De Mortalite

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.

Sic et apostolus Paulus post naufragia, post flagella, post carnis et corporis multa et grauia tormenta non uexari sed [*]( 1 Deut. 8, 2. 4 Deut. 13, 4. ) [*](1 dicat OWGv uexauit SOl 2 cognoscentur Wl, cognuscitur 0 3 sine non om. G 4 uos om. S, post temptat ponit v diligetis 0 5 diit TF 8. Z. m. 2 ? quia SG, qui OWv 8 ..qui S 9 quid ex quod W m. 2 faceris 0 10 iuberis Wl 13 camis G funeris 0 14 sit W offendicula S, scandala OWGv nec] ne G debilitet S frangat S 15 christianam recepit Routh ostendat S conluctationem 0 16 contemnen]sit S 18 uictori W 19 nauis gubernator Baiueius, nam gnb. v dinuscitur 0 20 periculum non om. S 21 cum est om. SOWGv, add. Vahlm ueritatis] uirtutis v 23 cumpagae 0 solida v 24 fortiora G 27 multa grauia S )

305
emendari se dicit aduersis, ut dum grauius adfligitur uerius probaretur. datus est mihi, inquit, stimulus carnis meae, angelus satanae qui me colafizet ut non extollar. propter quod ter Dominum rogaui ut discederet a me, et dixit mihi: sufficit tibi gratia mea. uirtus enim in infirmitate perficitur. quando ergo infirmitas et inbecillitas et uastitas aliqua grassatur, tunc uirtus nostra perficitur, tunc fides si temptata perstiterit coronatur, sicut scriptum est: uasa figuli probat fornax et homines iustos temptatio tribulationis. hoc denique inter nos et ceteros interest qui Deum nesciunt, quod illi in aduersis queruntur et murmurant, nos aduersa non auocant a uirtutis et fidei ueritate, sed conprobant in dolore.

Hoc quod nunc corporis uires solutus in fluxum uenter euiscerat, quod in faucium uulnera conceptus medullitus ignis exaestuat, quod adsiduo uomitu intestina quatiuntur, quod oculi ui sanguinis inardescunt, quod quorundam uel pedes uel aliquae membrorum partes contagio morbidae putredinis amputantur, quod per iacturas et damna corporum prorumpente languore uel debilitatur incessus uel auditus obstruitur uel caecatur aspectus, ad documentum proficit fidei. contra tot inpetus uastitatis et mortis inconcussis animi uirtutibus congredi quanta pectoris magnitudo est, quanta sublimitas in ruinis humani generis stare rectum nec cum eis quibus spes in Deum nulla est iacere prostratum et gratulari magis et temporis munus amplecti, quod dum nostram fidem firmiter promimus et labore tolerato ad [*]( 2 II Cor. 12, 7 sq. 9 Sir. 27, 5. ) [*]( 1 in aduersis G, aduersus 01 comprobetur v 2 inquit mihi G 3 eolaphicet v 4 drEi 0 rogaui YYs. l. m. 2 5 nam uirtus OWGv 6 perficetur 0 7 et inbecillitas om. S 8 temptata si G persteterit coronabitur 0 13 conprobant] corroborant v 14 uiris S .. in G (et eras.) fluiu S 15 uulnere 0 16 oculis 0 18 morbide putridinis 0 19 iactura S corporumpente 01 (po eras. m. 2) 20 obiruitur S, obstituitur 0 asspectus G 21 uastitas 0, uastationis v 22 inconcussi v concredi OG1 23 est etWG in ruinis S, inter ruinas OWGrv generis humani v 24 rectum SOWGV, erectum v spes ex sps G m. 2 25 et S, orn. OWGv. magis oportet v 26 cum S tirmiter] fortiter v promemus 0 ) [*]( III. ) [*]( 20 )

306
Christum per angustam Christi uiam pergimus, praemium uiae eius et fidei ipso iudicante capiamus. mori plane timeat, sed qui ex aqua et spiritu non renatus gehennae ignibus mancipatur. mori timeat qui non Christi cruce et passione censetur. mori timeat qui ad secundam mortem de hac morte transibit. mori timeat quem de saeculo recedentem perennibus poenis aeterna flamma torquebit. mori timeat cui hoc mora longiore confertur, ut cruciatus eius et gemitus interim differatur.