De Unitate Ecclesiae Catholicae Liber

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.

Cum moneat Dominus et dicat: uos estis sal terrae cumque esse nos iubeat ad innocentiam simplices et tamen cum, simplicitate prudentes, quid aliud, fratres dilectissimi, quam prouidere nos conuenit et sollicito corde uigilantes subdoli hostis insidias intellegere pariter et cauere, ne qui Christum sapientiam Dei patris induimus minus sapere in tuenda salute uideamur? neque enim persecutio sola metuenda est et ea quae subruendis ac deiciendis semis Dei aperta inpugnatione grassantur, facilior cautio est ubi manifesta formido est, et ad certamen animus ante praestruitur, quando se aduersarius confitetur. plus timendus est et cauendus inimicus, cum latenter obrepit, cum per pacis imaginem fallens occultis accessibus serpit, unde et [*]( 2 Matth. 5,13. ) [*]( INCIPIT DE CATOLICA AECCLESIAE VNITATE S, INCIPIT DE CATHOLICE AECLEaiAE TKITATE W, INCIPIT DE ECCLESIAE CATOLICE VNITATE M, INCIPIT ETVSVEM CIPKIANI DE ECLEBIAE VNTTATE G, INCIPIT DE VNITATE BCCLESIAE B; Cypr. epist. 51, c. 4: sed et catholicae ecclesiae Tmitatem quantum potuit expressit nostra mediocritas; JFulgentius de remiss. pecc. I, 21: hnius arcae mjsterium beatissimns martyr Cyprianus scribens in libro de simplicitate praelatorum uel potins secundum netnsta exemplaria de unitate ecclesiae catholicae exposuit; de simplicitate praelatorum uel de unitate ecclesiae inscriptio uwlgata. 4 dilictissimi S, karissimi G 5 et] ut S 7 dni R indnimns SY, indnimnr W GMR de intuenda M sed de super ras. 2. Zitt. m. 2 8 ei et M eaq. SB snbnertendis R 9 dei serois « inpngnatione] indignatione M gTassantnr SGH\'BI, grassatur WVM1, crassatur B2 10 manilesta] maneea S 11 pre***tnitur G(sti? eras.) quA ex quando R ». 2 profitetur M 12 timendns] metnendns v et canendus est G quam per ex cum per R m. 2 13 serpit] serpentis S ) [*]( m. ) [*]( 14 )

210
nomen serpentis accepit. ea est eius semper astutia, ea est circumueniendi hominis caeca et latebrosa fallacia. sic ab initio statim mundi fefellit et uerbis mendacibus blandiens rudem animam incauta credulitate decepit: sic dominum ipsum temptare conatus, quasi obreperet rursus et falleret, latenter accessit: intellectus tamen est et retusus et ideo prostratus quia agnitus adque detectus.

Ynde nobis exemplum datum est ueteris hominis uiam fugere, uestigiis Christi uincentis insistere, ne denuo incauti in mortis laqueum reuoluamur sed ad periculum prouidi accepta inmortalitate potiamur. inmortalitatem autem potiri quomodo possumus, nisi ea quibus mors expugnatur et uincitur Christi mandata seruemus ipso monente et dicente: si uis ad uitam uenire, serua mandata, et iterum: si feceritis quod mando nobis, iam non dico uos seruos sed amicos. hos denique fortes dicit et stabiles, hos super petram robusta mole fundatos, hos contra omnes tempestates et turbines saeculi inmobili et inconcussa firmitate solidatos. qui audit, inquit, uerba mea et facit ea, similabo eum uiro sapienti, qui aedificauit domum suam super petram. descendit pluuia, aduenerunt flumina, uenerunt uenti et inpegerunt in domum illam: et non cecidit. fundata enim fuit super petram. uerbis igitur eius insistere, quaecumque et docuit et fecit discere et facere debemus. ceterum credere se in Christo quomodo dicit, qui non facit quod Christus [*](13 Matth. 19,17. 14 Io. 15, 14 sq. 18 Matth. 7, 24 sq. ) [*]( 1 semper eiusJf est om. JR eius circnmneniendis G 2 hominib. ex hominis Gm.2 3 statim ex statum Om. 2 rude anima S, rues anima M1, rudes animas WGM*Bv 4 credelitate G1, crudelitate SM, crudelitas B decipit Gl, decoepit M 5 obriperet SB 6 agnitus est B 9 uincentis] ninentis scripsit Baltusius ne] nec G 11 inmortalitatem BY, immortalitate WGMBf) possumus W sed u corr. 13 pernenire B 14 feceritis inquit M quod WG MVR, quoad S, quae v 15 dicam v denique] denuo B 16 et stabiles dicitM supra G 19 illum B 20 aedificabit S, etificat W suam M 8. I. m. 2 supra Wv 21 ad- uenerunt SWGMVB, uenerunt v nenerunt SWMVB, flauerunt Gv inpigerunt S 23 supra W eius igitur B 24 et (ante docuit) om. M 25 christum Wv )

