Desiderasti, Fortunate carissime, ut quoniam pressurarum. et persecutionum pondus incumbit et in fine adque in consummatione mundi antichristi tempus infestum adpropinquare iam coepit, ad praeparandas et corroborandas fratrum mentes de diuinis scripturis hortamenta conponerem quibus milites Christi ad spiritale et caeleste certamen animarem. obtemperandum fuit desiderio tuo tam necessario, ut quantum sufficit mediocritas nostra auxilio diuinae inspirationis instructa quasi arma ac munimenta quaedam pugnaturis fratribus de praeceptis dominicis promerentur. parum est enim quod Dei plebem classico nostrae uocis erigimus, nisi credentium fidem et dicatam Deo deuotamque uirtutem diuina lectione firmemus.
Quid autem potius aut maiae curae nostrae ac sollicitudini congruit quam commissum nobis diuinitus populum et exercitum in castris caelestibus constitutum aduersus diaboli tela et iacula exhortationibus adsiduis praeparare? neque enim idoneus potest esse miles ad bellum qui non exercitatus in campo prius fuerit, aut qui agonisticam coronam quaerit adipisci in stadio coronabitur, nisi usum et peritiam uirium ante meditetur. aduersarius uetus est et hostis antiquus cum quo proelium gerimus. sex milia annorum iam paene conplentur, ex quo hominem diabolus inpugnat. omnia genera temptandi et artes adque insidias [*]( INCIPIT AD FORTVNATVM (DE EXHORTATIONE MARTYRVM add. B, AMEFF add. R) WRMB, AD FORTYNATVM DE EXHORTATIONE MARTYRH V 2 desiderasti f. char. nobis ut quo R 8. I. m. ree. pressure B (persecutionum et pressurarum v) 3 consummationemJi 4 iam] nunc v 6 componere RB 7 coeleste et spiiitale v animarum R 9 instructa] inistincta R monumentaitf 15 quam] utB, quam\'ut v 17 praeparemus Wv 18 prius in campo v 21 anticus R proelium] bellum B cottidie geriiuus M* 22 poene W )
318
deiciendi usu ipso uetustatis edidicit. si inparatum inuenerit Christi militem, si rudem, si non sollicito ac toto corde uigilantem, circumuenit nescium, fallit incautum, decipit inperitum. si uero quis dominica praecepta custodiens et fortiter Christo adhaerens contra eum steterit, uincatur necesse est, quia Christus quem confitemur inuictus est.
Ac ne in longum sermonem meum extenderem, frater carissime, et audientem uel legentem stili latioris copia fatigarem, conpendium feci, ut propositis titulis quos quis et nosse debeat et tenere capitula dominica subnecterem et id quod proposueram diuinae lectionis auctoritate solidarem, ut non tam tractatum meum uidear tibi misisse quam materiam tractantibus praebuisse. quae res in usum singulis proficit utilitate maiore. nam si confectam et paratam iam uestem darem, uestis esset mea qua alius uteretur et forsitan non pro habitudine staturae et corporis res alteri facta minus congruens haberetur: nunc uero de agno per quem redempti ac uiuificati sumus lanam ipsam et purpuram misi, quam cum acceperis tunicam tibi pro uoluntate conficies et plus ut in domestica tua adque in propria ueste laetaberis et ceteris quoque, ut conficere et ipsi pro arbitrio suo possint, quod misimus exhibebis, ut uetere illa nuditate contecta perferant omnes indumenta Christi caelestis gratiae sanctificatione uestiti.
Nec non et illud consilium, frater carissime, utile et salubre prospexi in exhortatione tam necessaria quae martyras faciat amputandas esse uerborum nostrorum moras et tardidates adque ambages sermonis humani subtrahendas, ponenda illa sola quae Deus loquitur, quibus seruos suos ad martyrium Christus hortatur. praecepta ipsa diuina uelut arma pugnantibus suggerenda sunt. illa sint militaris tubae hortamenta, illa pugnantibus [*]( 1 christi milite B, militem christi v 2 si non] nisi non R sollicito WMSJBV, sollicitum v 4 christi uestigiis v 5 uincatur] hostis add. 3P, uindicatur W\' quia ex qua22 6 confitetur Bv 7 fre kml R 11 tractum R 14 darem] misissem V qua] quam R 15 primum et om. R res] cf. p. 13, 2 16 alteris B 18 uoluntatem R conficiens B 19 ut W 8. I. m. 2 laetaueris W 21 missimus W saepius ut ueteri ex et uetere M m. 2 praeferant fort.; cf. indicem 22 caelesti W 23 et otn. R frs kmi R 24 in] ut R tam] iam B martyrcs r 26 sola illa t. 27 christi R 28 ipsa M s. I. m. 2 29 sunt] sint Mt )
319
classica. inde aures erigantur, inde instruantur mentes, inde et animi et corporis uires ad omnem passionis tolerantiam roborentur. nos tantum qui Domino permittente primum baptisma credentibus dedimus ad aliud quoque singulos praeparemus insinuantes et docentes hoc esse baptisma in gratia maius, in potestate sublimius, in honore pretiosius, baptisma in quo angeli baptizant, baptisma in quo Deus et Christus eius exultant, baptisma post quod nemo iam peccat, baptisma quod fidei nostrae incrementa consummat, baptisma quod nos de mundo recedentes statim Deo copulat. in aquae baptismo accipiuntur peccatorum remissa, in sanguinis corona uirtutum. amplectenda res est et optanda et omnibus postulationum nostrarum precibus expetenda, ut qui serui Dei fuimus simus et amici.
In exhortandis itaque ac parandis fratribus nostris et uirtutis ac fidei firmitate ad praeconium dominicae confessionis adque ad proelium persecutionis et passionis armandis primo in loco dicendum est:
I. Idola deos non esse quae homo sibi faciat — neque enim quae fiunt factore suo et fabricatore maiora sunt, aut protegere et seruare quemquam possunt quae ipsa de templis suis pereunt, nisi ab homine seruentur — sed nec elementa colenda esse quae homini secundum dispositionem et praeceptum Dei seruiunt.
II. Destructis idolis et elementorum ratione monstrata ostendendum Deum solum colendum esse. \'
III. Tunc addendum quae comminatio Dei sit aduersus eos qui idolis sacrificant. [*](1 bistruantur mente. B 4 insinuantes] instruentes V 7 dns B 8 iam nemo M 10 aquae] quae R accipitur MRv t11 sanguinis] baptismo add. M* et Baluzius est om. MBB 12 expectenda BB 13 fuimus WMBBV, sumus v 14 parandis WMIBBV, praeparandis 3Pv uirtntis] ueritatis M, sed 8. l. m. 2: unitatis 15 firmitatem M ad preconium ex preconio M m. 2 ad proelium ex proelio M m. 2 16 secutionis B et om. M passionis M 8. 1. m. 2 in om. B 18 facit v 19 quae] que M 8. 1. m. 2 fabricatorem B 20 et] aut v 22 esse] esse uice deorum B et Oxon. 23 dei et praeceptum deseruiunt B 24 rationem B 26 addendum esse M 27 sacrificans R )
320
IIII. Praeterea docendum non facile ignoscere Deum idololatris.
V. Et quod sic idololatriae indignetur Deus, ut praeceperit etiam eos interfici qui sacrificare et seruire idolis suaserint.
VI. Subiungendum post haec quod redempti et uiuificati Christi sanguine nihil Christo praeponere debeamus, quia nec ille quicquam nobis praeposuerit et ille propter nos mala bonis praetulerit, paupertatem diuitiis, seruitutem dominationi, mortem inmortalitati, nos contra in passionibus nostris paupertati saeculari paradisi diuitias et delicias praeferamus, dominatum et regnum aeternum temporariae seruituti, immortalitatem morti, Deum et Christum diabolo et antichristo.
VII. Insinuandum quoque ne erepti de faucibus diaboli et laqueis saeculi liberati, si in angustiis et pressuris esse coeperint, regredi denuo ad saeculum uelint et perdant quod euaserint.
VIII. Insistendum potius esse et perseuerandum in fide et uirtute et caelestis ac spiritalis gratiae consummatione, ut ad palmam et coronam possit perueniri.
VIIII. Ad hoc enim pressuras et persecutiones fieri ut probemur.
X. Nec timendas esse iniurias et poenas persecutionum, quia maior est Dominus ad protegendum quam diabolus ad inpugnandum.
XI. Ac ne expauescat quis et conturbetur ad pressuras et persecutiones quas patimur in isto mundo, probandum \'ante praedictum esse quod nos mundus odio habiturus esset et quod persecutiones aduersum nos excitaret, ut [*]( 1 idolatriaeB, idolatria Jd 3 quod sic] quos R idolatriae WMRB 5 suasserint W 6 subiungendum etiam V et] ac v 8 nobis quic- quam Billie B 10 dominationis B inmortalitatis Ml, inraortali B nos] non B 11 nostris W s. I. m. 2 dilicias et diuitias W 12 praeponamus V 14 antichristum B 16 de laqueis RMc si] siti2 17 ad s. denuo M 19 in] et in B 20 et W s. I. m. 2 spiritaliter R con- summationem R 22 enirn om. M probemurj prohilftnur M 24 quia) qua R\' 27 ad persccutiones W 29 quod R s. I. excitaret ut] excitaretur R )
321
ex hoc ipso quod haec fiant manifesta sit fides diuinae pollicitationis in mercedibus et praemiis postmodum secuturis, nec nouum quid accidat christians, quando ab initio mundi boni laborauerint et oppressi adque occisi sint iusti ab iniustis.
