Carmen Apologeticum

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Quod ipsum concedit, quoniam sic pati decreuit;
  2. Si tamen crediderint, ueniam tunc demum habebunt.
  3. Hic est primogenitus per prophetas ante praedictus,
  4. Vt uocitaretur in terris Altissimi proles.
  5. Felices, hominum spem suam in isto qui ponunt,
  6. Nam insipientes tamquam maledictum euitant.
  7. Aeternitas illi praeparatur, Christo qui credit,
  8. Vt socius Dei sit homo post funera uiuens.
  9. Lex et prophetae docent, qui sunt Dei digni caelorum
  10. Et quibus absconsa reuelantur aurea saecla.
  11. Per tot uates numero de filio Dei clamatur,
  12. Et cluserunt oculos fili Dei primi uocati;
  13. Qui scelere facto non sunt recordati legendo,
  14. Sed perseueranter: Nos sumus electi! dicentes.
  15. [*]( 656 Ioh. 2, 1 sqq. )[*]( 656 commutaũ M 858. Quod MLd; Quando P1; Quum PSB -Quod — uino in M litteris uncialibus scripta SS9 Tunc M; Tam P1 (8. u. I.) v ydrias (sic!) in M m. 1. in rasura scripsit 660 cum neque Quod habeat quo referatur, neque gustauit conueniat cumnarratione euangelica (cf. quae Boensch in commentario p. 279 in hunc locum adnotat), hic excidisse quaedam uidentur precepit M 882 insanierunt M; insani erant P1 (8. u. I.); insanierant P3υ perdere MP1 Ld; pendere P3R morti MPlB (cf. u. 321; fort. prodere morti; cf. Verg. Aen. 12, 41 sq.); morte Ld 883 qm̃ M decreQ M 671 prophete M docent M; dicent P1 (8. u. I.) v malim Deo; cf. u. 88; Instr. 11 19,15 celorum M 872 scfa M 874 fili M (cf. u. 732; 735); filii P1 (8. u. I.) v 676 perseueranter Wilh. Meyer, ut ipse iam scripseram; perseuerantes MP ; perseuerant LbB; perseuerant: En Ld dicentes] de participio praes. pro uerbo finito usurpato cf. u. 46 et locum simillimum Instt. 134,17: Non requiris eam, sed sic quasi besteus errans )
    159
  16. Adhuc infatuant profanos balneis ire,
  17. Quos faciunt mundos ipsi Deo summo placere.
  18. Aqua lauat sordes, non intima cordis iniqua,
  19. Nec sacra sacrilega potuerunt lauare curata.