Carmen Apologeticum

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Sunt tibi propositae duae uiae: elige, quam uis,
  2. Nec enim te findes, ut possis ire per ambas;
  3. Sed tamen ex ipsis opportunam quaerere debes;
  4. Ne cadas in fauces latronum, cautior esto.
  5. Vnum quaere Deum, qui quaerit hostia nulla,.
  6. Vt possis abolitus resurgere saeclo nouato.
  7. Quid malos attendis et iudicas sanctos iniquos,
  8. [*]( 690 balbas passim H; passim ualuas P\' 691 qi M 692 ẽscit entes M latrone M1; latroni M2 693 colit in fano B; sed cf. Instr. 112, 10: Religio cnius in uacno falsa curatu r 695 serait, iterum P3υ; seruit iterum; P1 tricerima (sabbata ?) quaerit MP1 Wilh. Meyer, Abh. p. 294; tricesimam quaerit Ld ; tricesimas quaerit R 696 azjmase quitur M castum (castO M) sederat MP1; castus sed erat uel castum caederat P2; caseos ederat Ebert (p. 393); Castori caederat R; castus aderat uel castus ederat Ld; porcum caederat Huemer; ego ceniecturarum numerum nolo augere; satis habeo locum Arnobianum attulisse, quem ad rem expediendam aliqua ex parte ualere censeo: adu. nat. 5, 16: quid temperatus ab alimonio panis, cui rei dedistis nomen castus? nonne illius temporis imitatio est, quo se numen (Mater Magna) ab Cereris fruge uiolentia maeroris abstinuit? Vt azyma et castus ita sequi et sedere contrarie inter se referuntur 699 propositae duae niae P1υ; ppositas (P* falso: propositus) duas uias M (ef. S: 107 p. 755) qǎm M 701 querere M 702 Nec M 103 quaere Deum, qui quaerit hostiam nullam v; qęre ñm qui qerit ostia nulla M (cf. Lucif. p. 288,12, H.); quaere Deum. Qni quaeris hostiam ullam P1 Lb; Si quaeris ostia nulla P* 703 sq. P1 sic uerba distin- guit: Deum. Qui .. ullam, Vt .. nouato? 704 abolitus resurgere Lb v; abolitus surgere MP1; coelitus assurgere P3 seclo M 705 Quid malos M (ut Knoellio uidebatur) P1 υ; \'Quod malo. ib.\' (= in codice) P* )
    161
  9. Qui tibi nullum uerbum de lege demonstrant?
  10. De uirtute Dei refertur, quam fecit in illos;
  11. Nam de sua facta scelerata dicere nolunt,
  12. Semper homicidae semper manibusque cruentis,
  13. Quos Dominus numquam potuit domare monendo.
  14. Suffecerat illis per ignauiam tanta fecisse
  15. Et dicere: Scriptum sic erat, modo credere fas est.
  16. Sed Dominus ipse obscurauit sensus eorum,
  17. Indurauit eos sicut Pharaonem in ipsis;
  18. Nec preces eorum dixit exaudire se uelle
  19. Et de terra sua proiecit illos iratus.