XII. In nouissima parte ponendum quae spes et quae merces maneat iustos et martyras post conflictationes huius temporis et passiones.
XIII. Et quod plus accepturi simus in passionis remuneratione quam quod hic sustinemus in ipsa passione.
QVOD IDOLA DII NON SINT ET QVOD NEC ELEMENTA VICE DEORVM COLENDA SINT.
In psalmo CXXXIIII: idola gentium argentum et aurum, opus manuum hominum. os habent et non locuntur, oculos habent et non uident, aures habent et non audiunt: neque enim est spiritus in ore eorum. [*]( 13 Ps. 134,15 sq. ) [*](1 haec W s. l. m. 2 diuina J2 2 pollicitationibusR securis Rx 4 boni om. W 5 iusti om. Wv 6 ponendum est v quae (ante merces) om. RB 7 iustis M martyres Bv, martyTibus Jf 9 XIII om. Bo sumus RB 10 ipsa om. R 11 deidola R elementa mundi M 12 sint] ostenditur add. v, habes Costerius 13 CXXXIIII] CXXXIII WB, CXIII v; cf. Ps. 113,12 14 opus WMRBV, opera v manu Ml loquentur M 16 audient M, audiunt nares habent et non odorabunt manus habent et non palpabunt non clamabunt in gutture suo neque in ore eorum B eorum] ipsorum a ) [*]( m. ) [*]( 21 )
322
similes sint illis omnes qui faciunt ea. item in Sapientia Salomonis: omnia idola nationum aestimauerunt deos, quibus neque oculorum uisus est ad uidendum neque nares ad percipiendum spiritum neque aures ad audiendum nec digiti in manibus ad tractandum, sed et pedes eorum pigri ad ambulandum. homo enim fecit illos et qui spiritum mutuatus est is finxit illos. nemo autem sibi similem homo poterit deum fingere: cum sit enim mortalis, mortuum fingit manibus iniquis. melior est autem ipse his quos colit, quoniam ipse quidem uixit, illi numquam. item in Exodo: non facies tibi idolum nec cuiusquam similitudinem. item aput Salomonem [de elementis]: neque opera adtendentes agnouerunt quis esset artifex, sed aut ignem aut spiritum aut citatum aerem aut gyrum stellarum aut nimiam aquam aut solem aut lunam deos putauerunt: quorum si propter speciem hoc aestimauerunt, sciant quanto his Dominus sit speciosior: aut si uirtutes et opera eorum mirati sunt, intellegant ab ipsis quoniam qui haec constituit fortia fortior est illis.
QVOD DEVS SOLVS COLENDVS SIT.
Sicut scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis et illi soli seruies. item in Deuteronomio: non erunt tibi dii alii absque me. item illic: uidetc, uidete quoniam ego sum, et non est Deus praeter me. ego [*]( 2 Sap. 15,15 sq. 12 Ex. 20, 4. 13 Sap. 13,1 sq. 23 Dent. 6,13. 24 Ex. 20, 3. 25 Dent. 32, 39. ) [*]( 1 sint illis WBV, illis sint R, illis fiant Mv omnes W, hi jr, om. RBv 3 nec W osculorum Rl uisos V, usus WMRBv 4 spiritum j spem R, om. B 5 neque v 7 is om. v 9 finget M 10 ipse om. B his] iis v 11 illi autem v 13 item] iterato R de elementi. om. MR 15 sed et R 16 aut 1.] et lunam W; cf. test. III59 17 deos] rectores orbis terrae deos Cypr. I. c. 18 his] iis v dni sit R, sit dnš B 19 et] aut M minati R 20 ipeis] his R 22 solus M s. I. m. 2 23 est] in deuteronomio add. v 24 illi] ipsi MR item om. M deuteronomio] exodo v 25 item illic dns M, item in deuteronomill Oxon. quia Rv 26 alius deus R interimam) occidam M )
323
interimam et uiuere faciam, percutiam et ego sanabo, et non est qui eripiat de manibus meis. item in Apocalypsi: et uidi alium angelum uolantem medio caelo, habentem euangelium aeternum, ut adnuntiaret super terram per omnes nationes et tribus et linguas et populos, dicentem uoce magna: metuite potius Deum et date illi claritatem, quoniam uenit hora iudicii eius, et adorate eum qui fecit caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt. sic et Dominus in euangelio commemorationem facit primi et secundi praecepti dicens: audi Israel, Dominus Deus tuus Dominus unus est, et: diliges Dominum Deum tuum de toto corde tuo et de tota anima tua et de tota uirtute tua. hoc primum et secundum simile huic: diliges proximum tuum tamquam te. in his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. et iterum: haec est autem uita aeterna ut cognoscant te solum et uerum Deum et quem misisti Iesum Christum.
QVAE COMMINATIO DEI SIT ADVERSVS EOS QVI IDOLIS SACRIFICANT.
In Exodo: sacrificans diis eradicabitur, nisi Domino soli. item in Deuteronomio: sacrificauerunt daemoniis et non Deo. item aput Esaiam: adorauerunt eos quos fecerunt digiti eorum, et curuatus est homo et humiliatus est uir, et non laxabo illis. et iterum: illis fudistis libamina et illis inposuistis sacrificia. super haec non indignabor? dicit [*]( 3 Apoc. 14, 6 sq. 11 Marc. 12,29. 12 Mattli. 22,37 sq. 17 Io. 17, 3. 22 Ex. 22,19. 23 Dent. 32, 17. 24 Es. 2, 8. 27 Es. 57,6. ) [*]( 3 in medio WlMv 5 per WMRBV, ot super v 6 et populos Ws. I. m.2 magnA et uitae potius R 7 dum M, dru R 9 et (ante mare) om. B 11 deus unus Bv 12 dcum om. Wv 13 de] ex R 15 tuum] tibi W te ipsum B 20 idola W 22 in] legitur in v diis M 8. 1. trio 2 23 item om. M demonis W\' 24 esaian R saepius ut hieremian 27 iterum dicit M 28 haec add. m. 2 in W, haec ergo v ) [*]( 21* )
324
Dominus. item aput Hieremiam: nolite ambulare post deos alienos ut seruiatis eis, et ne adoraueritis eos et ne incitetis me in operibus manuum uestrarum ad disperdendos uos. item in Apocalypsi: si quis adorat bestiam et imaginem eius et accipit notam in fronte sua et in manu, bibet et ipse de uino irae Deimixto in poculo irae eius et punietur igne et sulphure sub oculis sanctorum angelorum et sub oculis agni. et fumus de tormentis eorum in saecula saeculorum ascendet: nec habebunt requiem die et nocte quicumque adorant bestiam et imaginem eius.
NON FACILE IGNOSCERE DEVM IDOLOLATRIS.
Moyses in Exodo pro populo rogat nec impetrat: precor, ait, Domine, deliquit populus hic delictum grande, fecerunt sibi deos aureos et argenteos. et nunc si dimittis eis delictum, dimitte: sin autem, dele me de libro quem scripsisti. et dixit Dominus ad Moysen: si qui deliquit ante me, deleam eum de libro meo. item cum Hieremias pro populo deprecaretur, Dominus ad eum loquitur dicens: et tu noli orare pro populo hoc et noli postulare pro ipsis in prece et oratione, quia non exaudiam in tempore quo inuocabunt me, in tempore adflictionis suae. Ezechiel quoque hanc eandem denuntiat indignationem Dei eis qui in Deum delinquunt, et fuit, inquit, uerbum Domini ad me dicens: fili ho. minis, terra quaecumque peccauerit mihi ut delinquat delictum, extendam manum meam super eam [*]( 1 Hier. 25, 6. 4 Apoc. 14, 9 sq. 13 Ex. 32, 31 sq. 20 Hier. 11, 14. 24 Ez. 14, 12-14. 16. ) [*]( 1 item] et M 2 eos om. W 3 manum R 4 disperdendum M, disperdos W 5 nota R 6 et in] aut in v uino] manu M -10 ascendit R ascendet in saecula s. B et] ac RBv 11 adorat R et M s. l. m. 2 12 deum ignoscere R idolatris MB, idololatriis WR 13 moysen R imperat R 14 grande om. V 15 et argenteos om. WBv; cf. test. 11 16 eis] illis WBv sin] sine B 18 quis Bv deliquerit M me om. W 22 in] eos in 3P, item in W in quo W inuocauerunt R 24 eis] his v in] ad B dclinquont M et om. B 25 filii R 26 quicumque R 27 ectendam Wl, et extendam B )
325
et obteram ątabilimentum panis et inmittam in eam famem et auferam de ea hominem et pecora. et si fuerint tres uiri hi in medio eius Noe et Danihel et Iob, non liberabunt filios neque filias, ipsi soli salui erunt. item in Regnorum. I.: si delinquendo uir peccet aduersus uirum, orabunt pro eo Dominum: si autem in Deum peccet homo, quis orabit pro eo?
QVOD SIC IDOLOLATRIAE INDIGNETVR DEVS VT PRAECEPERIT ETIAM EOS INTERFICI QVI SACRIFICARE ET SERVIRE IDOLIS SVASERINT.
