparum. inde odium surgit, [*]( 3 suo D 8. l. m. 2 5 hic ex hinc Mm.2 faucibus M 6 uendidernnt] uinderunt D 8 in M 8. l. m. 2, om. D . inuidia Ml 11 mitem v lenitatem M1 necare ex negaret D m. 2 cuperent M1 12 golian B, golia M, goliad v dei ope W 14 prosilinit B 15 concepit et pertulit W et om. Wl 16 singula D recensendum D*, regenerando B, accensendo Oxon. semel WMB, simul D et in margine W*; cf. p. 215, 22 18 quam ex quod D m. 2 19 nec] ne M 21 nunc] nos Wv 22 et] ac M dno D pectora] et uegetata pectora nostra v 24 prudentibus V 25 istum D breuius D 27 facnnda B est enim B omnium malorum v gladium DM )

423
animositas inde procedit. auaritiam zelus inflammat, dum quis suo non potest esse contentus uidens alterum ditiorem. ambitionem zelus excitat, dum cernit quis alium in honoribus auctiorem. zelo excaecante sensus nostros adque in ditionem suam mentis arcana redigente Dei timor spernitur, magisterium Christi neglegitur, iudicii dies non prouidetur. inflat superbia, exacerbat saeuitia, perfidia praeuaricatur, inpatientia concutit, furit discordia, ira feruescit, nec se iam potest cohibere uel regere qui factus est potestatis alienae. hinc dominicae pacis uinculum rumpitur, hinc caritas fraterna uiolatur, hinc adulteratur ueritas, unitas scinditur, ad haereses adque ad schismata prosilitur, dum obtrectatur sacerdotibus, dum episcopis inuidetur, dum quis aut queritur non se potius ordinatum aut dedignatur alterum ferre praepositum. hinc recalcitrat, hinc rebellat de zelo superbus, de aemulatione peruersus, animositate et liuore non hominis sed honoris inimicus.

Qualis uero est animae tinea, quae cogitationum tabes, pectoris quanta rubigo zelare in altero uel uirtutem eius uel felicitatem id est odisse in eo uel merita propria uel beneficia diuina, in malum proprium bona aliena conuertere, inlustrium prosperitate torqueri, aliorum gloriam facere suam poenam, uelut quosdam pectori suo admouere carnifices, cogitationibus et sensibus suis adhibere tortores qui se intestinis cruciatibus lacerent, qui cordis secreta maliuolentiae ungulis pulsent. non cibus talibus laetus, non potus potest esse iocundus. suspiratur semper et ingemescitur et doletur, dumque ab inuidis numquam liuor exponitur, diebus ac noctibus pectus obsessum sine intermissione laniatur. mala cetera habent terminum et quodcumque [*]( 1 auaritiae M 2 suo non potest] non uult suo D 3 auctiorem] al- tiorem v, auctoremD 4 zeli D sensos Dl 5 redigentem WD 6 inflatur s. exacerbatur WMB; cf. de mort. p. 299,18 8 peruescitD se iam ex etiam Dm. 1 potest iam v, iam non potest W* cohibere se D1 uel] nec v 9 potestati B 10 hinc (ante car.) om. B 11 haeresis D 14 pferre B recalcitat W 16 inimicus est D 17 est] et D tinia quae B, tinaniaq. D, iniquae M in ras. pectoris ex peccatoris Mm.2 18 robigo MlB, est robigo animae M* 19 benificia D 21 et nelnt D\'v 22 cogitationi Wx 23 crucitatibusD 25 poteat potus B iucundus Bv 26 inuidiis B 27 obsessum pectus D )

424
delinquitur delicti consummatione finitur. in adultero cessat facinus perpetrato stupro, in latrone conquiescit scelus homicidio admisso et praedoni rapacitatem statuit possessa praeda et falsario modum ponit impleta fallacia. zelus terminum non habet, permanens iugiter malum et sine fine peccatum, quantoque ille cui inuidetur successu meliore profecerit tanto inuidus in maius incendium liuoris ignibus inardescit.

