Carmen Apologeticum

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Et statim adgreditur Thomam incredulum illam:
  2. Accede propius et contange corpus ut ante.
  3. Non ego sum umbra, mortuorum qualis habetur:
  4. Vestigium umbra non facit; considera uulnus.
  5. Extendit palmas; at ille tangere coepit
  6. Et manum in latere, fuerat quo lancea fixa, .
  7. Misit et exinde prostrauit se precando:
  8. Tu Deus et Dominus uere meus! Contra quem ille:
  9. Haec quia uidisti, cresdidisti, sed illi felices
  10. Posteri, qui credunt audito nomine tantum.
  11. Quadraginta dies cum illis ex ordine fecit,
  12. Edocuit illis multa, quae saeclo uenirent.
  13. Post cuius ascensum miracula multa fecerunt,
  14. De uerbo curabant infirmos in nomine Christi.
  15. Qui si talis erat, qualem isti perfidi dicunt,
  16. Fortia non fierent testium de uerbo per illum.
  17. Ascendit in caelos, sicut et scriptura canebat:
  18. Excipite regem, principes, caelorum in altis!
  19. [*]( 570 Ioh. 20, 29; 81 578 Psal. 23, 7 sqq. )[*]( 560 inquid M 562 proprias M 515 Eitendit palmas ad M; Extendit palmae. Ast P\'; (uulnus,) | Eztende palmas! At B; Kxtendit palmas et Ld; sed cf. Ienaer Literaturseit. ann. 1877 p. 797 566 quo seripsi; quod M P1υ fixa M (cf. Instr. I 23, 5; S. 107 p. 761 extr.); fixum P1υ 567 se MP1 (cf. u. 66); sese P2υ 118 Tn df & dSf uere meou contra qaem ille M; om. P1υ; cf. quae adnotaui in u. 416 569 credidisti P1υ, credidis M 172 Edoovit M; Et docuit Pl (a. u. I.) v eaeclo P3 c; sęculo MP1 573 fecerunt M; faerant P1 (s. u. I.) υ 574 nom M quale llll (f erasum) M 577 celoe M sic M scribtura M 178 principes, caelorum in P* (cf. Cypr. test. II, 29 p. 97, 11; 13 H.); principes caelorum, in P3 υ )
    153
  20. Quid amplius opus est recitare cuncta de lege?
  21. Sufficiunt ista rudibus, bono corde tuenda.