In Deuteronomio: quodsi rogauerit te frater tuus aut filius tuus aut filia tua aut uxor tua quae est in sinu tuo aut amicus tuus qui aequalis est animae tuae latenter dicens \'eamus et seruiamus diis aliis, diis gentium, non consenties ei et non exaudies eum et non parcet oculus tuus super eum et non celabiseum, adnuntians adnuntiabis de illo. manus tua erit super eum in primis interficere eum et manus omnis populi postremo: et lapidabunt eum, et morietur, quoniam quaesiuit auertere te a Domino Deo tuo. et iterum loquitur Dominus et dicit nec ciuitati parcendum, etiamsi uniuersa consenserit ad idololatriam: aut si audieris in una ex ciuitatibus quas Dominus Deus tuus dabit tibi inha bitare te illic dicentes (eamus et seruiamus us diis aliis quos non nostis, interficiens necabis omnes qui sunt in ciuitate caede gladii et incendes ciuitatem igni, et erit sine habitaculo in aeternum. non reaedificabitur etiam nunc, ut [*]( 5 I Sam. 2, 25. 11 Dent. 13, 6-10. 22 Deut. 13, 12-18. ) [*]( 2 de] ab B 3 hii BB, hi W s. I. m. 2, hi iusti V et om. Mv 4 que . filias ab his incipit S sed ipsi M 5 erunt] fiunt B in] in libro v . 1. W 8. I. m. 2 peccet uir WRv 6 orabant Bl 7 in deum om. W, ad deum R 8 idolatria. B 10 suasserint W 14 alienis v 15 diis] aliis add. Sl, exp. S* 16 prius et om. S alterum non om. B 18 imprimis W 21nec] ne22 22 uniuersamB idolatriam S, idolatria B 23 audierit S 24 te om. W 25 nosti v; add. Oxon.: quaeres sollicite et si inueneris certum esse, quod dicitur 26 ciuitate...incendes om. B 27 erint S )
326
auertatur Dominus ab indignatione irae suae. et dabit tibi misericordiam et miserebitur tui et multiplicabit te, si audieris uocem Domini Dei tui et obseruaueris praecepta eius. cuius praecepti et uigoris memor Mathathias interfecit eum qui ad aram sacrificaturus accesserat. quodsi ante aduentum Christi circa Deum colendum et idola spernenda haec praecepta seruata sunt, quanto magis post aduentum Christi seruanda sunt, quando ille ueniens non uerbis nos hortatus sit sed et factis, post omnes iniurias et contumelias passus quoque et crucifixus, ut nos pati et mori exemplo suo doceret, ut nulla sit homini excusatio pro se non patienti, cum. passus sit ille pro nobis, et cum ille passus sit pro alienis peccatis, multo magis pro peccatis suis pati unumquemque debere. et ideo comminatur in euangelio et dicit: quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et ego confitebor eum coram patre meo qui est in caelis. qui autem me negauerit coram hominibus, et ego negabo eum coram patre meo qui est in caelis. item apostolus Paulus, si enim commorimur, inquit, et conuiuemus: si toleramus, et conregnabimus: si negamus, et ipse negabit nos. item Iohannes: qui negat filium neque patrem habet: qui confitetur filium et filium et patrem habet. unde nos ad contemptum mortis hortatur Dominus et corroborat dicens: nolite, timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt
[*](14 Matth. 10, 32 sq. 19 II Tim. 2,11 sq. 21 I Io. 2, 23. 24 Matth. 10, 28. ) [*]( . 3 exaudieris WRv 5 matthatias R, matthias 6M, mathias Wl interficit R accessit ex erat cessit S m. 2 6 ante W s. I. m. 2 circa d. colendum om. R 7 spernda S 8 christi] circa deum colendum add. S\', exp.Sx sint S quando] quantoU perbis SWR P, uerbis tantum r 10 docuerit R 11 patienti] pati R et Baluzius 12 ille S s. I. ftl. 2 pro... passus sit om. S 14 in euuangelio comminatur WRv dixit Sl . quicumque ex qui W m. 2 15 fuerit in me W, in me fuerit R 16 eum] in ipso W in caelis est Rv; cf. test. III16 p.130 qui autem...1.18 caelis om. S, add. in vaarg. m. rec. 17 negauerit me Sv negabo et ego S 18 eum] illum W in caelis est WRv 20 tolerabimus W et conr. om. R negauerimus v 21 negauit R 24 et om. R corroborans 81 25 et anima R ) 327
occidere. magis autem metuite eum qui potest et animam et corpus occidere in gehenna. et iterum: qui amat animam suam perdet illam, et qui odit animam suam in isto saeculo in uitam aeternam conseruabit illam.
QVOD REDEMPTI ET VIVIFICATI CHRISTI SANGVINE NIHIL CHRISTO PRAEPONERE DEBEAMVS.
In euangelio Dominus loquitur et dicit: qui diligit patrem aut matrem super me non est me dignus, et qui diligit filium aut filiam super me non est me dignus, et qui non accipit crucem suam et sequitur me non est meus discipulus. sicut in Deuteronomio scriptum est: qui dicunt patri et matri cnon noui te\' et filios suos non agnouerunt, hi custodierunt prae cepta tua et testamentum tuum seruauerunt. item apostolus Paulus, quis nos, inquit, separabit a caritate Christi, pressura an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius? sicut scriptum est: quia propter te occidimur tota die, aestimati sumus ut oues uictimae. sed in his omnibus superamus pro eo qui dilexit nos. et iterum: non estis uestri: empti enim estis [pretio] magno. clarificate et portate Deum in corpore uestro. et iterum: pro omnibus mortuus est, ut et qui uiuunt iam non sibi uiuant sed illi qui pro eis mortuus est et resurrexit. [*]( 2 Io. 12, 25. 8 Matth. 10, 37. 13 Dent. 33, 9. 1Ei Rom. 8, ? sq. 21 I Cor. 6, 19 sq. 23 II Cor. 5, 15. ) [*]( 1 autem om. W et om. WRv 2 gehennam Rv; cf. test. I. c. 3 illam SWRV, eam v 4 uita aeterna W 5 seruabit S; cf. test. III16 p. 129 8 dixit 81 9 et qui...1. 12 discipulus om. v 12 meus discipulus] me dignus v sicut] sic et v 14 hii WR 15 tua ex sua Sm.2 16 separauit R 17 an (ante persequutio) om. R famis R 18 gladiu 81 19 toto WR 20 in om. B omnibus Ws. I. m. 2 21 superuincimus V pro eo SWRV, propter eum v qui] quod W et iterum... 1.23 uestro om. S 22 pretio om. WV clarificate WV, glorificate Rr 23 et portate W s. I. m. 2 24 est] est christus v ut et S\'l, ut WR, et 81 25 illi S, ei WRv eis S, ipsis WRv )
328
EREPTOS DE FAUCIBVS DIABOLI ET DE LAQVEIS SAECVLI LIBERATOS NON DEBERE DENVO AD SAECVLVM REVERTI NE PERDANT QVOD EVASERINT.
In Exodo Iudaicus populus ad umbram nostri et imaginem praefiguratus, cum Deo tutore et uindice euasisset Pharaonis adque Aegypti id est diaboli et saeculi durissimam seruitutem, circa Deum perfidus et ingratus et aduersum Moysen mussitat respiciens solitudinis et laboris incommoda et non intellegens libertatis ac salutis beneficia diuina, et reuerti quaerit ad Aegypti hoc est ad saeculi seruitudinem, unde fuerat exutus, cum magis fidere in Deum deberet et credere, quoniam qui a diabolo et saeculo liberat populum suum protegit liberatum. quid hoc nobis, inquiunt, fecisti eiciendo nos de Aegypto? melius erat nobis seruire Aegyptiis quam obire in solitudine hac. et dixit Moyses ad populum: fidite state et cernite salutem quae a Domino est, quam nobis faciet hodie. Dominus pro uobis pugnabit et uos tacebitis. quod nos admonens in euangelio suo Dominus ne ad diabolum rursum et ad saeculum quibus renuntiauimus et unde euasimus reuertamur dicit: nemo retro ad tendens et ponens manum suam super aratrum aptus est regno Dei. et iterum: et qui in agro est non reuertatur retro. memores estote uxoris Loth. ac ne quis aliqua uel cupiditate rerum uel suorum dulcedine retardetur [*]( 12 Ex. 14, 11. 13 sq. 20 Luc. 9, 62. 22 Luc. 17, 31 sq. ) [*]( 2 reuerti] regredi V 3 euaserunt S* 4 exhodo S1 ita semper m. 2 iudaeicus S 5 et 88.1. m. 2 euasissent Wl 7 et aduersum S, aduer- SU6 WRv musitat WB 8 ac (pro et) laboris Rv 9 et om. Rv quaerens S aegyptum R 10 sernitudinem 81, seruitem W, seruitutem S*Rv exutus] abstractus v 11 deberet in deum v et om. R a om. 81 et S s. I. et saeculo om. V 12 suum W 8. I. m. 2 13 in eiciendo Rv, in eciendo W 14 erat S, est WRx obire SWV, mori Rv solitudine] deserto R 15 ad ex et R fidete S1, fidite et v 17 uobis Sv facit R dominus ipse v pro uos pugnabit S, pro nobis p. 12, pugn. p. u. Wv 18 admonens ex ad moysen S m. 2, admonens et docens R dominus et docens v 19 rursus JV Rv 21 superponens WRv 22 conuertatur WRv; cf. test. III11 )
329
quominus Christum sequatur, addidit et dicit: qui non renuntiat omnibus quae sunt eius, non potest discipulus meus esse.