211
facere praecepit? aut unde perueniet ad praemium fidei qui fidem non uult seruare mandati? nutet necesse est et uagetur et spiritu erroris abreptus uelut puluis quem uentus excutit uentiletur nec ambulando proficiet ad salutem qui salutaris uiae non tenet ueritatem.

Cauenda sunt autem non solum quae sunt aperta adque manifesta sed et astutae fraudis subtilitate fallentia. quid uero astutius quidue subtilius, quam ut Christi aduentu detectus ac prostratus inimicus, postquam lux gentibus uenit et sospitandis hominibus salutare lumen effulsit, ut surdi auditum gratiae spiritalis admitterent, aperirent ad Dominum oculos caeci, infirmi aeterna sanitate reualescerent, clodi ad ecclesiam currerent, muti claris uocibus et precibus orarent, uidens ille idola derelicta et per nimium credentium populum sedes suas et templa deserta excogitauerit nonam fraudem, ut sub ipso christiani nominis titulo fallat incautos? haereses inuenit et schismata, quibus subuerteret fidem, ueritatem corrumperet, scinderet unitatem. quos detinere non potest in uiae ueteris caecitate circumscribit et decipit noui itineris errore. rapit de ipsa ecclesia homines et, dum sibi adpropinquasse iam lumini adque euasisse saeculi noctem uidentur, alias nescientibus tenebras rursus infundit, ut cum euangelio Christi et cum obseruatione eius et lege non stantes christianos se uocent et ambulantes in tenebris habere se lumen existiment blandiente aduersario adque fallente, qui secundum apostoli uocem transfigurat se uelut angelum lucis et ministros subornat suos uelut ministros iustitiae adserentes noctem pro die, interitum pro salute, desperationem sub obtentu spei, [*]( 1 facere] fieri VR 2 semare. Mandat G nutet super ut et M m. 2 ) [*]( 3 errores S areptus M excuti G uentuletur S 6 autem fratres dilectissimi v quae sunt] que eunt R 7 et M 8. I. m. 2 a*stute G 8 prostratus ex promptus R m. 2 10 efulsit W, infulsit M ad ante auditum G 8. 1. m. 2 11 aperirent om. R deum Gv oculos suos W GMv 12 claudi Wv current S 14 et S, ac WGMRv 15 excogitauerat G, excogitauit M2 16 heresis SWlR et ex aut G m. 2 scismata SW, ita saepius 17 quos ex q** M m. 2 18 ueteris] tieteris S 19 cum S 20 adpropinquanti M lumine M, lumina G, ImnenJS 21 rurrus G infudit MG* ut] et S 22 et cum] ut cum W 23 seuocant M 24 existimant G 25 angelus M 26 suos subornat G, suos ornatM si uelut S 27 diem S salutem S obtentum Gl ) [*]( 14* )

212
perfidiam sub praetexto fidei, antichristum sub uocabulo Christi, ut dum uerisimilia mentiuntur, ueritatem subtilitate frustrentur. hoc eo fit, fratres dilectissimi, dum ad ueritatis originem non reditur nec caput quaeritur nec magisterii caelestis doctrina seruatur.

