De Opere et Eleemosynis
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.
Agnoscamus itaque, fratres dilectissimi, diuinae indulgentiae salubre munus [et emundandis purgandisque peccatis nostis, qui sine aliquo conscientiae uulnere esse non possumus medellis spiritalibus uulnera nostra curemus. nec quisquam sic sibi de puro adque immaculato pectore blandiatur, ut innocentia sua fretus medicinam non putet adhibendam esse uulneribus, cum scriptum sit: quis gloriabitur castum se habere cor aut quis gloriabitur mundum se esse a peccatis? et iterum in epistula sua Iohannes ponat et dicat: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis non est. si autem nemo esse sine peccato potest et quisque se inculpatum dixerit aut superbus aut stultus est, quam necessaria, quam benigna est diuina clementia, quae! cum sciat non deesse sanatis quaedam postmodum uulnera, dedit curandis denuo sanandisque uulneribus remedia salutaria.
Numquam denique, fratres dilectissimi, admonitio diuina cessauit et tacuit quominus in scripturis sanctis tam ueteribus quam nouis semper et ubique ad misericordiae opera Dei populus prouocaretur et canente adque exhortante Spiritu sancto quisque ad spem regni caelestis instruitur facere eleemosynas iuberetur. mandat et praecipit Esaiae Deus: exclama, inquit, in fortitudine et noli parcere. sicut tuba exalta uocem [*]( 7 Prou. 20, 9. 9 1 Io. 1, 8.. 21 Es. 58, 1. ) [*]( 1 dilectissimi SG et Augustin. I. c. IV, 10, 27., carissimi FWv 2 munus salubre v et] ut v Augustini, om. G, et quia S; munus emundandis-nostris et qui coni. Vahlen emundanis S 4 nec] neW et August. contra lulian. Pel. II25 sic om. W 5 atque de August. I. c. contra d. epist. Pel. pectore] corde 17 8 mundum se] mundus FW 9 iohannes in epistola sua dicit si G quoniam F 10 decepimus W 11 non est SFWGV et August., non est. si autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis et iustus est dominus, qui nobis peccata dimittat v 12 quisquis v se] ex te W m. 2, om. v post quisque ae deest totum folium in F se esse dixerit v, esse dixerit .4ugrurt. I. c. contra Iul. P. stultus est aut superbus G 13 quam necessaria... quae om. v Augustini Z. c. contra duas epist. Pel. 15 denuo curandis G 17 et] numquam v tam n. q. nonis om. W; cf. p.188, 6 18 et] nt G 19 exhortante] prouocante G quisquis v 20 iubeatur G, iubetur v 21 praecepit G1 dens eseiae dicens S 22 tnrba G1 )
Remedia propitiando Deo ipsius Dei uerbis data sunt, quid deberent facere peccantes magisteria diuina docuerunt, operationibus iustis Deo satisfieri, misericordiae meritis peccata purgari. et aput Salomonem legimus: conclude eleemosynam in corde pauperis, et haec pro te exorabit ab omni malo. et iterum: qui obturat aures ne audiat inbecillum, et ipse inuocabit Deum et non erit qui exaudiat eum. neque enim mereri Dei misericordiam poterit qui misericors ipse non fuerit aut inpetrabit de diuina pietate aliquid in precibus qui ad precem pauperis non fuerit humanus. quod item in psalmis Spiritus sanctus declarat et probat dicens: b e atus qui intellegit super egenum et pauperem. in [*]( 8 Es. 58, 7 sq. 19 Sir. 29, 12. 21 Prou. 21, 13. 26 Ps. 40, 2. ) [*]( 1 adnuntia WVG, et adnuntia Sv; cf. test. 1111 p. 108 peccata] delicta G 3 praecipisaet <5 indignationes G 4 impetum 1V I 6 cinere et cilicio uolutarentur V leniri S 10 uesti SWGV, uesti eum v domesticum S dispicies S (cf. 108, 21), despicias t\' 12 oriuntur W praebibit W1 14 dum] cum G dicit V 16 propitiante G*, propiando S 19 in cor in corde G I 20 exorabunt W ab omni malo] in die malo V 21 obdurat W inbecillem G 23 promereri v miscricordiam dei v, diii S (cf. 382,10) 26 et probat otn. G 27 egentem WG V , )