INSISTENDVM ESSE ET PERSEVERANDVM IN FIDE ET VIRTVTE ET CAELESTIS AC SPIRITALIS GRATIAE CONSVMMATIONE VT AD PALMAM ET AD CORONAM POSSIT PERVENIRI.
In Paralipomenon: Dominus uobiscum est, quamdiu estis uos cum ipso. si autem dereliqueritis eum, derelinquet uos. item aput Ezechiel: iustitia iusti non liberabit eum in quacumque die exerrauerit. item in euangelio Dominus loquitur et dicit: qui perseuerauerit usque in finem hic saluus erit. et iterum: si permanseritis in uerbo meo, uere discipuli mei estis et cognoscetis ueritatem et ueritas liberabit uos. praemonens quoque nos paratos semper esse debere et expeditos in procinctu firmiter stare adiecit et dicit: sint lumbi uestri accincti et lucernae ardentes et uos similes hominibus expectantibus dominum suum, quando ueniat a nuptiis, ut cum uenerit et pulsauerit aperiant ei. felices serui illi quos adueniens dominus inuenerit uigilantes. item beatus apostolus Paulus, ut fides nostra proficiat et crescat et ad summum perueniat, hortatur et dicit: nescitis quia qui in stadio currunt omnes quidem [*]( 1 Luc. 14, 33. 7 II Paral. 15, 2. 9 Ez. 33, 12. 11 Matth. 10, 22. 12 Io. 8, 31 sq. 16 Luc. 12, 35 sq. 22 I Cor. 9, 24 sq. ) [*]( 1 addidit S, addit WBv; cf. I. 16 non ex re R 2 meus discipulus esse WR, m. e. d. v 5 ut] snt S\' 6 ad (ante cor.) om. Rv peruenire S 7 paralimpomenon . I. S, paralipomenoni R et quamdiu R1 8 et uos estis v derelinqueritis R 9 ezeciel S, ezechihel R 10 libe- rauit R quocftq. W exerrauerit] add. R: et iniquitas iniqui non affliget eum in quacumque die reuersus fuerit ab iniquitatibus suis 11 dominus om. W 12 in] ad R saluus erit] saluabitur R 13 eritis Wv 14 cognoscitis 81 liberauit R 15 et W s. I. m. 2 16 procintu Sl, procinctum R, praecinctu W adiecit S, adicit W, addit Rv 17 praecincti v 18 deum W ueniat/STFUF, reuertatur v 20 felices] beati v quod W\' 22 et (ante ad) S et W 8. 1. m. 2 summa WRv et dicit S, dicens WRr 23 quia SWRV, quoniam v )
330
currunt, unus tamen accipit palmam? sic currite ut occupetis: et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, uos autem incorruptam. et iterum: nemo militans Deo obligat se negotiis saecularibus, ut possit placere ei qui se probauit. sed et si certauerit quis, non coronabitur, nisi legitime pugnauerit. et iterum: oro ergo uos, fratres, per misericordiam Dei ut constituatis corpora uestra hostiam uiuam, sanctam, placentem Deo: nec configuremini saeculo huic, sed transformemini in renouatione sensus ad probandum quae sit uoluntas Dei bona et placens et perfecta. et iterum: sumus filii Dei: si autem filii, et heredes, coheredes autem Christi, siquidem conpatimur, ut et conmagnificemur. et in Apocalypsi eadem loquitur diuinae praedicationis hortatio dicens: tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam. quod exemplum perseuerandi et permanendi designatur in Exodo, ubi Moyses ad superandum Amalech qui figuram portabat diaboli in signo et sacramento crucis adleuabat supinas manus, nec uincere aduersarium potuit, nisi postquam stabilis et in signo adleuatis iugiter manibus perseuerauit. et factum est, inquit, cum leuabat* manus Moyses, praeualebat Israel: ubi autem submiserat manus, inualescebat Amalech. et accepto lapide subposuerunt sub eo, et sedebat
[*]( 3 II Tim. 2, 4 sq. 7 Rora. 12, 1 sq. 12 Rom. 8, 16 sq. 15 Apoc. 3, 11. 21 Ex. 17, 11 sq. ) [*]( 1 tamen] autem <S; cf. test. III26 p. 141 2 occupetis] add. v: omnis enim qui agonizat in omnibus continens est 4 obligat SWR V, implicat v; cf. test. III11 p. 124 se negotiis S, se molestiis Wv, semoti estis R 5 ei qui WR, qui S, cui v; cf. I. c. probauerit S certabit R 6 pugnauerint 81 7 ergo SWRV, autem v 8 uiuam SWRV, uiuentem r 9 deo] add. R: rą.tionale ministerium uestrum 10 transformamini v seneus SWRV, spiritus v 11 probandum nobis V et om. R 13 haeredes S, haeredes dei WR, haeredes, haeredes quidem dei v; cf. test. III16 p.132 conpatiamur B\'lBfJ 14 ut S s. l. m. 2 commagneficemur 8 15 tene inquid R 18 amalec 81 item I. prox. 19 adleuabant S*, adlenauat R 20 et om. WRv 22 moyses manus Rv istrahel S 23 conualescebat S amalech] add. Y: sed manus moysi graues erant; cf. test. II21 24 eum S, eo WRv ) 331
super eum. et Aaron et Ur sustinebant manus eius hinc et inde: et factae sunt manus Moysi stabiles usque in occasum solis. et fugauit Iesus Amalech et omnem populum eius. et dixit Dominus ad Moysen: scribe hoc, ut sit memoriale in libro, et da in aures Iesu, quoniam deletione deleam memoriam Amalech de sub caelo.
AD HOC PRESSVRAS ET PERSECVTIONES FIERI VT PROBEMVR.
In Deuteronomio: Temptat Dominus Deus uester uos ut sciat si diligitis Dominum Deum uestrum ex toto corde uestro et ex tota anima uestra et ex tota uirtute uestra. et iterum aput Salomonem: uasa figuli probat fornax et homines iustos temptatio tribulationis. Paulus quoque paria testatur ac loquitur dicens: gloriamur in spe claritatis Dei. non solum autem sed et gloriamur in pressuris scientes quoniam pressura tolerantiam operatur, tolerantia autem probationem, probatio autem spem: spes autem non confundit, quia dilectio Dei infusa est cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis. et Petrus in epistula sua ponit et dicit: carissimi, nolite mirari ardorem accidentem uobis qui ad temptationem uestram fit, nec excidatis, tamquam nouum uobis contingat. sed quotienscumque communicatis Christi passionibus, per omnia gaudete, ut et in reuelatione facta claritatis eius gaudentes exultetis. si inproperatur uobis in nomine Christi, beati estis, [*]( 9 Deut. 13, 3. 12 Sir. 27, 5. 14 Rom. 5, 2 sq. 21 I Pet. 4,12 sq. ) [*]( 1 et (ante aaron) om. S or V, or. et S sustentabant v retrorsum portabat (pro et ur sust.) W 2 et (ante factae) om. W stabiles... solis utn. R 3 inj ad S hiesus W, moyses B 4 eius] add. V: in ore gladii; cr. LXX 5 raeraoriale 8, memoriae WRY, memoria v 6 iesus quo S 7 de] sed B. in sempiternum de v 9 tempte W uos ante dominus ponit v 12 solomonem S 13 furnax S tribulationes 5 14 testatur ac] testac R 16 scrientes W 19 diffusa v in cordibus Rv 20 sanctum om. W in nobis R 22 accedentem Sl 23 fit ex sit S m. 2 noaum aliquid r )
332
quia maiestatis et uirtutis Domini nomen in uobis requiescit, quod quidem secundum illos blasphematur, secundum nos autem honoratur.
TIMENDAS NON ESSE INIVRIAS ET POENAS PERSECVTIONVM QVIA MAIOR SIT DOMINVS AD PROTEGENDVM QVAM DIABOLVS AD INPVGNANDVM.
