Carmen Apologeticum

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Ad populum Christi execrantes odio toto.
  2. Indurauit enim Altissimus corda nefanda,
  3. Sicut Pharaoni prius indurauerat aures.
  4. Hic ergo rex durus et iniquus, Nero fugatus,
  5. Pelli iubet populum Christianum ipsa de urbe,
  6. Participes autem duo sibi Caesares addit,
  7. Cum quibus hunc populum persequatur diro furore.
  8. Mittunt et edicta per iudices omnes ubique,
  9. Vt genus hoc hominum faciant sine nomine Christi.
  10. Praecipiunt quoque simulacris tura ponenda
  11. Et, ne quis lateat, omnes coronati procedant.
  12. In ista historia si fidelis ire negauit,.
  13. Feliciter erit: sin uero, de turba fit unus.
  14. [*]( 863 sq. Apoc. 11, 12 868 cf. 714 869 ct Sibyll. 4, 135 )[*]( 863 Suscitantarque scripsi; Ss (= Sus)citatqe M; Suscitatque P1 (s. u. Z.) v inmortales M facti MP1 ; factos Lbv 864 inimici uix P1 865 ft M 866 execrantes M totos R 867 Indurau M corda nefanda scripsi; corde Qefanda M; corde nefandos Pl (s. u. l.) v 868 Sic faraoni prh M 869 rex in M initio omissum m. 1. (?) 8. I. add. 870 poput christiafi M .871 aut M Caesares addit P1 v ; cesaris audit M 872 popuJ persequat M 873 oms M 874 nom M 875 Precipiunt .. simnlachris M tura M; thura P1v 876 om̃s M 877 In ista hystoria (historia Pl) MP1 (cf. Woelfflin. Arch. III p. 233); In ista histori(c)a Banssen §. 21, p. 44, qui suspicatur Commodianum dixisse historicus pro histrionicus uel hiatricus, colI. Instr. II16, 22; In looa histnca Lb; In ista scoria Ps (Duebner?); In ista histricosa B (idem postea scribendum putabat: In ista histronica coll. stronicis = histrionicis in Gl. Maii VI p. 546 et Gl. Paris. ed. Hildebr. p. 276, adn. 283); In histrionica (sc. corona) Ld, qui in praefat. Instructionum p. LXIl Boenschi coniecturam in ista histronica praefert 878 Felicit M un+ M )
    172
  15. Nulla dies pacis tunc erit nec oblatio Christo,
  16. Sed crnor ubique manat, quem describere uincor;
  17. Vincunt enim lacrimae, deficit manus, corda tremescunt,
  18. Quamquam sit martyribus aptam tot funera ferre;
  19. Per mare, per terras, per insulas atque latebras
  20. Scrutanturque diu, exsecratos uictima(m) ducunt.
  21. Haec Nero tunc faciet, triennii tempore toto
  22. Et anno dimidio statuta tempora conplet
  23. Pro cuius facinore ueniet uindicta letalis,
  24. Vt urbs et populus ille cum ipso tradatur,
  25. Tollatur imperium, quod fuit inique repletum,
  26. Quod per tributa mala diu macerabat omnes.
  27. Exurget iterum in istius clade Neronis