Carmen Apologeticum

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Post cuius ascensum miracula multa fecerunt,
  2. De uerbo curabant infirmos in nomine Christi.
  3. Qui si talis erat, qualem isti perfidi dicunt,
  4. Fortia non fierent testium de uerbo per illum.
  5. Ascendit in caelos, sicut et scriptura canebat:
  6. Excipite regem, principes, caelorum in altis!
  7. [*]( 570 Ioh. 20, 29; 81 578 Psal. 23, 7 sqq. )[*]( 560 inquid M 562 proprias M 515 Eitendit palmas ad M; Extendit palmae. Ast P\'; (uulnus,) | Eztende palmas! At B; Kxtendit palmas et Ld; sed cf. Ienaer Literaturseit. ann. 1877 p. 797 566 quo seripsi; quod M P1υ fixa M (cf. Instr. I 23, 5; S. 107 p. 761 extr.); fixum P1υ 567 se MP1 (cf. u. 66); sese P2υ 118 Tn df & dSf uere meou contra qaem ille M; om. P1υ; cf. quae adnotaui in u. 416 569 credidisti P1υ, credidis M 172 Edoovit M; Et docuit Pl (a. u. I.) v eaeclo P3 c; sęculo MP1 573 fecerunt M; faerant P1 (s. u. I.) υ 574 nom M quale llll (f erasum) M 577 celoe M sic M scribtura M 178 principes, caelorum in P* (cf. Cypr. test. II, 29 p. 97, 11; 13 H.); principes caelorum, in P3 υ )
    153
  8. Quid amplius opus est recitare cuncta de lege?
  9. Sufficiunt ista rudibus, bono corde tuenda.
  10. Quod si nec ipsi uolunt scire Deum ista legendo,
  11. Ipsi sibi reputent, quo uenerint, illo quo nolunt.
  12. Vergilius legitur, Cicero aut Terentius item;
  13. Nil nisi cor faciunt, ceterum de uita siletur.
  14. Quid iuuat in uano saecularia prosequi terris,
  15. Et scire de uitiis regum, de bellis eorum?
  16. Insanumque forum cognoscere iure peritum,
  17. Quod iura uacillant, praemio ni forte regantur?
  18. Sit licet defensor, sit licet diuinus orator,
  19. Nil morte proficiet, si uiuus in Christo negauit.