Iohannes in epistula sua probat dicens: maior est qui in uobis est quam qui in isto mundo. item in psalmo CXVII: non metuam quid mihi faciat homo: Dominus mihi auxiliator est. et iterum: isti in curribus et isti in equis, nos uero in nomine Dei nostri magnificabimur. illi copulati sunt pedes et ceciderunt, nos autem exsurreximus et erecti sumus. et adhuc fortius docens et ostendens Spiritus sanctus castra diaboli non timenda et si bellum nobis hostis indixerit, in ipso magis bello spem nostram consistere et congressionem illam iustorum ad diuinae sedis et salutis aeternae praemium peruenire in psalmo XXVI ponit et dicit: si directa fuerint in me castra, non timebit cor meum: et si exsurrexerit super me bellum, in illud ego spero. unum petii a Domino, hoc exquiram, ut habitem in domo Domini per omnes dies uitae meae. item in Exodo declarat scriptura diuina pressuris multiplicari nos potius et augeri dicens: quantoque eos [*]( 7 I Io. 4, 4. 9 Ps. 117, 6 sq. 10 Ps. 19, 8 sq. 18 Ps. 26, 3 sq. 23 Ex. 1,12. ) [*]( 2 reqiiiescet S1 blasfematur S 4 timendum W 5 sit] est Wx .7 prubat S 8 CXVII] CVIIX 8 10 ausiliator 81 et iterum] item in psalmo XVIIII R istis S turribus 81 istis S 11 uero S, autem WRv dei S, dm dei WRvj XVQIOU atov LXX (xvplov om. cod. Alex.) magnificabimur (..us v) Sv, inuocabimus RV, inuocauimus W 12 illi Sl, illis S\'WR, ipsis V, ipsi v copulati SWRV, obligati v pedes om. v; ttvTol awenoSiaatjaav LXX 13 autem om. W exsurreximus SWRV, surreaimus v 15 spe nostra consistere et consistereJJ 16 congressione illaiustosTFito 17 peruenineTT XXVI] XXV B 18 dixitBI dilecta W\' 19 et si] si v super] in W 20 illum R spere WRV, sperabo Sv unum SWR V, unam v peti a S1, prae te ea W hoc SWR V, hanc v exquiram SRV, exquirat W, requiram v 21 inhabitem v dei S per] etiam W 23 potius om. W deprcmobat 81)
333
deprimebant, tanto plures fiebant et inualescebant magis. et in Apocalypsi protectio diuina promittitur in passionibus nostris. nihil, inquit, eorum timeas quae passurus es. nec alius securitatem nobis et protectionem pollicetur quam qui et per Esaiam prophetam loquitur dicens: noli timere, quia te redemi et uocaui te nomine tuo: meus es tu. et si transieris per aquam, tecum sum et flumina te non inundabunt. et si transieris per ignem, non conbureris, flamma te non conburet, quoniam ego Dominus Deus tuus sanctus Israel qui te saluum facio. qui et in euangelio promittit auxilium diuinum Dei seruis in persecutionibus non defuturum dicens: cum autem uos tradiderint, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini. dabitur enim uobis in illa hora quid loquamini. non enim uos estis qui loquimini, sed spiritus patris uestri qui loquitur in uobis. et iterum: ponite in cordibus uestris non praemeditari excusare. ego enim dabo uobis os et sapientiam, cui non possint resistere [aduersarii uestri]. sicut in Exodo ad Moysen cunctantem et ad populum ire trepidantem [Deus] loquitur dicens: quis dedit os homini et quis fecit mogilalum et surdum et uidentem et caecum? nonne ego Dominus Deus? et nunc perge, et ego aperiam os tuum et instruam te quid loquaris. nec difficile est Deo aperire os hominis deuoti sibi et confessori suo inspirare constantiam
[*](3 Apoc. 2, 10. 5 Es. 43, 1 sq. 12 Matth. 10, 19. 17 Luc. 21, 14 sq. 21 Ex. 4, 11 sq. ) [*]( 1 inualescebat S\' 2 magis] nimis R in om. R in om. Rv 5 eseiam profetam S 8 si om. W per ignem transieris S 9 non (nec WR) con- burerisSWRV, om. v et flamraa Wv 10 tuus] uester S istrahel S . 11 diuinum om. S 12 persecutionem W 13 uostra dederint R quomodo aut om. R 15 loquemini S 17 praemeditari] pro me dari Rr prae me dari ex praedari S m. 2 19 possunt R, poterunt v adu. uestri om. S : 20 deus om. S 21 os S s. I. m. 2 hominis R fecit] dedit W mogilalum SWV, mogilabrum R, mutum v 22 surdum SWRV, quis sordum v et quis uidentem v, quis uidentem V 23 deus tuus S 24 aperi hosR 25 homini Sl spirare R ) 334
et fiduciam loquendi qui in Numeris aduersus Balaam prophetam etiam asinam fecerit loqui. quare in persecutionibus nemo cogitet quod periculum diabolus inportet, sed immo consideret quod auxilium Deus praestet, nec mentem labefactet humana infestatio, sed corroboret fidem diuina protectio, quando unusquisque secundum dominica promissa et fidei suae merita tantum accipiat de Dei ope quantum se credat accipere, nec sit quod omnipotens praestare non possit, nisi si accipientis fides caduca defecerit.
ANTE PRAEDICTVM ESSE QVOD NOS MVNDVS ODIO HABITVRVS ESSET ET QVOD PERSECVTIONES ADVERSVM NOS EXCITARET ET QVOD NIHIL NOVVM CHRISTIANIS ACCIDAT, QVANDO AB INITIO MVNDI BONI LABORAVERINT ET OPPRESSI ADQVE OCCISI SINT IVSTI AB INIVSTIS.
Dominus in euangelio praemonet et praenuntiat dicens: si mundus uos odit, scitote quoniam me primo odit. si de mundo essetis, mundus quod suum esset amaret: sed quia de mundo non estis et ego elegi uos de mundo, propterea odit uos mundus. mementote sermonem quem dixi uobis: cnon est seruus maior domino suo.\' si me persecuti sunt, et uos persequentur. et iterum: ueniet hora, ut omnis qui uos occiderit putet se officium Deo facere: sed hoc facient, quoniam non cognouerunt patrem neque me. haec autem locutus sum uobis, ut cum uenerit hora eorum memores sitis, quia ego dixi uobis. et iterum: amen amen dico uobis quoniam uos plorabitis et plangetis, saeculum autem gaudebit: uos tristes [*]( 15 Io. 15,18 sq. 22 Io. 16, 2-4. 20. 33. ) [*]( 1 balam W, alam 81 profetam S, piam fetam R 2 fecit R cogitet] et add. 22® 3 periculum] perit cum R 4 mente R labet fac et R humane infectatio 22 6 dominica] diuina W 7 se c. accipere] secreta scire R 8 accipienties Sl fide B 11 persecutionem W 12 et quod...1.14 iniustis om. W 13 mundo 221 et boni S 14 sunt B 16 primo odiit v 18 estis] essetis B et om. W 20 sermonis WRv 21 si] qui 8 persequntur S; cf. test. III29 25 ora 81 27 ploratis W 28 plangebitis S et uos W tristis S\' )
335
eritis, sed tristitia uestra in laetitiam ueniet. et iterum: haec locutus sum uobis, ut in me pacem habeatis, in saeculo autem pressuram: sed fidite quoniam ego uici mundum. et cum a discipulis suis interrogaretur de signo aduentus sui et consummationis mundi, respondit et dixit: cauete ne qui uos fallat. multi enim uenient in nomine meo dicentes cego sum Christus\' et multos fallent. incipietis autem audire bella et auditus bellorum. uidete, nolite tumultuari: oportet enim fieri: sed nondum est finis. exurget autem gens super gentem et regnum super regnum, et erunt fames et terrae motus et pestilentiae per singula loca. omnia autem ista initia parturitionum sunt. tunc tradent uos in pressuram et interficient uos, et eritis odibiles omnibus gentibus propter nomen meum. et tunc scandalizabuntur multi et inuicem tradent et odient inuicem. et multi pseudoprophetae exurgent et seducent multos, et eo quod facinus abundet refrigescet caritas multorum. qui autem tolerauerit usque ad finem hic saluus erit. et praedicabitur euangelium istud regni per totum orbem terrae in testimonium omnibus gentibus, et tunc ueniet finis. cum ergo uideritis abominationem uastationis quae dicta est per Danielem prophetam stantem in loco sancto–qui legit intellegat – tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes, et qui in tecto est non descendat tollere quicquam de domo, et qui in agro est non conuertatur retro auferre\'uestimentum suum. uae autem praegnantibus et
[*]( 6 Matth. 24, 4-31. ) [*]( lestisTT tristia S Iaetitiai2 3 tideteS1 quiaR 4 mundumtf, saeculum WRv 6 quis WRv fallat] seducat V 8 incipientes W autem om. R 10 haec fieri v antem] enim Rv 12 pestilentia B 13 autem om. R partiritionum S sunt om. WB 15 odebilis S1 16 multis W 17 trahent-R 18 exsurgunt S, et surgent W et om. R seducuntjS et om. S 20 tolerauitS ad] in Wv saluus erit] saluabitur R 21 istut S\'B 23 ergo Ws. I. m. 2 abhominationem W 24 daniel 6\' 25 legat Bl intellegit S\' 27 descendant R 29 nutrientibus WBv ) 336
nutricantibus in illis diebus. adorate ne fiat fuga uestra hieme neque sabbato. erit enim tunc pressura magna qualis non est facta ab initio mundi usque nunc, sed neque fiet: et nisi breuiati fuissent dies illi, non liberaretur omnis caro: propter electos autem breuiabuntur illi dies. tunc si qui dixerit uobis Cecce hic Christus\' aut ecce illic*, nolite credere. surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et portenta ad errorem faciendum, si fieri potest, et electis. uos autem cauete. ecce praedixi uobis omnia. si ergo dixerint uobis Cecce in solitudine est\\ nolite exire, ecce in cubiculis\\ nolite credere. sicut enim coruscatio quae exit ab oriente et apparet usque ad occidentem, ita erit et aduentus filii hominis. ubi fuerit cadauer, illuc congregabuntur aquilae. continuo autem post pressuram dierum illorum sol tenebricabit et luna non dabit lumen suum et stellae cadent de caelo et uirtutes caelorum commouebuntur. et tunc apparebit signum filii hominis in caelo, et lamentabunt se omnes tribus terrae et uidebunt filium hominis uenientem in nubibus caeli cum uirtute magna et claritate. et mittet angelos suos cum tuba magna. et colligent electos eius a quattuor uentis, a summis caelorum usque ad summitates eorum. Nec noua aut repentina haec sunt quae nunc accidunt christianis, cum boni semper et iusti Deo innocentiae lege ac uerae religionis timore deuoti per pressuras et iniurias et graues ac
[*]( 1 orate autem v 3 est facta SWRV, fuit a 4 essent WRv 5 liberaretnr JSTFJJF, esset salna v 6 quis Sv nobis dixerit W 7 hic SWV, inc R, hic est v aut om. R ecce illic] hic V, om. R 9 portenta WRV, porienia S (n s. I. m. 2), prodigia v 10 et S, etiam Wv, om. R electi R 12 exire... nolite om. SR 13 quae om. v 14 orientem R, orignte W 15 fili SlR cadauer SWRV. corpus P illic W 16 congregabuntur S, colligentur Wv, colliguntur R 17 tenebricabit SRV, tenebabit W, tenebrescet v 19 mouebuntur WRv 20 fili S 1. se] lamentabuntur WRv 22 in] cum W post magna praecipit 81 et colligent electos, exp. S1 24 uentis coeli V 27 deo Sr et deo W, et dei V, de R 28 et iniurias om. S ) 337
multiformes infestantium poenas angusti itineris difficultate gradiantur. sic in origine statim mundi Abel iustus a fratre primus occiditur et Iacob fugatur et Ioseph uenundatur et Dauid misericordem Saul rex persequitur et Heliam maiestatem Dei constanter ac fortiter adserentem rex Achab opprimere conatur. Zacharias sacerdos interficitur in medio templi et altaris, ut illic hostia ipse fiat, ubi Deo hostias immolabat. tot denique martyria iustorum saepe celebrata, tot edita in posterum fidei et uirtutis exempla. tres pueri, Ananias, Azarias, Misahel, aetate conpares, dilectione concordes, fide stabiles, uirtute constantes, flammis ac poenis urguentibus fortiores soli se Deo seruire, solum nosse, solum colere proclamant dicentes: Nabuchodonosor rex, non opus est nobis de hoc uerbo respondere tibi. est enim Deus cui nos seruimus potens eripere nos de camino ignis ardentis: et de manibus tuis, rex, liberabit nos. et si non, notum sit tibi quia diis tuis non seruimus et imaginem auream quam statuisti non adoramus. et Daniel Deo deuotus et sancto Spiritu plenus exclamat et dicit: nihil colo ego nisi Dominum Deum meum qui condidit caelum et terram. Tobias quoque sub regali licet ac tyrannica seruitute, sensu tamen ac spiritu liber confessionem suam Deo seruat et uirtutem maiestatemque diuinam sublimiter praedicat dicens: ego in terra captiuitatis meae confiteor illi et ostendo uirtutem eius in natione peccatrice.
