De Mortalite

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.

Inprobat denique apostolus Paulus et obiurgat et culpat, si qui contristentur excessu suorum. nolumus, inquit, ignorare uos, fratres, de dormientibus, ne contristemini sicut et ceteri qui non habent spem. si enim credimus quia Iesus mortuus est et resurrexit, sic et Deus eos qui dormierunt in Iesu adducet cum eo. eos contristari dicit in excessu suorum qui spem non habent. qui autem spe uiuimus et in Deum credimus et Christum passum esse pro nobis et resurrexisse confidimus in Christo manentes et per ipsum adque in ipso resurgentes quid aut ipsi recedere istinc de saeculo nolumus aut nostros recedentes quasi perditos lugemus et dolemus? ipso Christo Domino et Deo nostro monente et dicente: ego sum resurrectio. qui credit in me, licet moriatur, uiuet et omnis qui uiuit et credit in me non morietur in aeternum. si in Christo credimus, fidem uerbis et promissis eius habeamus: ut non morituri in aeternum ad Christum, cum quo et uicturi et regnaturi semper sumus, laeta securitate ueniamus.

Quod interim morimur, ad inmortalitatem morte transgredimur nec potest uita aeterna succedere, nisi hinc contigerit exire. non est exitus iste sed transitus et temporali itinere decurso ad aeterna transgressus. quis non ad meliora festinet ? quis non [*]( 5 I Thess. 4,13 sq. 16 Io. 11, 25 sq. ) [*]( 1 si simulata G, simulata OSWv si ficta si\'<S\', ficta OWG\'v, et ficta ac Gt fngata 0 2 proferre W0 3 distruere W0 4 inprobat] increpat Baluzius, improperat coni. Oxon. 5 quis contristatar G eieesfluSOWGV,in excessu v nolimus W* 6 nos om. G neBOWGY, ut non v 7 et om. S spem non habent v 8 ihs mortuus est OWG, mortuus est dms S; cf. test. III58 deus eos expunctum in G 9 dormient G adducet] resurgentG eo] illo v contristare 0 10 in om. V habeant 0\'0 12 per] sic statim per 0 13 quid] qui S stinc S 14 nolimus W lugemus et S, plangimus ac OWGv 15 monentem et dicen_ tem 0 et] ac v 16 resurrectio et uita v 17 uinit G V omnes 0 18 moritur 0 christum OWv si fidemBcduzius 19 eius et promissis G ut 0, etSWGv moriemnr Wv 20 et (ante nictnri) om. W G 23 contingerit SW 24 iteneri S, itenere 0 decursu 0 25 uenire featinet S )

311
mutari et reformari ad Christi speciem et ad caelestis gratiae dignitatem citius exoptet? Paulo apostolo praedicante, nostra autem conuersatio, inquit, in caelis est, unde et Dominum expectamus Iesum Christum qui transformabit corpus humilitatis nostrae conformatum corpori claritatis suae. tales nos futuros et Christus Dominus pollicetur, quando ut cum illo simus et cum illo in aeternis sedibus adque in regnis caelestibus gaudeamus patrem pro nobis precatur dicens: pater, quos mihi dedisti uolo ut ubi ego sum et ipsi sint mecum et uideant claritatem quam mihi dedisti priusquam mundus fieret. uenturus ad Christi sedem, ad regnorum caelestium claritatem lugere non debet et plangere sed potius secundum pollicitationem Domini, secundum fidem ueri in profectione hac sua et translatione gaudere.