Quae si quis consideret et examinet, tractatu longo adque argumentis opus non est. probatio est ad fidem facilis conpendio ueritatis. loquitur Dominus ad Petrum: ego tibi dico, inquit, quia tu es Petrus et super istam petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferorum non uincent eam. dabo tibi claues regni caelorum: et quae ligaueris super terram erunt ligata et in caelis, et quaecumque solueris super terram erunt soluta et in caelis. super unum aedificat ecclesiam, et quamuis apostolis omnibus post resurrectionem suam parem potestatem tribuat et dicat: sicut u t misit me pater et ego mitto uos. accipite Spiritum sanctum: si cuius remiseritis peccata, remittentur illi: si cuius tenueritis, tenebuntur, tamen ut [*]( 8 Matth. 16,18 sq. 15 Io. 20, 21 sq. ) [*]( 1 praetecto S, praetextuW1*? antichristi tam S 2 ut] et MR subtili arte ex snbtibiatebe R m. 2 3 ueritates M, unitatis coni. Baluzius originom] ordinem G 4 nec (ante mag.) om. R magisterii MV, magi- steri S, magistri WR Gv 6 quis non G consideraturS(a in e coff. tK. J) tractu NtB, tracto S longo om. G 7 conpendium G7 8 dico tibi MR inquit om. G 9 istam] hanc v 11 dabo tibi S, tibi dabo WGMVR, et tibi dabo v legaueris -legata M 12 et (ante in) om. S 13 saper] in S poet in caelis add. Mv : et idem (et iterum eidem v) post resarrectionem suam dicit: pasce oues meas (Io. 21, 16 sq.), uerba om. SWGVR 14 nnum SWGMIRV, illum unum M*v ecclesiam suam v; continuo add. Mv: et illi pascendas oues mandat (mandat oues v) suas; his adiungit M solus: et quamuis apostolis omnibus parem tribuat potestatem, unam tamen cathedram constituit et unitatis originem atque (atque deletum m. 2) orationis suae auctoritate disposuit. hoc erant ptique et ceteri quod Petrus, sed primatus Petro datur ut (ex et m. 2) una ecclesia et cathedra una monstretur. et pastores sunt omnes, sed grez unus ostenditur, qui ab apostolis omnibus nnanimi consensione pascator. hanc et Pauli unitatem qui non tenet, tenere se fidem credit? qui cathedram Petri super quam fundata ecclesia est deserit, in ecclesia se esse confidit ? super unUDl aedificauit ecclesiam 16 accipe S 17 si cui Rsv, sicut R\', - item 1.18 . remittuntur R 18 illis M, om. G )

213
unitatem manifestaret, unitatis eiusdem originem ab uno incipientem. sua auctoritate disposuit. hoc erant utique et ceteri apostoli quod fuit Petrus, pari consortio praediti et honoris et potestatis, sed exordium ab unitate proficiscitur, ut ecclesia Christi una monstretur. quam unam ecclesiam etiam in cantico canticorum Spiritus sanctus ex persona Domini designat et dicit: una est columbamea, perfecta mea, una est matri suae, electa genetrici suae. hanc ecclesiae unitatem qui non tenet tenere se fidem credit? qui ecclesiae renititur et resistit in ecclesia se esse confidit? quando et beatus apostolus Paulus hoc idem doceat et sacramentum unitatis ostendat dicens: unum corpus et unus spiritus, una spes uocationis uestrae, unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus.

Quam unitatem tenere firmiter et uindicare debemus, maxime episcopi qui in ecclesia praesidemus, ut episcopatum quoque ipsum unum adque indiuisum probemus. nemo fraternitatem mendacio fallat, nemo fidem ueritatis perfida praeuaricatione [*]( 6 Cant. 6, 8. 11 Eph. 4, 4 sq. ) [*]( 1 manifestet R unitatÎsSWGMRV, unam cathedram constituit et unitatis Manutius eius R ab uno incipientem] atque originem V teste Rigaltio 2 et om. R 3 fuit et G 4 proflciscitur] add. v postManutium invilis SWGMVR: et primatus Petro datur, ut una Christi ecclesia et cathedra una monstretur. et pastores sunt omnes, sed grex unus ostenditur, qui abapostolis omnibus unanimi consensione pascatur. adnotat uir doctus, cui uariantes lectiones in exemplari Goettingensi debemus: \'haec uerba sunt addita ex uno codice manuscr. Virosii (sic! sed corruptum ex Vianesii, fuit enim ille liber Vianesii de Albergatis; cf. Latin. bibl. suer. p. 179) \'Bononiensis, qui est in bibliotheca Vaticana, a P. Gabriele paenitentiario consentiente magistro sacri palatii\'. hoc additamentum defendit anony- wus in libello inscripto lettre d\'un sfavant d\' A. pour redamer un passage important de St. Cyprien., Mimoires de Trevoux. 1726 p. 1877 sq.; cf. tamen theologiscke Quartalschrift 1823 p. 510 sq. ut R 8. 1. m. 2 Christi om. V mostretur S 5 etiam om. S 6 designat et] de ecclesia G dicat S 7 electa est M, om. S 8 genitrici v tenet om. B 9 resistit] add. v. post Pamelium: qui cathedram Petri, super quam (quem Baiueius) fundata est ecolesia, deeerit 12 unum spm HI uestrae] nostrae G 14 firmiter tenere v 15 ecclesiam Gx 16 inuisum WMl 17 fidem ueritatis S, fldei ueritatem W GMRv perfida] perfidiae V, per fidei M praeuaricationem M )