Hinc uultus minax, toruus aspectus, pallor in facie, in labiis tremor, stridor in dentibus, uerba rabida, effrenata conuicia, manus ad caedis uiolentiam prompta, etiamsi a gladio interim uacua, odio tamen furiatae mentis armata. et idcirco Spiritus sanctus dicit in psalmis: noli zelare bene ambulantem in uia sua. et iterum: obseruabit peccator iustum et stridet ad eum dentes suos. Deus autem inridebit eum, quoniam prouidet quia ueniet dies eius. hos beatus apostolus Paulus designat et denotat dicens: uenenum aspidum sub labiis eorum et os eorum maledicto et amaritudine plenum est. ueloces ad effundendum sanguinem pedes eorum, contritio et calamitas in uiis eorum, qui uiam pacis non agnouerunt, nec est. timor Dei ante oculos eorum.

Multo malum leuius et periculum minus est cum membra gladio uulnerantur. facilis cura est ubi plaga perspicua est, et cito ad sanitatem medella subueniente perducitur quod uidetur. zeli uulnera abstrusa sunt et occulta, nec remedium curae [*]( 12 Ps. 36, 7.12.13. 16 Rom. 3, 13 sq. ) [*]( 3 praedonis MBD*, praedones D* praeda possessa v 4 zelus autem D* et permanens D 6 in W 8.1. m. 2 9 rapida M et infrenata ex et frenata M m. 2 10 caedes et ad M sed et ad s. I. m. 2 promptae DM1 etsi B a om. M 11 uacuae D furiosae mentes armatae D 12 dicit sps sce M ambulantes M (s s. l. m. 2) 13 obseruauit M 14 stridet WDMBV, stridebit v dentes suos WDMV, dentibus suis Bv 16 et notat D, om. M 17 aspidum om. B et 08 eorum] quorum os DM maledicto WBV, maledictione DMv 19 pedes eorum ad effundendum sanguinem DM contribulatio BY calamitas] infelicitas DM in M 8. I. m.2 20 qui W, quia DB, et M cognouerunt M nec] non M est] et W 23 facilior M 24 perducitur WDMBY, perducitur uulnus v 25 zeli autem D2 oculta D medentes Dl )

425
medentis admittunt quae se intra conscientiae latebram caeco dolore cluserunt. quicumque es inuidus et malignus , uideris quam sis eis quos odisti insidiosus, perniciosus, infestus. nullius magis quam tuae salutis inimicus es. quisque ille est quem zelo persequeris subterfugere et uitare te poterit. tu te non potes fugere. ubicumque fueris, aduersarius tuus tecum est, hostis semper in pectore est, pernicies intus inclusa est, ineluctabili catenarum nexu ligatus et uinctus es, zelo dominante captiuus es, nec solacia tibi ulla subueniunt. perseuerans malum est hominem persequi ad Dei gratiam pertinentem, calamitas sine remedio est odisse felicem.

Et idcirco, fratres dilectissimi, huic periculo consulens Dominus ne quis zelo fratris in laqueum mortis incurreret, cum eum discipuli interrogarent quis inter illos maior esset, qui fuerit, inquit, minimus in omnibus uobis hic erit magnus. amputauit omnem aemulationem responso suo, omnem causam et materiam mordacis inuidiae eruit et abscidit. discipulo Christi zelare non licet, non licet inuidere. exaltationis aput nos non potest esse contentio. de humilitate ad summa crescimus, didicimus unde placeamus. denique et apostolus Paulus instruens et monens, ut qui inluminati Christi lumine tenebras nocturnae conuersationis euasimus in factis adque in operibus luminis ambulemus, scribit et dicit: nox transiuit, dies autem adpropinquauit. abiciamus ergo opera tenebrarum et induamus arma lucis. tamquam in die decenter ambulemus, non in comisationibus et ebrietatibus, [*]( 14 Luc. 9, 48. 23 Rom. 13,12 sq. ) [*](1 latebras DMv 2 clauserunt Мv quam sis corr. in quasi M m. 2 3 in eos D perniciosus om. D et infestus D 4 quisquis v 5 tu te autem D2 fugere et uitare M 7 pectore WDMV, pectore tuo Bv 8 legatus Ml 9 peruerans Dx 14 inter illos] eorum B esset respondit D 15 in om. D; in omnibus uobis om. V 17 inuidiae mordacis M 18 exultationis M 19 contemptio B dicimus Wl 20 et om. DM 21 christi sumus M3 22 operimus Wl 23 nox inquit M transibit D autem om. D adpropinquabit DM* 24 ergo] a nobis D, ergo a nobis M 25 diem W decenter honeste B 26 comisationibus DMIV, comessationibus WM7Bv et] et in WB )

426
non in concupiscentiis et impudicitiis, non in certaminibus et zelo. si recesserunt de pectore tuo tenebrae, si nox inde discussa est, si caligo detersa est, si luminauit sensus tuos splendor diei, si homo lucis esse coepisti, quae sunt Christi gere, quia lux et dies Christus est.

