Carmen Apologeticum

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Si magus adfuerat, cur ergo prophetae canebant
  2. Venturum e caelo, ut esset spes gentium ipse?
  3. Si false de ipsis pronuntiant perdere terram,
  4. Quod prouenit de eis, sic erint et falsa de illo.
  5. Sed quia sunt semper spreti, quod cruenti fuerunt,