Carmen Apologeticum
Commodianus
Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.
- Dicimus hunc autem Neronem esse uetustum,
- Qui Petrum et Paulum prius puniuit in urbe.
- Ipse redit iterum sub ipso saeculi fine
- Ex locis apocryphis, qui fuit reseruatus in ista.
- Hunc ipse 〈se〉natus inuisum esse mirantur;
- Qui cum apparuerit, quasi deum esse putabunt.
- Sed priusquam ille ueniat, prophetabit Helias
- Tempore partito, medio hebdomadis axe.
- Conpleto spatio succedit ille nefandus,
- Quem et Iudaei simul tunc cum Romanis adorant.
- Quamquam erit alius, quem expectant ab oriente,,
- In nostra caede tamen saeuient cum rege Nerone.
- Ergo cum Helias in Iudaea terra prophetat,
- Et 〈signo〉 signat populum in nomine Christi; .