Sic denique inuenimus et Enoch translatum esse qui Deo placuit, sicut in Genesi testatur et loquitur scriptura diuina: et placuit Enoch Deo et non est inuentus postmodum, quia Deus illum transtulit. hoc fuit placuisse in conspectu Dei de hoc contagio saeculi meruisse transferri. sed et per Salomonem docet Spiritus sanctus eos qui Deo placeant maturius istinc eximi et citius liberari, ne dum in isto mundo diutius inmorantur mundi contactibus polluantur: raptus est [inquit] ne malitia mutaret intellectum illius. placita enim erat Deo anima eius. propter hoc properauit educere eum de media iniquitate. sic et in psalmis ad Deum [*]( 2 Phil. 3, 20 sq. 9 Io. 17,24. 17 Gen. 5,24. 23 Sap. 4,11,14. ) [*]( 1 transformari Baluzius gratiae] gloriae v 2 citius SOWGV, uenire citius v praedicante et dicente v 3 in caelis est] caelestis G 4 transformaoit SWGO 5 comformatum S, confignratum v 6 futnros om. G pollicitur 0 7 ut] et G sumus SG cum] cum in G sedibus/SWG V, sedibus uiuamus Ov adq. in r. caeL om. G 9 sum S, fuero OWGv 10 et ipsi sint ex ipsint W m. 2 13 et] nec v 14 ueri] ueritatis v, nerbi aliquot codices, uerbi ueritatis reponendum censet Routh professione S hac om. S translationem gauderes 0 20 sed] sic Krabiftger 21 salamonem 0 placent G1 22 stinc S inmorantur W s. I. m. 2 23 contagionibus W inquit om. SWGO 25 eius] illius S 26 de media iniquitate educere illum 0 dominum Slv )

312
properat spiritali fide Deo suo anima deuota, sicut scriptum est: quam dilectissimae habitationes tuae, Deus uirtutum. desiderat et properat anima mea ad atria Dei.

Eius est in mundo diu uelle remanere quem mundus oblectat, quem saeculum blandiens adque decipiens inlecebris terrenae uoluptatis inuitat. porro cum mundus oderit christianum, quid amas eum qui te odit et non magis sequeris Christum qui te et redemit et diligit? Iohannes in epistula sua clamat et loquitur et ne carnalia desideria sectantes mundum diligamus hortatur. nolite, inquit, diligere mundum neque ea quae in mundo sunt. si qui dilexerit mundum, non est caritas patris in illo: quia omne quod in mundo est concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et ambitio saeculi quae non est a patre sed ex concupiscentia mundi. et mundus transibit et concupiscentia eius: qui autem fecerit uoluntatem Dei manet in aeternum, quomodo et Deus manet in aeternum. potius, fratres dilectissimi, mente integra, fide firma, uirtute robusta parati ad omnem uoluntatem Dei simus, pauore mortis exclusi immortalitatem quae sequitur cogitemus. hoc nos ostendamus esse quod credimus, ut nec carorum lugeamus excidium et cum arcessitionis propriae dies uenerit incunctanter et libenter ad Dominum ipso uocante ueniamus.

Quod cum semper faciendum fuerit Dei semis, nunc fieri multo magis debet corruente iam mundo et malorum infestantium turbinibus obsesso, ut qui cernimus coepisse iam grauia et scimus inminere grauiora lucrum maximum conputemus, si istinc [*]( 2 Ps. 83, 2 aq. 10 1 Io. 2,15 sq. ) [*]( 1 de deo G sicut scriptum est] dicens v 3 atria] altaria G dni 0 4 manere G 5 nolontatis S 8 iohannis 0 11 si quia GOtJ 12 in om. W 13 concnpiscentia c. e. et om. S 14 saecnli S, mundi WGO quae...mundi om. 0 ex] et G 15 mundi est S 17 manebit OW quomodo... aeternum om. S et da m. in aeternum ponit inter dilectissimi et mente 0 18 et fide W 19 dei uoluntatem dei W sumus S 20 pauore dl 81 exclusi S, exclusio O, excluso WGv 21 hoc W a. I. m. 2 credemus S neque v 22 excidium S, excessum OWGv accersitionis W, accersionis G proprie TF* 23 et libenter otn. S 27 stinc S, de saeculo 0 . uelocius OWGv )

313
uelociter recedamus. si in habitaculo tuo parietes uetustate nutarent, tecta desuper tremerent, domus iam fatigata, iam lassa aedificiis senectute labentibus ruinam proximam minaretur, nonne omni celeritate migrares? si nauigante te turbida et procellosa tempestas fluctibus uiolentius excitatis praenuntiaret futura naufragia, nonne portum uelocius peteres? mundus ecce nutat et labitur et ruinam sui non iam senectute rerum sed fine testatur: et tu non Deo gratias agis, non tibi gratularis quod exitu maturiore subtractus ruinis et naufragiis et plagis imminentibus exuaris ?