Quid in zeli tenebras ruis, quid te nubilo liuoris inuoluis, quid inuidiae caecitate omne pacis et caritatis lumen extinguis, quid ad diabolum cui renuntiaueras redis, quid Cain similis existis? homicidii namque facinore constringi eum quisque zelauerit et odio habuerit fratrem suum declarat Iohannes apostolus in epistula sua dicens: qui fratrem suum odit homicida est: et scitis quia omnis homicida non habet in se uitam manentem. et iterum: qui dicit se in luce esse et fratrem suum odit in tenebris est usque adhuc et in tenebris ambulat et non scit quo eat, quoniam tenebrae excaecauerunt oculos eius. qui odit, inquit, fratrem suum in tenebris ambulat et non scit quo eat. it enim nescius in gehennam, ignarus et caecus praecipitatur in poenam, recedens scilicet a Christi lumine monentis et dicentis: ego sum lumen mundi. qui me secutus fuerit non ambulabit in tenebris, sed habebit lumen uitae. sequitur autem Christum qui praeceptis eius insistit, qui per magisterii eius uiam graditur, qui uestigia eius adque itinera sectatur, qui id quod Christus et docuit et fecit imitatur secundum quod Petrus quoque hortatur et monet dicens: Christus passus est pro uobis relinquens uobis exemplum, ut sequamini uestigia eius. [*]( 11 Io. 3,15. 13 Io. 2, 9. 11. 20 Io. 8,12. 25 I Petro 2, 21. ) [*]( 1 et inpudititiis D 8.1. m. 2 3 alterum est om. B ilhuninauit DlM217 6 te ex de W m. 2 8 quid c. s. existis om. D 9 homicidi D\'B facinoris D quisquis M2v, qui Do 11 odit om. B 12 scietis D 13 manentem] aeternam M, aeternam in se manentem B lucemJ? 14 odit] add. M: homicida est et usque adhuc est M 15 tenebris est Dl nescit B 18 super iit enim W m. 2 itineris in gehennam iiescius M in poenam ex poena D m. 2 20 lumen] loi D; cf. test. II7 p. 72 21 ambulauit DM1 24 qui quod DMl, quid quod Ml et christus-D1 et (ante doc.) om. M fecit et docuit v 26 uobis WDMBY, nobis v; cf. test. III39, de bono pat. c. 9 uobis] nobis v )

427

Meminisse debemus quo uocabulo plebem suam Christus appellet, quo titulo gregem suum nuncupet. oues nominat, ut innocentia christiana ouibus aequetur: agnos uocat, ut agnorum naturam simplicem simplicitas mentis imitetur. quid sub uestitu ouium lupus latitat, quid gregem Christi qui christianum se mentitur infamat? Christi nomen induere et non per Christi uiam pergere quid aliud quam praeuaricatio est diuini nominis, quam desertio itineris salutaris ? quando ipse doceat et dicat eum ad uitam uenire qui mandata seruauerit et eum esse sapientem qui uerba eius audierit et fecerit, doctorem quoque eum maximum in regno caelorum uocari qui docuerit et sic fecerit, tunc praedicanti profuturum quod bene adque utiliter praedicatum fuerit, si id quod ore promitur factis sequentibus inpleatur. quid uero insinuauit crebrius discipulis suis Dominus, quid inter monita salutaria et praecepta caelestia custodiendum magis seruandumque mandauit quam ut eadem dilectione qua discipulos ipse dilexit nos quoque inuicem diligamus? quomodo autem uel pacem Domini uel caritatem tenet qui intercedente zelo nec pacificus potest esse nec carus?