Quid uero in Machabaeis septem fratres et natalium pariter et uirtutum sorte consimiles septenarium numerum sacramento perfectae consummationis implentes? sic septem fratres martyrio [*]( 12 Dan. 3,16 sq. 19 Dan. 14, 4. 23 Tob. 13, 6. ) [*]( 1 infestandum B, infestationum v gradiuntur W 2 prius R 4 helian SW 5 oppraemere 81 zacchariae SR 6 hostia... deo om. R 7 fiet Wl 9 pueri in camino ignis B misael S 10 fidei W 12 proclamabant S nabncodonoaor S, nabucodonossor B 14 nos est eripere R, nos eripere v 16 liberauit WB 17 imaginem BWRY, statuam v 18 adorabimus W 19 et clamat W nil R nisi ego B 22 ««seruat W (a corr.) se uirtutem Sl, «*uirtutem R 24 coufiteor -06tendo BWRV, ...ebor-...dam v 25 peccatricem R 26 maccabaeis 8 27 numerum om. R 28 in martyrio WBv ) [*]( m. ) [*]( 22 )
338
cohaerentes, ut primi in dispositione diuina septem dies annorum septem milia continentes, ut septem spiritus et angeli septem qui adsistunt et conuersantur ante faciem Dei et lucerna septiformis in tabernaculo martyrii et in Apocalypsi septem candelabra aurea et aput Salomonem columnae septem, super quas aedificat domum sapientia, ita et istic septem fratrum numerus ecclesias septem numeri sui quantitate conplexus, secundum quod in primo Regnorum legimus sterilem septem peperisse. et aput Esaiam septem mulieres unum hominem adprehendunt, cuius inuocari super se nomen exposcunt. et apostolus Paulus qui huius numeri legitimi et certi meminit ad septem ecclesias scribit. et in Apocalypsi Dominus mandata sua diuina et praecepta caelestia ad septem ecclesias et earum angelos dirigit. qui nunc istic numerus in fratribus inuenitur, ut consummatio legitima conpleatur. cum septem liberis plane copulatur et mater origo et radix quae ecclesias septem postmodum peperit, ipsa prima et una super petram Domini uoce fundata. nec uacat quod in passionibus sola cum liberis mater est. martyres enim qui se Dei filios in passione testantur iam non nisi Deo patre censentur, sicut in euangelio Dominus docet dicens: ne uocaueritis uobis p patrem super terram. unus est enim pater uester qui in caelis est.
Quae uero ediderunt confessionum praeconia, quam praeclara, quam magna documenta fidei praebuerunt! rex Antiochus infestus, immo in Antiocho antichristus expressus ora martyrum gloriosa et spiritu confessionis inuicta contagio suillae carnis maculare quaerebat et cum flagellis grauiter uerberasset ac nihil [*]( 20 Matth. 23, N. ) [*]( 1 septem septe 81 2 et W, ut SR, aut V; cf. test. I 20 3 lucernas R 4 tabernaculi 81 super martyrii in S m. rec.: moysi apocaiypsis R 5 solomonem S 6 aedificauit Rv; cf. test. l. c. sapientiae W septem] septenarius v 8 regnomm libro t, 9 adpraehenderunt S 12 in S 8. I. m. 2 dni R 13 ad] et R stic S\' 14 septem fratribus v conpleatur] inueniatur W 15 copulatur] computatur R 17 petrams1, petrum/S*TFlZF(?) uoce dni W 18 est om. S 19 nisi] nt R dno W cessentur W 20 docet] loquitur R 24 quam] tam W documenta] menta R in ras. anthiochus 81 bis, antiocus R 26 suillae] sum illae R )
339
promouere potuisset, sartagines iussit igniri: quibus ignitis et accensis eum qui primus locutus fuerat et magis regem uirtutis et fidei constantia prouocauerat admoueri praecepit et frigi producta et exsecta prius lingua quae confessa Deum fuerat: quod martyri gloriosius contigit. lingua enim confessa nomen Dei prior ad Deum debuit ipsa proficisci. post in secundo excogitatis acrioribus poenis, antequam cetera membra torqueret, cutem capiti cum capillis detraxit, odio scilicet certe eo : nam cum caput uiri Christus sit et caput Christi Deus, qui caput laniabat martyre Deum et Christum persequebatur in capite. at ille in martyrio suo fidens et resurrectionis sibi praemium de Dei remuneratione promittens exclamauit et dixit: tu quidem, inpotens, ex hac praesenti uita nos perdis: sed mundi rex defunctos nos pro suis legibus in aeternam uitae resurrectionem suscitabit. tertius linguam postulatus cito protulit. nam poenam linguae exsecandae iam didicerat a fratre contemnere. manus quoque amputandas constanter extendit multum beatus genere isto supplicii, cui contigit extensis ad poenam manibus passionis dominicae instar imitari. nec non et quartus pari uirtute tormenta contemnens et ad retundendum regem caelesti uoce respondens exclamauit et dixit: potius est ab hominibus morti datos expectare spem a Deo iterum ab eo suscitatos. tibi enim resurrectio ad uitam non erit. quintus praeter quod carnificinam regis et duros uariosque cruciatus fidei uigore calcabat, ad praescientiam quoque et notitiam futurorum spiritu diuinitatis animatus prophetauit regi indignationem Dei et ultionem uelociter secuturam. potestatem, inquit, inter homines habens, cum sis
[*]( 12 II Macc. 7, 9. 21 II Macc. 7, 14. 28 II Macc. 7,16 sq. ) [*]( 2 primo W 3 et] ac W constantiam R admoneri R 5 contingint 81 quae confessa n. d. fuerat Wv 6 ipsa om. W 7 menbra JB 8 capitis WRv capillo W certeo S1, certo 8\'WBv 10 martyrem B ad S1 11 muneratione B 12 repromittens B 13 ex] de R perdes S* 15 reeurrectionifl W 16 linguae W 8. I. m. 2 exsecrandae R 17 a om. R quoque ille S 20 ad S 8. l. m. 2 22 mortis R 23 ab eo] a deo S suscitandos S7, suscitatos SlWR, suBcitari V; in uitam aeternam add. v; cf. test. III 17 resurrectio enim S 24 carnificii nam R et om. S ) [*]( 22* ) 340
corruptibilis, facis quod uis. noli autem putare genus nostrum a Deo derelictum esse. sustine et uide magna potestas eius qualiter te et semen tuum torquebit. quale illud leuamentum fuit martyri, quam magnum, quam grande solacium in cruciatibus suis non tormenta propria cogitare sed tortoris sui supplicia praedicare! in sexto uero non uirtus sola sed et humilitas praedicanda est, nihil sibi martyrem uindicasse nec confessionis suae honorem superbis uocibus uentilasse, peccatis potius suis adscripsisse quod persecutionem a rege pateretur, Deo uero dedisse quod postmodum uindicaretur. docuit esse martyras uerecundos, de ultione fidere et nihil in passione iactare. noli, inquit, frustra errare. nos enim propter nosmet ipsos haec patimur peccantes in Deum nostrum. tu autem ne te existimes inpunitum futurum adgressus pugnare cum Deo. admirabilis quoque mater quae nec sexus infirmitate fracta nec multiplici orbitate commota morientes liberos spectauit libenter nec poenas illas pignerum sed glorias computauit. tam grande martyrium Deo praebens uirtute oculorum suorum quam praebuerant filii eius tormentis et passione membrorum. cum sex punitis et occisis superesset unus ex fratribus, cui rex diuitias et potentatus et multa pollicebatur ut crudelitas eius ac feritas uel unius subacti solacio foueretur, et peteret ut ad filium deiciendum secum deprecaretur et mater, deprecata est illa, sed ut decebat martyrum matrem, ut decebat legis et Dei memorem, ut decebat filios suos non delicate sed fortiter diligentem. deprecata est enim, sed ut Deum confiteretur. deprecata est ne a fratribus suis frater in consortio laudis et gloriae separaretur, tunc se septem filiorum conputans matrem, si sibi contingeret filios septem Deo potius
[*]( 12 II Macc. 7,18 sq. ) [*]( 2 esse derelictum W 3 magna potestas WBV, magnam potestatem Sf) 4 martyri SWIB, martyrii W\'fJ quam magnum om. v 6 sui om. R praedicare ex cogitare Sm. 2, praedicere R 7 et om. W 8 nec] ne S 9 nenditasse malim suis] sibi B 11 martyres Rv 14 inpnnitom SWBV, impnne v 16 quoque et B 17 eipectauit W 18 pignorom WBfJ 19 fili Sl 23 peteteret S dei eiciendum B; cf. 346,18 25 et] set W 26 deligatae B 27 dum W 29 et filios W ) 341
peperisse, non saeculo. armans itaque eum et corroborans et feliciore tunc partu filium generans, fili, inquit, miserere mei quae te in utero mensibus decem portaui et lac triennio dedi et alui et in aetatem istam produxi. oro, fili, aspicias in caelum et terram et omnibus quae in eis sunt aspectis intellegas quia ex nihilo fecit illa Deus et hominum genus ita fit. nec timeas carnificem istum, sed dignus fratribus effectus excipias mortem, ut in illa miseratione cum fratribus te recipiam. magna laus matris in exhortatione uirtutis, sed maior in Dei timore et in fidei ueritate, quod nihil sibi aut filio de sex martyrum honore promisit nec fratrum precem profuturam credidit ad negantis salutem, persuasit potius participem passionis fieri, ut in iudicii die posset cum fratribus inueniri. post haec liberis suis commoritur et mater: neque enim iam aliud decebat quam ut quae martyras et pepererat et effecerat in consortio illis gloriae iungeretur et quos ad Deum praemiserat ipsa quoque sequeretur.
