Carmen Apologeticum
Commodianus
Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.
- Qui si talis erat, qualem isti perfidi dicunt,
- Fortia non fierent testium de uerbo per illum.
- Ascendit in caelos, sicut et scriptura canebat:
- Excipite regem, principes, caelorum in altis! [*]( 570 Ioh. 20, 29; 81 578 Psal. 23, 7 sqq. )[*]( 560 inquid M 562 proprias M 515 Eitendit palmas ad M; Extendit palmae. Ast P\'; (uulnus,) | Eztende palmas! At B; Kxtendit palmas et Ld; sed cf. Ienaer Literaturseit. ann. 1877 p. 797 566 quo seripsi; quod M P1υ fixa M (cf. Instr. I 23, 5; S. 107 p. 761 extr.); fixum P1υ 567 se MP1 (cf. u. 66); sese P2υ 118 Tn df & dSf uere meou contra qaem ille M; om. P1υ; cf. quae adnotaui in u. 416 569 credidisti P1υ, credidis M 172 Edoovit M; Et docuit Pl (a. u. I.) v eaeclo P3 c; sęculo MP1 573 fecerunt M; faerant P1 (s. u. I.) υ 574 nom M quale llll (f erasum) M 577 celoe M sic M scribtura M 178 principes, caelorum in P* (cf. Cypr. test. II, 29 p. 97, 11; 13 H.); principes caelorum, in P3 υ )
- Quid amplius opus est recitare cuncta de lege?
- Sufficiunt ista rudibus, bono corde tuenda.
- Quod si nec ipsi uolunt scire Deum ista legendo,
- Ipsi sibi reputent, quo uenerint, illo quo nolunt.
- Vergilius legitur, Cicero aut Terentius item;
- Nil nisi cor faciunt, ceterum de uita siletur.
- Quid iuuat in uano saecularia prosequi terris,
- Et scire de uitiis regum, de bellis eorum?
- Insanumque forum cognoscere iure peritum,
- Quod iura uacillant, praemio ni forte regantur?
153