Ideo et apostolus Paulus cum pacis et caritatis merita depromeret cumque adseueraret firmiter et doceret nec fidem sibi nec eleemosynas nec passionem quoque ipsam confessoris et martyris profuturam, nisi caritatis foedera integra adque inuiolata seruasset, adiecit et dixit: caritas magnanima est, caritas benigna est, caritas non zelat, docens scilicet et ostendens eum posse caritatem tenere quisque magnanimus fuerit et benignus et zeli ac liuoris alienus. item alio loco cum moneret ut homo iam sancto Spiritu plenus et natiuitate caelesti Dei [*]( 24 I Cor. 13,4. ) [*]( 2 nominet W 4 simplitas W uestito D 5 quid] qui Ml se christianum v, ch. se esse B 6 christi... pergere om. D 10 eum om. W 11 fecerit et sic docuerit WDMB: ein. Vahlen 12 praedicanti tunc B 13 quodquod D1 15 salutaria monita v seruandum quae WD 17 nos quoque nos W, nos D 18 intercidente Dl 20 et om. M caritatis et pacis M 21 adseueret Dx 22 elimosinas D confessionis D martyrii D, martyriis B 24 adicit et dicit D magnanimis B caritas benigna est om. B 25 zelat] aemuletur D 26 quisquis v magnanimis jB 27 ac] et D a zelo ac liuore v )

428
filius factus non nisi spiritalia et diuina sectetur, ponit et dicit: et ego quidem, fratres, non potui uobis loqui quasi spiritalibus sed quasi carnalibus, quasi infantibus in Christo.. lacte uos potaui, non cibo. nondum enim poteratis, sed neque nunc potestis. adhuc enim estis carnales. ubi enim in uobis zelus et contentio et dissensiones, nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis?

Obterenda sunt, fratres dilectissimi, uitia et peccata carnalia et terreni corporis infesta labes spiritali uigore calcanda, ne dum iterum ad ueteris hominis conuersationem reuoluimur letalibus laqueis inplicemur, apostolo hoc idem prouidenter et salubriter praemonente. itaque, inquit, fratres, non secundum carnem uiuamus. si enim secundum carnem uiuitis, incipietis mori: si autem spiritu opera carnis mortificatis, uiuetis. quotquot enim spiritu Dei aguntur hi sunt filii Dei. si filii Dei sumus, si templa eius esse iam coepimus, si accepto Spiritu sancto sancte et spiritaliter uiuimus, si de terris oculos ad caelum sustulimus, si ad superna et diuina plenum Deo et Christo pectus ereximus, non nisi quae sunt Deo et Christo digna faciamus, sicut apostolus excitat et hortatur. si consurrexistis, inquit, Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: quae sursum sunt sapite, non quae terrena sunt. mortui enim estis, et uita uestra [*]( 2 I Cor. 3, 1 sq. 13 Rom. 8, 12 sq. 22 CoL 3,1 sq. ) [*]( 3 infantibus] instantibus B 4 lacte uobis B, lac uobis v potum dedi non escam (cibum v) Mv; cf. test. III3 p. 115 5 nunc quidem M 6 ubi] cum D in uobis] sit inter uos D contemptio B 7 dissensiones sunt v 9 obterenda] obseruanda D, temperanda M, obtemperanda Morellius peccata om. D\' 10 et***de terreni M infesta labe ex infestas labes M m. 2 necdum M1 12 inplecemur D apostolos M idem) quidem D prouidente B 13 praemonet M fratres OWl. B 14 uiuitis WDV, uiuatis B, uiieritis v 15 mortificatis WBV,-..cetis D, ...caueritis v 16 quodquod D 17 hii WB filii dei sunt 0 eius] dei D \' 18 et M 8. 1. m. 2 19 uiuamus D1 si ad] si at D 20 et erezimus D 21 sicut et v 22 christo WDl V, cum christo МD2Bv; cf. fest. III 11 p. 124 24 sedet D susum Wl 25 terrena sunt WDMBV, super terram v )

429
abscondita est cum Christo in Deo. cum Christus apparuerit uita uestra, tunc et uos apparebitis [cum eo] in gloria. qui ergo in baptismo secundum hominis antiqui peccata carnalia et mortui et sepulti sumus, qui regeneratione caelesti Christo consurreximus, quae sunt Christi et cogitemus pariter et geramus, sicut idem apostolus docet rursus et monet dicens: primus homo de terrae limo, secundus homo de caelo. qualis ille e limo, tales et qui de limo: et qualis caelestis, tales et caelestes. quomodo portauimus imaginem eius qui de limo est, portemus et imaginem eius qui de caelo est. imaginem autem caelestem portare non possumus, nisi in eo quod esse nunc coepimus Christi similitudinem praebeamus.