Ac ne qui uel libelli uel alicuius rei oblata sibi occasione qua fallat amplectatur decipientium malum munus, nec Eleazar tacendus est. qui cum sibi a ministris regis offerretur facultas, ut accepta carne qua liceret ei uesci ad circumueniendum regem simularet se illa edere quae de sacrificiis adque inlicitis cibis ingerebantur, consentire ad hanc fallaciam noluit dicens nec aetati suae nec nobilitati conuenire id fingere, quo ceteri [*]( 2 II Macc. 7,27 sq. ) [*]( 1 itaque] non itaq. R feliciori S* 3 decemaBF, nouem v (X mensibus W) 4 istam aetatem R perduxi WR" 5 in BWRV, om. v in terram et in W 7 post genus distinguit v ita fit SWB, ita fiet V, itaque fili v nec] ne Vv; xal ro Ttiiv dvagwntjv yivog OVTOJC yey £ vi}Tiu (r(\'J\'łТaa cod. Alex.). FIFI q>ofir]9-R}s "d. 8 istum ex stum S m. 2 10 te] tuis te Wv recipiamus W exoratione 81 14 posset et 81 15 cum liberis V suis] solutis W aliut iam WRv 16 licebat R quae om. R martyres Rv et (ante pep.) om. WRv effecerat S, fecerat WRv 19 quis Wv occansionem S quam W 20 malum malum S eliezer SV, eleazarus v 21 offeretur W 22 ei SWRV, sibi v 23 ille ex elle la S de om. W ingerebatur R 24 aetatis 81 25 nobilitatis Sl, nobilitate W1 id] hoc ex hic S m. 2 )
342
scandalizarentur et in errorem inducerentur existimantes Eleazarum nonaginta annos natum ad alienigenarum morem relicta et prodita Dei lege transisse, nec tanti esse lucrari breuia uitae tormenta, ut offenso Deo incurreret aeterna supplicia. adque ille excruciatus diu et in extremo iam constitutus, cum inter uerbera et tormenta moreretur, ingemescens ait: Domine, qui sanctam habes scientiam, manifestum est quia cum possim morte liberari durissimos dolores corporis tolero flagellis uapulans, animo autem propter ipsius metum libenter haec patior. sincera prorsus fides et uirtus integra ac satis pura non regem Antiochum cogitasse sed Deum iudicem et scisse proficere sibi ad salutem non posse, si hominem derideret ac falleret, quando Deus qui conscientiae nostrae iudex est et solus timendus nec derideri possit omnino nec falli.
Si igitur et nos dicati ac deuoti Deo uiuimus, si supra ipsa iustorum antiqua et sancta uestigia iter facimus, per eadem documenta poenarum, per eadem passionum martyria pergamus, hoc ampliorem gloriam conputantes temporis nostri, quod cum uetera exempla numerentur, exuberante postmodum copia uirtutis ac fidei numerari non possunt martyres christiani testante Apocalypsi et dicente: post haec uidi turbam multam quam dinumerare nemo poterat ex omni gente et ex omni tribu et populo et lingua stantes in conspectu throni et agni: et erant amicti stolas albas et palmae fuerunt in manibus eorum et magno clamore dicebant: salus Deo nostro sedenti super thronum et agno. et respondens unus ex senioribus dicit mihi: qui amicti sunt stolas albas qui sunt et [*]( 6 II Macc. 6, 30. 21 Apoc. 7, 9. 10. 13 sq. ) [*]( 1 eliezerum S 2 aligenigenarum W deo 81 3 tormenta S, momenta WRv 4 adque] at v 6 habet S1 7 possem Rv a morte Wv, mortem R 8 doloris Sl 9 tni ipsius v 10 haec ex haes S m. 2 14 timendus est WRv 15 deo ac deuoti Wv si W s. l., ut sii2 ipsa om. Rv 16 faciemusS1 19 exuberenturS1 21turba R multam SWRV, magnam v 22 potest R 23 linguas R conspectum S 26 dmo 81 sedentis R 27 respondit Rv dicens WRv 28 qui] isti qui R, hi qui v stolas albas SWRV, stolis albis v )
343
unde uenerunt? et dixi ei: Domine, tu scis. et ait mihi: hi sunt qui uenerunt ex magna tribulatione et lauerunt stolas suas et candidas eas fecerunt in sanguine agni. propter hoc sunt in conspectu honoris Dei [et seruiunt ei in templo eius]. quodsi tantus ostenditur et probatur christianorum martyrum populus, nemo difficile uel arduum putet esse martyrem fieri, quando uideat martyrum populum non posse numerari.
QVAE SPES ET MERCES MANEAT IVSTOS ET MARTVRAS POST CONFLICTATIONES HVIVS TEMPORIS ET PASSIONES.