Nec sic, fratres dilectissimi, ista proferimus, ut non quod Raphael angelus dixit ueritatis testimonio conprobemus. in Actis apostolorum facti fides posita est, et quod eleemosynis non tantum a secunda sed a prima morte animae liberentur, gestae et impletae rei probatione conpertum est. Tabitha operationibus iustis et eleemosynis praestandis plurimum dedita cum infirmata [*]( 4 Dan. 4, 24. 11 Tob. 12, 8 sq. ) [*]( 1 malo SWV, mala Gv liberauit WlGl illum deus SWGV, eum dominus v, cf. test. III1 p. 110 2 nabocodonosor W territus om. G 3 aestuaret et S anertendis SWGV, pro au. v a] ac SFG, ad Wv, de V diuina ope inpetranda SFWGV, diuinam opom impetrandam v 5 et (ante peccata) om. G 7 patiens] parcens v 9 sua om. G redimisset SG 12 quoniam G quia eleemosyna om. W et elemosyna S et om. G 13 a peccatis V 15 ni F, nisi WGv, si S satisfactorum G 16 satientur SFWGV, farciantur v ex coniectura Grauii, fulciantur coni. Goulartius, socientur exhibent aliquot codices 17 petitiones... eleemosynis om. G 18 eleemosynis om. G animas a morte Gv 19 dilectissimi SG, carissimi FWv 20 actis SWG, actibus Ft. 22 sed et FG 23 impleta S conpertum] testatum G dabita S, tabita G operationibus] orationibus G 24 plurimis G )
Itaque in euangelio Dominus doctor uitae nostrae et magister salutis aeternae uiuificans credentium populum et uiuificatis consulens in aeternum inter sua mandata diuina et praecepta caelestia nihil crebrius mandat et praecipit quam ut insistamus eleemosynis dandis nec terrenis possessionibus incubemus sed caelestes thesauros potius recondamus. uendite, inquit, res uestras et date eleemosynam, et iterum: nolite uobis condere thesauros super terram, ubi tinea et comestura exterminat et ubi fures effodiunt et [*]( 10 Act. 9, 40. 24 Luc. 12, 33. 25 Matth. 6, 19 sq. ) [*]( 1 esset ex est G m. 2 exanimae SWl, ezanime FW2 Gv acci***tus G, accersitus F 3 palea W 5 suis om. F ipsis F 8 genuis G nixis V et om. v 9 protuliaset G 10 tabulam S dabitha W 11 nomine dmi S iesu om. G 12 perferret F, ferret SW Gv enangelio suo G 14 hac S 16 operae iustae F 17 fuerant F ad] in hanc F 20 credentium populum et uiuificatis] et S fort. rectius 21 et dinina G 22 praecepit W sistamus B 24 thensanros SW*, theeauros Wl, ita l. seqq. uterque nisi quod Wl thesaur. 25 datae S aelimosinas G 26 super terram] in terra G tenea S 27 exterminant Yv et (ante ubi) add. W1 )
Eos denique et Abrahae filios dicit quos in iuuandis alendisque pauperibus operarios cernit. nam cum Zachaeus dixisset: ecce dimidium ex substantia mea do egenis et si cui quid fraudaui quadruplum reddo, respondit Iesus: quia salus hodie domui huic facta est, quoniam et hic filius est Abrahae. nam si Abraham credidit Deo et reputatum est ei ad iustitiam, utique qui secundum praeceptum Dei eleemosynas facit Deo credit: et qui habet fidei ueritatem seruat Dei timorem: qui autem Dei timorem seruat in miserationibus pauperum Deum cogitat. operatur enim, in Deo quia credit, quia scit uera esse quae praedicta sunt uerbis Dei nec scripturam [*]( 5 Matth. 19, 21. 11 Matth. 13, 45 sq. 17 Luc. 19, 8 sq. ) [*]( 1 thesaurizate...I. 3 effodiunt om. G autem om. W; cf. test. III1 p. 111 2 tineae S 3 effodiunt nec furantur v 4 illic] istic V, ibi v 5 uellet post lege ponit G 6 pauperibus F, egenie SWGv; cf. test. III lp. 111 9 suis om. G 10 cruorem S 11 de] da G 12 negotiatori v 16 habrahe WG saepius in om. S ***iuuandiB W 17 zaccheus S, zacheus W G 18 cui om. G 19 respondens G iesus] iesus et dixit v 20 huic domui v 21 abraam S, habraham G deputatum WGfJ 22 ei] illi S dni W 24 qui a. d. t. sernat] quia S fort. rectiiM; cf. p. 378, 20 miseratione G 25 enim W in ras. in deo S, ideo FGv, ideo W in ras. corr. 26 pracdicta] praecepta G sanctam om. S )