214
corrumpat. episcopatus unus est, cuius a singulis in solidum pars tenetur. ecclesia una est quae in multitudinem latius incremento fecunditatis extenditur, quomodo solis multi radii sed lumen unum, et rami arboris multi sed robur unum tenaci radice fundatum, et cum de fonte uno riui plurimi defluunt, numerositas licet diffusa uideatur exundantis copiae largitate, unitas tamen seruatur in origine. auelle radium solis a corpore, diuisionem lucis unitas non capit: ab arbore frange ramum, fractus germinare non poterit: a fonte praecide riuum, praecisus arescit. sic et ecclesia Domini luce perfusa per orbem totum radios suos porrigit: unum tamen lumen est quod ubique diffunditur, nec unitas corporis separatur. ramos suos in uniuersam terram copia ubertatis extendit, profluentes largiter riuos latius pandit: unum tamen caput est et origo una et una mater fecunditatis successibus copiosa: illius fetu nascimur, illius lacte nutrimur, spiritu eius animamur.

Adulterari non potest sponsa Christi, incorrupta est et pudica. unam domum nouit, unius cubiculi sanctitatem casto pudore custodit. haec nos Deo seruat, haec filios regno quos generauit adsignat. quisque ab ecclesia segregatus adulterae iungitur a promissis ecclesiae separatur, nec perueniet ad Christi praemia qui reliquit ecclesiam Christi. alienus est, profanus est, hostis est. habere non potest Deum patrem qui ecclesiam non habet matrem. si potuit euadere quisque extra arcam Noe fuit, et qui extra ecclesiam foris fuerit euadit. monet Dominus et dicit: qui [*]( 25 Matth. 12, 30. ) [*]( 1 a singulis super sanguinis M\'RI. 2 insolitum S 2 ecclesia quoque Mv est om. G multitudine G incrementum R 3 funditatis G sol in multis radiis G sed et M 4 robor SW 6 licet] scilicet G difusa G, effusa S copia R largitatem G 7 originem R 8 tamen non M 9 arescet v 10 et] et in M, om. S 12 separatur ramos] desinit cod. S fol. 34 b, fol. 35 mutilato continetur nonnisi fragmentum cap.17 13 riuos suos M pandit WG2MI, spandit Gl, expandit RAPv 15 copiosa] gloriosa V spiritu quoque M 17 sponsa] ecclesia M 18 cu- bili W 19 dño R generat R 20 quisquis v segregatur M adul- terae...separatur om. M 21 ueniet M christi om. G 22 relinquid W M\'J R ecclesia R , 23 iam non M 24 si] sic V quisquis v, quisquam qui M, quisque si R arca R tunc fuit V 25 fuerit foris G )

215
non est mecum aduersus me est, et qui non mecum colligit spargit. qui pacem Christi et concordiam rumpit aduersus Christum facit: qui alibi praeter ecclesiam colligit Christi ecclesiam spargit. dicit Dominus: ego et pater unum sumus. et iterum de Patre et Filio et Spiritu sancto scriptum est: et tres unum sunt. et quisquam credit hanc unitatem de diuina firmitate uenientem, sacramentis caelestibus cohaerentem scindi in ecclesia posse et uoluntatum conlidentium diuortio separari? hanc unitatem qui non tenet, non tenet Dei legem, non tenet Patris et Filii fidem, uitam non tenet et salutem.