Hoc est enim mutasse quod fueras et coepisse esse quod non eras, ut in te diuina natiuitas luceat, ut ad patrem Deum deifica disciplina respondeat, ut honore et laude uiuendi Deus in homine clarescat ipso exhortante et monente et eis qui se clarificant uicem mutuam pollicente. eos, inquit, qui clarificant me clarificabo, et qui spernit me spernetur. ad quam clarificationem formans nos ac praeparans Dominus et filius Dei similitudinem Dei patris insinuans in euangelio suo dicit: audistis quia dictum est: diliges proximum tibi et odibis inimicum tibi. ego autem dico uobis: diligite inimicos uestros et orate pro his qui uos [*]( 7 I Cor. 15, 47 sq. 18 I Sam. 2, 30. 22 Matth. 5,43 sq. ) [*]( 1 in deo om. D cum autem MBv 2 apparebitis cum eo (ipso v) WDVv, cum eo app. MB; cf. test. l. c. 3 gloria sempiterna SP in om. M\' 4 et mortui] emortui W regenerationi D 5 et W, haec D, om. MB 6 idem om. M rusus monet et docet M 7 dicens ex docens W terra e limo D, terra terrenus M 8 e caelo D, de caelo caelestis M ille om. M e limo WDB, de 1. v, terrenus M; cf. test. III 11 p. 123 talis D qui de limo] terreni M 9 talis D 10 de] e D ita portemus D 11 de] e D 12 nunc] iam Mv 15 ad om. D 17 hortante D clarificent MB 18 uicem] lucem M pollicentem DMB 19 spernitur D; cf. de dom. orat. c. 11 20 praoparans] corroborans W filiis D 21 dei (ante patris) om. B 22 Aaudistis W diligis D 23 odibis WB, odies ex odiis M, odio habebis Dv; cf. de bono pat. c. 5 24 his] eis M persequentur Ml )

430
persecuntur, ut sitis similes patris uestri qui in caelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et mal\'os et pluit super iustos et iniustos. si hominibus laetum est et gloriosum filios habere consimiles et tunc magis generasse delectat, si ad patrem liniamentis paribus suboles subsiciua respondeat, quanto maior in Deo patre laetitia est, cum quis sic spiritaliter nascitur, ut in actibus eius et laudibus diuina generositas praedicetur. quae iustitiae palma est, quae corona esse te talem, de quo Deus non dicat: filios generaui\' et exaltaui, ipsi autem me spreuerunt. conlaudet te potius Christus et inuitet ad praemium dicens: uenite, benedicti patris mei, percipite regnum quod uobis paratum est ab origine mundi.

His meditationibus conroborandus est animus, fratres dilectissimi, eiusmodi exercitationibus contra omnia diaboli iacula firmandus. sit in manibus diuina lectio, in sensibus dominica cogitatio, oratio iugis omnino non cesset, salutaris operatio perseueret. spiritalibus semper actibus occupemur, ut quotienscumque inimicus accesserit, quotiens adire temptauerit, et clausum aduersum se pectus inueniat et armatum. non enim christiani hominis corona una est quae tempore persecutionis accipitur. habet et pax coronas suas, quibus de uaria et multiplici congressione uictores prostrato et subacto aduersario coronamur. libidinem subegisse continentiae palma est. contra iram, contra iniuriam repugnasse corona patientiae est. de auaritia triumphus [*]( 9 Es. 1, 2. 11 Matth. 25, 34. ) [*]( 1 simelis D, filii v; cf. test. III 49 patri uro M 2 supra D 5 patrumilf1 paria M soboles Wv, soboli. M subseciua M1, subcisiua uel successiua v 6 respondeant M 7 quis sic] quitsi D, quis M 8 institia et B ! 9 corona est MB te WD, se Baluzius, o-m. MB genui D 10 spreuerunt me v sed collaudet v 11 et inuitet christus D 12 patres D percipite] possideteD 15 et eiusmodi M exercitationibua] generationibus D 16 in manibus] in animo M, ante oculos v lectio] add. v: in manibus bona operatio dominica] diuina M 18 actibus semper D quotiescamque-quoties Wv 19 et] nt D, om. M 20 aduersum] contra B 21 homines D sola corona est M sed sola 8. I. m. 2 23 coronantur Baluzius 24 libidine D est om. D )

431
est pecuniam spernere. laus est fidei fiducia futurorum mundi aduersa tolerare. et qui superbus in prosperis non est gloriam de humilitate consequitur. et qui ad pauperum fouendorum misericordiam pronus est retributionem thesauri caelestis adipiscitur. et qui zelare non nouit quique unanimis et mitis fratres suos diligit dilectionis et pacis praemio honoratur. in hoc uirtutum stadio cotidie currimus, ad has iustitiae palmas et coronas sine intermissione temporis peruenimus.