Considerandum est, fratres dilectissimi, et identidem cogitandum renuntiasse nos mundo et tamquam hospites et peregrinos hic interim degere. amplectamur diem qui adsignat singulos domicilio suo, qui nos istinc ereptos et laqueis saecularibus exsolutos paradiso restituit et regno. quis non peregre constitutus properet in patriam regredi? quis non ad suos nauigare festinans uentum prosperum cupidius optet, ut uelociter caros liceat amplecti? patriam nos nostram paradisum conputamus, parentes patriarchas habere iam coepimus: quid non properamus et currimus, ut patriam nostram uidere, ut parentes salutare possimus? magnus illic nos carorum numerus expectat, parentum, fratrum, filiorum frequens nos et copiosa turba desiderat iam de sua incolumitate secura, adhuc de nostra salute sollicita. ad horum conspectum et conplexum uenire quanta et illis et nobis in commune laetitia est, qualis illic caelestium regnorum uoluptas sine timore moriendi et cum aeternitate uiuendi quam summa et perpetua felicitas! illic apostolorum gloriosus chorus, illic [*]( 1 suo 0 parietis S nutent W 4 te om. W 6 uelocius SV, uelociter OWGv 7 sed] quam G 8 deo non G gratulares 0\' maturore S 9 et ruinis et G plagae 0 10 exuaris] eximaris recepit Bouth; cf. p. 328,10 exutus 11 identidem] idem S 13 hic] istic v tegere W diem qui] diemq. S 14 istinc] string S 15 regno SOWG etAvgust. (contra duas epist. Pel. IV, 8,22), regno coelorum v 16 properaret OWv 17 optaret OWv nt] at 0 liceret Gv, liciret 0 18 nos om. OGv conputemus 0 20 ut parentes 0 WGet p. SG2 21 illic om.O 22 incolumitatesecura £ \'0W(7Fet.Au £ urt. (de praedest. sanctorum c. 14, 28), immortalitate secura et v 24 nobis et illis 0 25 uoluntas SGO 26 aeternitatem S summam 81 27 illic...chorus om. 0 )

314
prophetarum exultantium numerus, illic martyrum innumerabilis populus ob certaminis et passionis gloriam et uictoriam coronatus, triumphantes uirgines quae concupiscentiam carnis et corporis continentiae robore subegerunt, remunerati misericordes qui alimentis et largitionibus pauperum iustitiae opera fecerunt, qui dominica praecepta seruantes ad caelestes thesauros terrena patrimonia transtulerunt. ad hos, fratres dilectissimi, auida cupiditate properemus, ut cum his cito esse, ut cito ad Christum uenire contingat optemus. hanc cogitationem nostram Deus uideat, hoc propositum mentis et fidei Christus aspiciat daturus eis caritatis suae ampliora praemia quorum circa se fuerint desideria maiora. [*]( 1 numerus gloriosua S; malim igitur num. copiosas 2 gloriam et om OWGv 3 uirgines SOWGV, illic uirgines v quae W 8. l. m. 2 continentiam G 4 roboris subigerunt S alimentis] lamentis W 5 et om. S iustitiae] iusta W 6 thensauros SW, thesaurus 0 7 hos] hoc S 8 esse possimus G 9 optamus G I nostram om. 0 10 dominus christus Ov claritatis W, gloriae « CAECILI CYPRIANI DB MOHTALITATE EXPLICIT (EXPLECIT 0) SWO, EXPLICIT EPISTL CECILI CIPKIANI DE MOKTALITATE G )
315