De Disciplina et Habitu Virginum Liber

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.

Locupletem te dicis et diuitem. sed non omne quod potest debet et fieri nec desideria prolixa et de saeculi ambitione nascentia ultra honorem ac pudorem uirginitatis extendi, cum scriptum sit: omnia licent, sed non omnia expediunt. omnia licent, sed non omnia aedificant. ceterum si tu te sumptuosius comas et per publicum notabiliter incedas, oculos in te iuuentutis inlicias, suspiria adulescentium post te trahas, concupiscendi libidinem nutrias, sperandi fomenta succendas, ut etsi ipsa non pereas, alios tamen perdas et uelut gladium te et uenenum uidentibus praebeas, excusari non potes, quasi mente casta sis et pudica. redarguit te cultus inprobus et inpudicus ornatus, nec conputari iam potes inter puellas et uirgines Christi quae sic uiuis, ut possis adamari.

Locupletem te dicis et dinitem. sed iactare diuitias suas uirginem non decet, cum dicat scriptura diuina: quid nobis profuit superbia aut quid diuitiarum iactatio contuli nobis? transierunt omnia illa tamquam umbra, et apostolus rursum moneat et dicat: et qui emunt sic sint quasi non possidentes, et qui hoc mundo utuntur quasi non utantur. praeterit enim figura huius mundi. Petrus etiam, cui oues suas Dominus pascendas tuendasque conmendat, super quem posuit et fundauit ecclesiam, aurum quidem sibi esse et argentum negat, sed esse se dicit Christi gratia diuitem, esse fide eius et uirtute locupletem, quibus multa [*]( 8 I cor. 10. 23. 19 Sap. 5, 8 sq. 22 I Cor. 7, 30 sq. ) [*]( 1 magis om. S uirgine 81 2 nec ex ne W m. 2 diriuari S 5 dices S 6 prolexa S 10 pnplicom W\' saepius 11 ianenom Aldhel- mus de latUlibtu virgo inliceas S adaliscentiam S 12 sperandi SWDY. suspirandi r. spirandi AJdMmus fomitem V succedas et sipsa S 14 praebeas] eihibeas Aldhdmus quasi] quia si D 16 nec ex ne W m. 2 compotari D 17 ut ex et W m. 2, ut om. D 18 uir- ginem W s. L m. 2 19 non om. D nobis W S.1.9L 2 22 et ac D 23 quasi non] adiecit Balusius e 2 codd.: ementes et qui possident quasi non; cf. test. III11 p. 123 27 dinitemponit ante dicit W gratiam S )

195
magnalia cum miraculo faceret, quibus ad gratiam gloriae bonis spiritalibus abundaret. has opes, has diuitias possidere non potest quae se diuitem saeculo mauult esse quam Christo.

Locupletem te dicis et diuitem et utendum putas his quae possidere te Deus uoluit. utere sed ad res salutares et bonas artes: utere ad illa quae Deus praecepit, quae Dominus ostendit. diuitem te sentiant pauperes, locupletem te sentiant indigentes, patrimonio tuo Deum faenera, Christum ciba: ut uirginitatis perferre gloriam liceat, ut ad Domini praemia uenire contingat, multorum precibus exora: commenda illic thesauros tuos, ubi fur nullus effodiat, quo nullus insidians grassator inrumpat: possessiones tibi sed caelestes magis conpara, ubi fructus tuos iuges ac perennes et ab omni contactu iniuriae saecularis inmunes nec rubigo adterat nec grando caedat nec sol urat nec pluuia corrumpat. nam delinquis et hoc ipso in Deum, si ad hoc tibi ab illo diuitias datas credis, ut illis non salubriter perfruaris. nam et uocem Deus homini dedit, et tamen non sunt amatoria cantanda nec turpia, et ferrum esse ad culturam terrae Deus uoluit, nec homicidia sunt idcirco facienda: aut quia tura et merum et ignem Dominus instituit, sacrificandum est inde idolis, uel quia abundant pecudum greges in agris tuis, uictimas et hostias inmolare debebis? adquin temptatio est patrimonium grande, nisi ad usus bonos census operetur, ut patrimonio suo unusquisque locupletior magis redimere debeat quam augere delicta.

Ornamentorum ac uestium insignia et lenocinia formarum non nisi prostitutis et inpudicis feminis congruunt et nullarum fere pretiosior cultus est quam quarum pudor uilis est. sic in scripturis sanctis, quibus nos instrui Dominus uoluit et moneri, [*]( 2 et 5 possedere SD 3 magis uult D christi D 4 dicis esse Sl, esse dicis v his] iis v õ et] utere sed ad v 6 ad illa sed W, sed ad illa v praecipit V 7 te diuitem W te om. W 8 patrimonio tuo deum SWDV, patrimonium tuum deo v; cfr. (konou. obs. p. 559 uirginitas D\' 9 peruenire W 10 exor D thensauros S 14 cedat W 15 dom S 16 credes S, credas v ut illis ut D 17 sunt SWDV, sunt idcirco v amaturia D 19 et—et] aut—aut W 20 deus Wv institit W est om. S 21 quia] qui SWX pecodum W\' 22 diis immolare v debes D adquin SD, atqui W, alioqui v 24 locupletior factus Y 25 enim ac Aldhelmus et lenocinia om. S formarum SWDV, fucorum v 28 describetur D ) [*]( 13* )

196
describitur ciuitas meretrix compta pulchrius et ornata et cum ornamentis suis ac propter ipsa potius ornamenta peritura. et uenit, inquit, unus ex septem angelis habentibus phialas et adgressus est me dicens: ueni, ostendam tibi damnationem meretricis magnae sedentis super aquas multas, cum qua fornicati sunt reges terrae. et duxit me in spiritu et uidi mulierem sedentem super bestiam: et mulier illa amicta erat pallium purpureum et coccineum et adornata erat auro et lapidibus pretiosis et margaritis, tenens poculum aureum in manu sua plenum exsecrationum et inmunditiae et fornicationis totius terrae. fugiant castae uirgines et pudicae incestarum cultus, habitus inpudicarum, lupanarum insignia, ornamenta meretricum.