Carmen Apologeticum

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Hic erat uenturus conmixtus sanguine nostro,
  2. Vt uideretur homo, sed Deus in carne latebat.
  3. Non senior ueniet nec angelus, dixit Esaias,
  4. Sed Dominus ipse ueniet se ostendere nobis.
  5. Hunc mare pertimuit, hunc uenti, hunc tartarus ipse;
  6. Agnouit Dominum omnis creatura latentem.
  7. Solus nequam populus centriam erexit ad illum:
  8. \'Absit, ut sic Dominus uenerit in tali figura
  9. Hic, sicut in terra, super fluctus maris inibat
  10. Et uentis inperat, placidum ut redderet aequor.
  11. [*]( 625 Numer. 22, 27 sq. 133 sq. Esai. 63, 9 (Cypr. 72, 1 H.) )[*]( 625 huius uersus extremo margine positi priora uocabula a biblto- pego ita desecta sunt, ut de lectionibus Balaam et asinã nulla moueatur dubitatio; inter Balaam et asinã, Pitrae si fides habenda est, caedenti scriptum erat; at Knoell qua est diligentia ex uestigiis relictis coMgit sedenti potius scriptum fuisse, quod uerum esse apparet ex Sedul. carm. paech. I 161: afiktar asella sessorem per uerba suum. Praeterea Knoelli collatione confirmatur, quod tam Ludwig suspicatus erat, ante Balaam Pitram falso posuisse Et, cuius ioco Boenseh scrip- serat: Sic conloqui M 121 clamaria a Petro M; idem iam Roensch coniecturâ inuenerat, Zeitschr. f. d. hist. Theol. ann. 1873, II p. 303 squisi quod ibi sub finem uitiose clamatis pro ckmaris typis expressum est (ibidem haec temptantur: elamatur a Petro; clamat tibi uel ibi Petrus); clamauit a Petro P1 (e. u. J.); damnaint te Petrus Jacobi R (in textu); clamatas a Petro Hilgenf.; clamaoi de Petro Ld 827 predicanti M multi MP1R; muti Pitra (in praefat. p. XXII) Hilgenf. Ld 128 populi M, quod m. 1. correxit, ut sit populo 631 commixtus R (coll. Verg. Aen- 6, 762); conmizto Jff; commixto P1Ld 637 neqaa M centrim MP1υ (as spiculum aeorpionis; aUudere uidetur poeta ad Apoc. 9, 10; cf. Ludwigi et Roenschi commentartos); \'forsan legendum graece ϰέντρον\' P3; malim centrium uel centria a Graeco ϰεντρίον propagatum 640 inperat M )
    157
  12. Hic legem tartaream derupit uerbo praesenti
  13. Et leuat de tumulis Lazarum die quarta fetentem.
  14. Nam qui ferebatur, cum fuisset obuius illi:
  15. Surge, inquit, iuuenis! Et [re]surrexit ille de ferclo.