Carmen Apologeticum
Commodianus
Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.
- Nec quidem Esaias uates de se talia dixit,
- Qui fuit ab rege Manasse de serra secatus.
- Alter lapidatus, alter est mactatus ad aras,
- Alterum Herodes iussit decollari reclusum.
- Omnes isti uates alia sunt morte perempti,
- Quod Dominus ligno pependit, uoce Moysi :
- \'Non quasi homo Deus suspenditur\', intimat ante;
- \'Aut non ceu filius hominis minas patitur\', inquit.
- Sic Dominus ipse cum uenisset, ista secutus:
- Oportet me, inquit, reprobari uoce Moysi.
- At ego non tota, sed summa fastigia carpo,
- Quo possint facilius ignorantes discere uera.
- Hi autem iniqui, (qui) subdole uiuere quaerunt,
- Iam semel cruenti perseuerant fingere uana.