Carmen Apologeticum

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Nec una contentus prophetica uoce se promit,
  2. Sed multos adhibuit testes, qui de illo clamant.
  3. Hunc ergo, cum legitis multorum praeconia uatum,
  4. Inuenietis eum carnem inuenisse pro nobis.
  5. Vnde nunc erratur, ordinasse talia Summum,
  6. Et quasi subsannant, nec sciunt, quod ab ipso ridentur !
  7. Interdum subicio, qualiter praelegi prophetas,
  8. Et rudes edoceo, ubi sit spes uitae ponenda.
  9. Quid Deus in primis uel qualiter singula fecit,
  10. Iam Moyses edocuit; nos autem de Christo docemus.
  11. Non sum ego uates nec doctor iussus ut essem,
  12. Sed pando praedicta uatum oberrantibus austris.
  13. Ergo mei similes, quos raptim aura deportat,
  14. [*]( 48 Exod. 3, 14 56 Psal. 2, 4 )[*]( 48 sq. Abraham. Qaem .. ipsam, Ipse υ Moses P3LB 49 faraone M necato P3υ; negato MP1Lb(?) 10 se om. S predixit M Si se promit P1 R; se promittit M; promittit L 52 de illo clamant MP1 cf. u. 66; de illo clam(ab)ant Hanssen; de illo (pro)clamant R; illud declamant Ld S3 Hunc ergo cam legitis multorum (multûm P3 R) praeconia (uatum) P3υ; Hunc ergo cam legitis mnltoram praeconia M; Haec e. quum legeritis praeconia multa P1 54 carnem inuenisse MP1Ps (inuenire eodem sensu quo sibi parare, adipisci Plauto et Terentio usitatum; de annominatione Inuenietis .. innenisse cf. indicis exempla et Hilgenfeldi notam XV p. 604 sq.); càrnem adsumpsisse P2; carnem induisse B; in carnem uenisse Ld M errator] probatur B 56 Et quasi M (S. 107 p. 797); Et quare P1; M quare R; Quare Ld (eo deceptus, quod P\' faiso adnotat: eQuare subsannant t nerunt\' mendosus cod.) nec sciunt M1 corr.; nesciunt M1 ab initio; meminerint P; nec erunt P\'; norunt P9; norint B; merent Lb; merunt Ld 17 prelegi M 60 moyses MP1υ; Moses (Mose) P3; Mose Lb edocuit MP1Lb; docuit v docemur P3Lb 82 pando PlR (cf. Georg. HW7 p. 1294); quando M; canto Ld predicta M oberrantibus nautis uel oblatrantibus (obloquentibus, obstrepentibus, obturbantibus) austrit R in comment. \'Hic deesse nonnulla uidebantur\' P3 )
    120
  15. Quaerite iam portum, ubi sunt pericula nulla.
  16. Agricola doctus tempestiva longe dinoscit
  17. Et, priusquam ueniant, recolligit se sub antra.
  18. Estote prudentes, quod imminet ante uidete
  19. Et, priusquam ueniant clades, prouidete saluti.