De Mortalite
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.
Sed fortasse aliquis opponat et dicat: choc me ergo in praesenti mortalitate contristat quod qui paratus ad confessionem fueram et ad tolerantiam passionis toto me corde et plena uirtute deuoueram martyrio meo priuor, dum morte praeueniorJ. primo in loco non est in tua potestate sed in Dei dignatione martyrium, nec potes te dicere perdidisse quod nescis an merearis accipere. tunc deinde Deus scrutator est renis et cordis et occultorum contemplator et cognitor, uidet et conlaudat te et conprobat et qui perspicit aput te paratam fuisse uirtutem reddit pro uirtute mercedem. numquid Cain cum Deo munus offerret iam peremerat fratrem? et tamen parricidium mente conceptum Deus prouidus ante damnauit. ut illic cogitatio mala et perniciosa conceptio Deo [*]( 3 illnd om. 0 4 illa 0 5 et feralis om. W explorati S men- tis O 6 examinant 8 an prins om. S 7 pie oin. G miserantur 0 8 deferant G1 9 furentes S 10 extingnnt 81, extingnat G I 12 diuites indigentibus Baluzius 14 prestat G 16 ista nobis G 21 martyrio G sed in marg.: de martyrio 23 potest SW1 te om. S 24 dein W1 scrutatur 0 est om. v et cordis om. 0 contemplator est WO 25 et om. 0 et conlaudat te S, te et laudat OWGv 26 reddit WO (legi nequit in S), reddet Ov 27 perimerat WGl 28 concoeptum G 29 perniciosa O W G, pericalosa S ) [*]( 20* )
Meminisse debemus uolxmtatem nos non nostram sed Dei facere. debere secundum quod nos Dominus cottidie iussit orare. quam praeposterum est quamque peruersum, ut cum Dei uoluntatem fieri postulemus, quando euocat nos et arcessit de hoc mundo Deus, non statim uoluntatis eius imperio pareamus! obnitimur et reluctamur et peruicacium more seruorum ad conspectum Domini cum tristitia et maerore perducimur exeuntes istinc necessitatis uinculo, non obsequio uoluntatis: et uolumus ab eo praemiis caelestibus honorari ad quem uenimus inuiti. quid ergo oramus et petimus ut adueniat regnum caelorum, si captiuitas terrena delectat? quid precibus frequenter iteratis rogamus et poscimus ut adceleret dies regni, si maiora desideria et uota potiora sunt seruire istic diabolo quam regnare cum Christo ?