Carmen Apologeticum
Commodianus
Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.
- Sunt homines pecorum similes in ista natura,
- Qui nolunt accipere frenum Dei summi uagantes;
- Cum ipsi non durant seruorum talia ferre,
- In quorum saepe descendunt sanguine diri.
- Dicentes adiciunt: \'Nihil est post funera nostra;
- Dum uiuimus, hoc est\', et incumbunt more suillo;
- ̒Νulla sit luxuria, quae nos pertranseat aeuo;
- Dum tempus est uitae, perfruamur omnia saecli.\'
- Indisciplinati clementiam Dei refutant
- Strenia(m) sectantes, quasi sola uita sit ipsa. [*]( 749 aqq. Apoc. 9, 20; 14, 9 aqq. 717 sq. Sap. 2, 2 sqq. )[*]( 741 d̃ſ .. fabricatus M 710 ęramine M 751 refect M (= saeculo renouato, post resurrectionem ; cf. Instr. I 26, 35 sq.); CPraefectns ib. (= in cod.) P\'; reiectus P1; proiectus P2v 712 iniquus ▼ R Hanseen; iniqos MP1; ignitos Ld 753 pecor MP1 R Hanssen (cf. Instr. 1 34, 5 pecus .. ferinam; Boesser, Jahrb. f. class. Philol. 115 p. 792); equorum Ld 714 nolt M 754 sqq. uagantes. Cum .. diri, Dicentes v, quam uerborum distinctionem cum Wilh. Meyero (Abh. p. 306) mutaui 755 ducant Hilgenf. 756 sepę M discendnnt (descendunt Lb) sanguine MP1 Lbv, descendunt sanguinem P\'; Deum incendunt sanguine P* 757 (= post) M 758 uiuim+ M; malim: bibimus; cf. Instr, II 36, 4: \'Dum mortuus, non bibo\' dicis et quos iUic aliunde attuli locos et incumbt M; incumbant P1 (8. u. I.) v 710 perfruam̃ M secli M 757 sqq. uulgatam interpunctionem: nostra. I Dum uiuimuB, — hoc eet, incumbunt .. suillo — I Nulla mutaui; cf. Wilh. Meyer, Abh. p. 306 761 mutant B Wilh. Meyer p. 291; refugant MP1 Ld; refusant Lb 712 Streniam scripsi (= corporis salutem atque felicitatem ?); Strenia MP1; Strenuam R ; Strenam Lb; Strenui Ld; Terrena (uel Terrenia) Huemer WiIh. Meyer, Abh. p. 291 ipsa MPl; ista B; (sit,) istam Ld )
- Sic redeunt a Deo, qui promittit uiuere semper:
- Contra bonum pugnant, cum sit repugnandum iniquo.
- Errauimus omnes manifesto, saeculo suasi,
- Sed gratia Domini prouocamur credere legi.
- Propterea uenit et fecit trophaea latenter
- Et fuit homo Deus, ut nos in futuro haberet.
- Sed plurimi pereunt, qui putant utrisque placere,
- Idolis atque Deo, placeat cum nemo duobus.
165