Per Salomonem Spiritus sanctus ostendit et praecanit dicens: et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes eorum inmortalitate plena est: et in paucis uexati in multis bene disponentur, quoniam Deus temptauit illos et inuenit illos dignos se. tamquam aurum in fornace probauit illos et quasi holocaustam hostiam accepit illos, et in tempore erit respectus illorum. iudicabunt nationes et dominabuntur populis, et regnabit dominus eorum in perpetuum. item aput eundem uindicta nostra describitur et persequentium nos adque infestantium paenitentia praedicatur. tunc stabunt, inquit, iusti in magna constantia aduersus eos qui se angustauerunt et qui abstulerunt labores eorum: [*]( 12 Sap. 3, 4 sq. 21 Sap. 5, 1 sq. ) [*]( 1 dixit R dne SWRV, dne mi v tu om. S ait] dixit R 2 hii R 3 fecerunt eas S 4 hoc W s. I. m. 2 conspectum S honoris S, throni WRv 5 et om. W et seruiunt... eius om. S ei WRY, ei die ac nocte v templo] conspectu W; cf. ad totum locum test. III16 7 martyre R, martyras W quando] cum ex quam qui S m. 2; quandoquidem fort. 10 passionis S 11 solomonem S et] et dicit 81 praecinit uel praecauit v 13 immortalitatem 8\' et om. SR 14 multi R temtauit S 16 fornaoem R illos om. S holocaustam V, holocausta SlVIio hostiam SWV, hostia R, hostiae 11 18 illorum] add. W et Balueius: fulgebunt et (et om. W) tamquam scintillae in arundineto discurrent ( ... runt W) 19 regnauit BI: cf. ad totum locum test. III 15 p. 128 21 infestantium] insequentium nos adq. infestantium S sed nos exp. et adq. corr. ira et m. 2 22 iusti inquit R 23 angustiauerunt JV v )
344
uidentes turbabuntur timore horribili et mirabuntur in subitatione insperatae salutis dicentes inter se, paenitentiam habentes et per angustiam spiritus gementes: (hi sunt quos habuimus aliquando in risu et in similitudine inproperii. nos insensati uitam illorum aestimabamus insaniam et finem illorum sine honore. quomodo conputati sunt inter filios Dei et inter sanctos sors illorum est? ergo errauimus a uia ueritatis et iustitiae lumen non luxit nobis et sol non est ortus nobis. lassati sumus iniquitatis uia et perditionis et ambulauimus solitudines difficiles, uiam autem Domini ignorauimus. quid nobis profuit superbia, aut quid diuitiarum iactatio contulit nobis? transierunt omnia ista tamquam umbra. item in psalmo CXV pretium et merces passionis ostenditur. pretiosa est, inquit, in conspectu Dei mors iustorum eius. item in psalmo CXXV tristitia conflictationis et laetitia retributionis exprimitur. qui seminant, inquit, in lacrimis in gaudio metent. ambulantes ambulabant et plorabant mittentes semina sua: uenientes autem uenient in exultatione tollentes gremia sua. et iterum in psalmo CXVIII: beati inmaculati in uia, qui ambulant in luce Domini. beati qui perscrutantur martyria eius, in toto corde inquirunt eum. item Dominus in euangelio, ultor ipse
[*]( 16 Ps. 115, 15. 18 Ps. 125, 5 sq. 22 Ps. 118,1 sq. ) [*]( 2 subitationes R dicentis Sx, dicent** W 3 per SWV, prae Bv angustiam aSTPBF, angustia v 4 ό.ii WB aliq. habuimus v 5 risu SWV, risum R, derisum v similitudine SWBV, similitudinem v 6 insaniam...illorum om. W 7 quomodo SWRV, quomodo ergo v 10 lassati] calcati B 11 in iniquitatisTTv 12 dei S 15 istaS, illa WBc; cf. test. III16, ad Demetr. c. 24 17 dni Wv iustorum SWRV, sanetorum v; cf. test. III16 tristia S 19 lacriminis S metent S en corr. 20 plorabant SWBV, flebant v 21 tollentes] portantes v; cf. test. III16 p.129 22 ct om. S CXVIIII B1 qui inmaculati sunt WBv 23 luce S, uia WR, lege v; cf. test. III16 24 perscrutantur in uia V inquirunt SWBV, exquirunt v 25 ultor] ultro R ) 345
persecutionis nostrae et munerator passionis, beati, inquit, qui persecutionem passi fuerint propter iustitiam, quia ipsorum est regnum caelorum. et iterum: beati eritis, cum odio uos habuerint homines et separauerint uos et expulerint et maledixerint nomini uestro quasi nequam propter filium hominis. gaudete in illa die et exultate. ecce enim merces uestra multa in caelis. et iterum: qui perdit animam suam propter me hic saluabit illam. nec solos animaduersos et interfectos diuinae pollicitationis manent praemia, sed etiam si passio fidelibus desit, fides tamen integra adque inuicta perstiterit et contemptis ac relictis suis omnibus Christum se sequi christianus ostenderit, ipse quoque a Christo inter martyras honoratur pollicente ipso et dicente: nemo est qui relinquat domum aut agrum aut parentes aut fratres aut uxorem aut filios propter regnum Dei et non recipiat septies tantum in isto tempore, in saeculo autem uenturo uitam aeternam. item in Apocalypsi hoc idem loquitur, et uidi, inquit, animas occisorum propter nomen Iesu et sermonem Dei. et cum primo in loco posuisset occisos, addidit dicens: et quicumque imaginem bestiae non adorauerunt nec acceperunt inscriptionem in fronte aut in manu sua. quos uniuersos a se in eodem loco simul uisos coniungit ac dicit: et uixerunt et regnauerunt cum Christo. uiuere omnes dicit et regnare cum Christo, non tantum qui occisi fuerint, sed quique in fidei suae firmitate et Dei
[*]( 1 Matth. 5,10. 3 Luc. 6, 22 sq. 8 Luc. 9, 24. 14 Luc. 18, 29 sq. 18 Apoc. 20, 4. ) [*]( 1 noster 81 munerator SWBV, remunerator v 3 est B 8.1. m. 2 caelorum] add. R : Et iterum nolite timere eos qui occidunt corpus animam autem non possunt occidere, magis autem metuite eum qui potest et animam et corpus occidere in gehenna (Matth. 10, 28); cf. test. II116 8 in caelis WV, in c. est S, est in c. Rv perdiderit v 10 passio SWRV, ipsa passio v 12 suis om. W 13 martyres Rv 14 derelinquat W 16 propter regnum dei om. WR 18 apocalypis (in om.) R 19 nomen dei et testimonium iesu V 21 non ador. im. bestiae R 22 adorauerint Sl notam et inscriptionem V 24 et dicit v, accidit R 25 omnis 81 26 fuerunt 81 sed et t; quique] quicumque v ) 346
timore perstantes imaginem bestiae non adorauerint neque ad funesta eius et sacrilega edicta consenserint.
PLVS NOS ACCIPERE IN PASSIONIS MEBCEDE QVAM QVOD HIC SVSTINEMVS IN IPSA PASSIONE. \'
Probat beatus apostolus Paulus qui dignatione diuina usque in tertium caelum adque in paradisum raptus audisse se inenarrabilia testatur, qui oculata fide legum Christum uidisse se gloriatur, qui id quod et didicit et uidit maioris conscientiae ueritate profitetur. non sunt, inquit, condignae passiones huius temporis ad superuenturam claritudinem quae reuelabitur in nobis. quis ergo non omnibus modis elaboret ad claritatem tantam peruenire, ut amicus Dei fiat, ut cum Christo statim gaudeat, ut post tormenta et supplicia terrena praemia diuina percipiat? si militibus saecularibus gloriosum est ut hoste deuicto redeant in patriam triumphantes, quanto potior et maior est gloria uicto diabolo ad paradisum triumphantem redire et unde Adam peccator eiectus est illuc, prostrato eo qui ante deceperat trophaea uictricia reportare, offerre Domino . acceptissimum munus incorruptam fidem, uirtutem mentis incolumem, laudem deuotionis inlustrem, comitari eum cum uenire coeperit uindictam de inimicis recepturus, lateri eius adsistere cum sederit iudicaturus, coheredem Christi fieri, angelis coaequari, cum patriarchis, cum apostolis, cum prophetis caelestis regni possessione laetari. has cogitationes quae persecutio potest uincere, quae possunt tormenta superare? durat fortis et stabilis religiosis meditationibus fundata mens et aduersus [*]( 9 Bom. 8,18. ) [*]( 2 dicta R eonsenserunt R, consensorit 81 3 cap. numerum XIII add. Sm. rec. mercedem Sl 5 apostolos S1 6 se om.12 inenarrabilia uerba v, inerrabilia u. R 7 qui] quia W oculata SWRV, occulta v iesum christum] dum R 8 qui id ex quid S m. 2 dicit SlWR maiori v 9 passionis S 10 claritatem WBfJ 11 modis S, uiribus WRv 12 claritatem dei tantam S, tantam claritatem v fiat dei S 15 est] et R triumfantem R 16 potior et om. S triumphantes S sed 8 8. l. m. 2 17 est eiectus R illut Sl 18 deiecerat v tropea SR, trofea W deo Rv 19 fidem et v uirtute 81 20 laude scripsit Ooldhorn commate post inlustrem sublato 23 adaequari WRv 24 pos- Bessionis Sx 26 meditationi 81 )
347
omnes diaboli terrores et minas mundi animus inmobilis perstat quem futurorum fides certa et solida corroborat. cluduntur in persecutionibus terrae, sed patet caelum: minatur antichristus, sed Christus tuetur: mors infertur, sed inmortalitas sequitur: occiso mundus eripitur, sed restituto paradisus exhibetur: uita temporalis extinguitur, sed aeternitas repraesentatur. quanta est dignitas et quanta securitas exire hinc laetum, exire inter pressuras et angustias gloriosum, eludere in momento oculos, quibus homines uidebantur et mundus, aperire eosdem statim, ut Deus uideatur et Christus. tam feliciter migrandi quanta uelocitas. terris repente subtraheris, ut in regnis caelestibus reponaris. haec oportet mente et cogitatione conplecti, haec die ac nocte meditari. si talem persecutio inuenerit Dei militem, uinci non poterit uirtus ad proelium prompta. uel si arcessitio ante praeuenerit, sine praemio non erit fides quae erat ad martyrium praeparata: sine damno temporis merces Deo iudice redditur: in persecutione militia, in pace conscientia coronatur.
[*]( 2 cluduntur SWRV, clauduntur oculi v 4 sed] etW (l. priore) 5 erigitur W restitnitnr W 6 aeternitas S, aeterna Wv, aeternam R repraeeentatur S, reparatur WRv (rep. aeternaTF) 8 claudere v 9 et ape- rile W Bv 10 tam f. m. q. uelocitaa W, sed 8. I. m. 2: tanto felicius migrans quanto uelociua; malim t. uelociter m. q. felicitas 11 ut] et W 13 talem ex tamen S m. 2 persecutionis dies Wv 14 prumta W arcersitio W, accersitio v 15 erat] erit R 16 praeparatae Sl, praeparatas R dam noc temporis R iudice deo WRv 17 coronatur amen R CAEOILI CY- PRIAKI AJD FORTTNATVM EXPLICIT SR, AD FOHTVNATVM DE EXHORTATIONE JfASTTBn EXPLICIT W ) 348
349