Ad quas ut peruenire tu etiam possis qui fueras zelo et liuore possessus, omnem illam malitiam qua prius tenebaris abice, ad uiam uitae aeternae uestigiis salutaribus reformare. euelle de pectore tuo spinas et tribulos, ut te dominicum semen fertili fruge locupletet, ut diuina et spiritalis seges in copiam fecundae messis exuberet. uenena fellis euome, discordiarum uirus exclude, purgetur mens quam serpentinus liuor infecerat, amaritudo omnis quae intus insederat Christi dulcedine leniatur. de sacramento crucis et cibum sumis et potum, lignum quod aput Merrham profecit in imagine ad saporis dulcedinem tibi in ueritate proficiat ad mulcendi pectoris lenitatem, nec ad medellam prosperandae ualitudinis laborabis. unde uulneratus fueras inde curare. ama eos quos ante oderas, dilige illos quibus iniustis obtrectationibus inuidebas. bonos imitare, si sectari potes: si sectari non potes, conlaetare certe et gratulare melioribus. fac te illis adunata dilectione participem, fac te consortio caritatis et firaternitatis uinculo coheredem. dimittentur tibi debita, quando ipse dimiseris: accipientur sacrificia tua, cum pacificus ad Deum [*]( 1 et pecunias D fidei om. M; fidei fiducia est D s. 1. futurorum bonorum B 2 qui] quisquis D 3 misericordia WD 5 et om.D unammes et mitesDM* 7 has om. D 9 tu etiam om. D 14 praeoordiarum M 16 sederat W\', mfecerat D dulcedene D de DMBV, si de Wv 18 merram WDV, myrram M, mirrham uel mars v proficit MB imaginem B soporis dulcedineZ) ueritatem D 19 mulgendi M 20 ualetudinis Mv labores D, laboris W sed in margine laborabis 21 illos] eos WD 22 si sectari potes om. D, sectare si potes M si sectari non WDBV, si autem sectari non v, si non M 23 gratulare WDMB V, congr. v 24 adunandi D te] te eis M et om. D 25 coheredem] cohaerentem v demittentur D debita] delicta V 26 et ipse DBv, tu ipse v demiseris D accipiuntur B dominum V )

432
ueneris. sensus adque actus tui diuinitus dirigentur, quando ea quae diuina et iusta sunt cogitaueris, sicut scriptum est: cor uiri cogitet iusta, ut a Deo dirigantur gressus eius.

Habes autem multa quae cogites. paradisum cogita, quo Cain non redit qui zelo fratrem peremit. cogita caeleste regnum, ad quod non nisi concordes adque unanimes Dominus admittit. cogita quod filii Dei hi soli possint uocari qui sint pacifici, qui natiuitate et lege diuina ad similitudinem Dei patris et Christi respondeant adunati. cogita sub oculis nos Dei stare, spectante ac iudicante ipso conuersationis ac uitae nostrae curricula decurrere, peruenire nos tunc demum posse, ut eum uidere contingat, si ipsum nunc uidentem delectemus actibus nostris, si nos dignos gratiae eius et indulgentiae praebeamus, si placituri semper in regno in hoc mundo ante placeamus. [*]( 3 Prou. 16, 1. ) [*]( 1 dirigantur B 2 sunt et iusta D 3 cogitat B dno v 5 in quo D 6 redit] ingreditur BaXuzius fratrem zelo D 7 non om. W concordes adque om. B 8 fili WlDl hii MB uooari] esse D qui sunt M, om. D pacifeci D natiuitate caelesti Dv 10 ocnloB B dei nos stare Mv, dei stare nos B (stare expungendum uitktur) 13 prius si om. D 14 gratia DBfJ et indnlgentiae M 8. 1. m. 2, et indulgentia DBv praebehamus D1 si corr. in sic Mm. 2 15 si in hoc M1 DE ZELO ET LITORE EXPLICIT W, EXPLICIT DE ZELO ET LEBORE C, CAECILI CTPRIAHT DE ZELO ET LITORE EXFLC MB )

433