Carmen Apologeticum
Commodianus
Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.
- Stat tempus in finem fumante Roma maturum,
- Et merces adueniet meritis partita locorum.
- Inde tamen pergit uictor in terra Iudaea,
- Quem ipsi Iudaei specta〈ra〉ut uincere Romam.
- Multa signa facit, ut illi credere possint,
- Ad seducendos eos quoniam est missus iniquus;
- Quem tamen e caelo increpat uox reddita Summi.
- De Persida homo inmortalem esse se decit.
- Nobis Nero factus Antichristus, ille Iudaeis;
- Isti duo semper prophetae sunt in ultima fine.
- Vrbis perditio Nero est, hic terrae totius;
- De quo pauca tamen suggero, quae legi secreta.
- Displicet interea iam sero Iudaeis et ipsi?,
- Susurrantque simul, quoniam sint fraude decepti.