Carmen Apologeticum

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Spero, reus non est, qui Caesaris dictus obaudit,
  2. Contrarius autem perdit suam uitam superbus.
  3. Interdum quod meum est, qui prius erraui, demonstro
  4. Rectum iter uobis, qui adhuc erratis inanes.
  5. Vos tamen eligite, arbitrio uestro placentes,
  6. Quis uelit uenenum aut suauia pocula uitae!
  7. Bonum et malum est in ista natura creatum,
  8. Vt homo post -fata probetur quis Deo dignus.
  9. Adgredere iam nunc, quisquis es, perennia nosse:
  10. Disce, Deus qui sit uel cuius nomine adsit!
  11. Est Deus omnipotens, unus, a semetipso creatus,
  12. Quem infra reperies magnum et humilem ipsum.
  13. Is erat in uerbo positus, sibi solo notatus,
  14. [*](78 accipit MR (coniecturâ); accepit P1P2 (cod.!) LbLd corde monita scripsi (cf. u. 16 corde sopiti; Instr. 119, 15 si corde uiges; 27, 19 si corde retractes; Ouid. Met. 3, 689 Excute .. corde metum); eosde (tres priores litteras etiam cor legi posse testatur Knο̇ell; cf. u. 584) munita M; eosdem monitus R; easdem monitas Ld; eos monitas P3; eadem monita P1 Hanssen; eadem minus Lb 79 modum P1 delinquit R; relinquid M; relinquet Pl (s. u. Z.); delinquet Lb Ld; deliquit P* 80 monet MP1; monetur Ld; paret Lb; mouet B dictus P2R (cf. u. 15); dictos M Ld; dicto sabaudit Lb; dictis ob. Guil. Hartel 82 contrarius M P1 R (= contumax; cf. u. 721); contrarios P3Ld suam uitam LbB (cf. u. 784; Matth. 10, 39; interpr. palat. past. Herm. sim. IX. 26, 3 sibi soli uiuentes uitam suam perdunt); sua uita MP1Ld superbos P3Ld 83 erraui M (PJ falso: es sciui; cf. S. 107 p. 798); et sciui PlB; resciui LbLd 86 qui B 88 post fata scripsi (cf. S. l. c.); post facta M (P* falso: facit); prout facit P1; post factam P3υ probetur M (post facta probetur iam Lb et Huemer suspicati erant); approbetur Pl (s. u. I.) v 89 post es littera t erasa 90 qui M (cf. u. 117; 381; Kuehner ausf. Gramm. p. 481 sq.); quis P1υ nomine Mv; nominis P1 92 repperies M 93 his M solo Mv; soli P1 )
    122
  15. Qui pater et filius dicitur et spiritus sanctus. \'
  16. Sed ex quo decreuit mundum conponere signis, :
  17. Ignem interposuit metuendum angelis ipsis.
  18. Quos tamen distribuit minoris potentiae factos,
  19. Vt regerent caelos et terram et subdita terrae.
  20. Hunc ergo nec ipsi nuntii dinoscere possunt,
  21. Qualis sit aut quantus, nisi quod praecepta sequuntur.